Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Propter quod diligenter de traditione diuina et apostolioa obseruatione seruandum est et tenendum quod apud nos quoque et fere per prouincias uniuersas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur episcopi eiusdem prouinciae proximi quique conueniant et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum uitam plenissime nouit et uniuscuiusque actum de eius conuersatione perspexit. quod et apud uos factum uidemus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de uniuersae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia conuenerant quique de eo ad uos litteras fecerant iudicio episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis inponeretur. nec rescindere ordinationem iure perfectam potest quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiae etiam propriae confessione nudata Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac ueritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se iniuste in episcopatum de quo fuerat iure depositus. hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata eius etiam [*]( 5 Os. 8, 4. ) [*]( 1 obriperet Q 2 enim om. C 5 propheta R ipsis v regem et et non per me om. CB 8 deteneadom 01 nos nos L 9 ferre Q rite ex reti L, recte M, ri.te Q 10 praepositus] episeopus CBV 11 diligatur CR, delegatur Q (deligatnr M) 13 actu Q 14 uos] nos CR uidimus C ordinationem Q 16 praesentiam LQB, praesenti P; cf. 607,1 conuenerunt C quique ... fecerant bis exh. B fecer C 17 eij et LQC sed exp. 02 et] ei C ei] et C basilides L 18 perfecta est R 19 sua om. v detecte C1 conscientia C, conscientiam Q2v (conscientiae MQl) 20 propria CRt, nudatam Qv (nudata M) 21 postum C rei ex erat C 22 et ambiret C reponi se ex ponit C iniustos C1 23 iure OLPQRV, iuste v hec 01 pertinent C1 R basilides L, a basilidis Q 24 superiora] peiora CB ) [*](47 * )

740
fallaciae et circumuentionis crimen accesserit. neque enim tam culpandus est ille cui neglegenter obreptum est quam hic exsecrandus qui fraudulenter obrepsit. obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur. sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis grauibus inuolutus episcopatum tenere non debeat, quando et apostolus moneat et dicat: episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem.

Qoapropter cum, sicut scribitis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri adseuerant utque alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor ac defensor ueritatis litteris suis significat, Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper praeter libelli maculam cum infirmitate decumberet, in Deum blasphemauerit et se blasphemasse confessus sit et episcopatum pro conscientiae suae uulnere sponte deponens ad agendam paenitentiam conuersus sit Deum deprecans et satis gratulans si sibi uel laico communicare contingeret, Martialis quoque praeter gentilium turpia et lutulenta conuiuia in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulcra depositos et alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae et Christum negasse contestatus sit cumque alia multa [*]( 4 GaL 6, 7. 7 Tit. 1, 7. ) [*]( 1 circumueiitiones LQ accessit 01 3 fraudolenter C obripere CQ 4 potest] potuit C 6 delictis corr. in detectis C grauique inuolutus crimine C 7 quando ... dicat om. C 8 despensatorem Q 9 cum om. Q sicut] si quot Q, sicut uris C sed cut ex t scriptiB LP, scripsistis Qv dilectissimi] dauid exp. C et 8. l. claruit ut et Q 10 et ut sabinus C caesarea augusta CBV 11 ac om. C 12 idolatriae CLPQB contaminata C1 13 sint ex sunt M (sint Q), sine B 14 in infirmitate v in om. P 15 pro] pro hoc CB 16 uolnere LJQ ad om. L 17 si OM. C 18 contingere C marciales L gentilia C 19 luculenta P in om. C collegia diu frequentat C filius C 20 sepulchra CBP 21 depositis Cl consepultus C etiam] enim C publidse B 22 apud] caput C se om. C idolatriae CLPQB 23 cumquae Q, cum CB )

741
sint et grauia delicta quibus Basilides et Martialis inplicati tenentur: frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestius sit eiusmodi homines nec ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere, maxime cum iam pridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster, sacerdos pacificus ac iustus et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreuerit eiusmodi homines ad paenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri adque sacerdotali honore prohiberi.

Nec uos moneat, fratres dilectissimi, si apud quosdam in nouissimis temporibus aut lubrica fides nutat aut Dei timor inreligiosus uacillat aut pacifica concordia non perseuerat. praenuntiata sunt haec futura in saeculi fine et Domini uoce adque apostolorum contestatione praedictum est deficiente iam mundo adque adpropinquante antichristo bona quaeque deficere, mala uero et aduersa proficere.

Non sic tamen quamuis nouissimis temporibus in ecclesia Dei aut euangelicus uigor cecidit aut Christianae uirtutis aut fidei robur elanguit, ut non supersit portio sacerdotum quae minime ad has rerum ruinas et fidei naufragia succumbat, sed fortis et stabilis honorem diuinae maiestatis et sacerdotalem dignitatem plena timoris obseruatione tueatur. meminimus et tenemus succumbentibus licet et cedentibus ceteris Mattathian legem Dei . uindicasse fortiter, Helian Iudaeis deficientibus adque a religione [*]( 1 marciales L 3 manifestum CQ2v (manifestius MQt) nec ante ecclesiae L 8. 1. m. 2 5 uobiscum CB omnibus ex homni- bus L 6 sacerdos om. CR 7 dum L 8 huinsmodi C 9 cIeri atque ex atq. clerici C sacerdotale Ll 11 si om. CLP quosdam] quod add. C 8. l. 12 nntet ex nndata C timore Cl irreligiositate ex irreligiosxun C 18 nacillet ex nacilla C, uigilat L peroeneret C* 14 finem C et] et de C apostorum R 16 quaeque] quoque CR 18 nonissima B 19 nigor] uiuor P, timor CB cecidit om. V ant f.] et fldei C 20 robor CLQ, uigor V test. Oxon. langnet V 21 ad] ab P fide L 22 honore P 23 tuebatur P meminimus ... l. 25 fortiter om. C suo cnmbentibus Q (succumbentibus M) 24 et om. R matthathian L, mattatian Q, mathatian R dni R 25 nindicasse se Q heliam CPRv a om. L, ad C1 )

742
diuina recedentibus stetisse et certasse sublimiter, Danielem nec solitudine regionis alienae nec persecutionis adsiduae infestatione deterritum frequenter ac fortiter gloriosa edidisse martyria, tres item pueros nec annis nec minis fractos contra ignes Babylonios fideliter obstitisse et uictorem regem in ipsa sua captiuitate uicisse. uicisse uel praeuaricatorum numerus uel proditorum qui nunc in ecclesia contra ecclesiam surgere et fidem pariter ae ueritatem labefactare coeperunt permanet apud plurimos sincera mens et religio integra et non nisi Domino et Deo suo anima deuota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat ad gloriam, secundum quod beatus apostolus hortatur et dicit: quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem omnis homo mendax est et solus Deus uerax, quid aliud serui et maxime sacerdotes Dei facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus et praecepta dominica custodientes in Dei ueritate maneamus ?

Quare etsi aliqui de collegis nostris [extiterunt], fratres diteetissimi, qui deificam disciplinam neglegendam putant, et cum Basilide et Martiale temere communicent, conturbare fidem nostram res ista non debet, cum spiritus sanctus in psalmis talibus comminetur dicens: tu autem odisti disciplinam et [*]( 12 Bom. 3, 3. 4. 24 Fs. 49, 17. 18. ) [*]( 1 et certasse om. CB 2 regionis] religionis L nec om. P penecatione B, persecntioneni C infestatoinis adridiue CB 3 hac Q glorioae Cl L dedisse Cv, didine L 4 amiis] cminia Balusius 6 ipsam suzam captinitatom Q praedieatoram P 7 numerus uel proditorum L a. Z. M. 2 perditorum CB 10 denota nec] denotioiie B 11 alienam per fidem Cl deprimet C* 12 apostolus] panlos add. e 13 eorum] illonon CB 14 illonnn] eoram B, om. C eoaenabit C\'PB 15 autem tm C 17 nerax eat Q 18 nt om. I.. 20 quare eorr. in quin Q (quare M) aliquis Q extiterint Qv, om. LP 21 deicam C pntent CB 22 martiali CB commnnicant Pv nestram CB 23 et cum M (cum Q) )

743
abiecisti sermones meos retro. si uideras furem, concurrebas ei et cum adulteris portionem tuam ponebas. consortes et participes ostendit eos alienorum delictorum fieri qui fuerint delinquentibus copulati. sed et hoc idem Paulus apostolus scribit et dicit: susurratores, detractores, abhorrentes Deo, iniuriosi, superbi, iactantes sui, adinuentores malorum: qui cum iustitiam Dei cognouissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt morte sunt digni, non tantum faciunt mala, sed et consentiunt eis qui haec agunt. quoniam qui talia, inquit, agunt, morte sunt digni. manifestat et conprobat morte dignos esse et ad poenam uenire, non tantum illos qui mala faciunt, sed etiam eos qui talia agentibus consentiunt, qui dum malis et peccatoribus et paenitentiam non agentibus inlicita communicatione miscentur, nocentium contactibus polluuntur et dum iunguntur in culpa, sic nec in poena separantur. propter quod integritatis et fidei uestrae religiosam sollicitudinem, fratres dilectissimi, et laudamus pariter et probamus et quantum possumus adhortamur litteris nostris, ne uos cum profanis et maculatis sacerdotibus communicatione sacrilega misceatis, sed integram et sinceram fidei uestrae firmitatem religioso timore seruetis. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. [*]( 5 Rom. 1, 80—82. ) [*]( 1 retro] post te Q uidebus CQBv simul concurrebaa cum eo Q 2 ei ... ponebM om. C portionem] partem LP, particulam B; ef. 715,16 3 ostendens ex ostendite C hoe C 4 delinquentium B quidem M (idem Q) 5 et dicit] dicens Q detractatores L 7 iniustitiam C1 8 non intellexerunt ... l. 9 digni om. LMP (exh. Q) 9 faciunt mala sed et] qui faciant ea sed et qui CBfJ 10 eis ex ea C, his B quoniam om. Q; quoniam ... digni om. C 13 male C 14 malis et] malis Q 15 communicationem P, commnnicareane Cl, commntatione Q lft et contactibus 01 18 et laudamus] laudamus Q 20 nostris om. C 21 sed et C\'L 22 opto ... nalere om. CP opto BQ, optamus LM uos om. L 23 carissimi] dilectissimi B semper om. L. — De (Explicit de P) Martiale et Basilide explicit (explicat L, om. P) LPQ, Ad (Caecili Cypriani ad B) plebes (plebem C) in Hispania constitutas (constn C) explicit felicitez (de Basilide et Martiali eiplicit C) CB. — )
744