Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Venerunt ad nos, frater carissime, missi a Nouatiano Maximus presbyter et Augendus diaconus et Machaeus quidam et Longinus. sed enim cum ex litteris quas secum ferebant et ei eorum sermone adque adseueratione Nouatianum episcopum factum conperissemus, inlicitae et contra ecclesiam catholicam factae ordinationis prauitate commoti a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus. et refutatis interim ac retusis quae obstinate ac pertinaciter adserere temptabant, tamen ego et collegae plurimi qui ad me conuenerant expectauimus aduentum collegarum nostrorum Caldoni et Fortunati quos ad te nuper et [*]( 1 satisfacere L sed satis s. I. m. 2, satis agere B detrectant BP in] ad v et Q 8. 1. m. 2, om. MQl infilicissimi Q eius] eris LI NP 2 pactioni N, pactionis LP 4 opto ... insistere om. LNP 5 et ... insistere om. B. — Ad (Explicit ad P) plebem de quinque presbyteris (sibi insidiantibus add. B) explicit (om. P) BLNPQ. — ) [*](Epist. XLlIlI. — Incipit ad Cornelium IIII L, Incipit ad eundem IIII. P, Incipit ad eundem \'VII. FR, Incipit ad eundem liber \'VII\' feliciter C, Incipit eiusdem \'VII\' MQ. — 9 frattres C 10 diaconis M (diaconus Q) maccheus CFQ, mattheus LP .. quidem CF 11 referebant CR ct om. Q 12 sermonem Q adseuerationom ClPQ, asseratione Bx 13 inlicite P, inlicita CB facte B, facta C 14 prauitatem moti F nostras R 15 prohibendos V censuisnus L et reputatis C, refutatis v retunsis LQ 16 obstinate ac] obstinatione L tamen F, iam LPQlM, nam CBQ1, iam et v ego DIn. F, ergo Gallandius bibl. u. p. pag. 333 et] e B 17 collegae mei Q, colligate 01 a me Q exspectabamus P 18 nostrorum om. B chaldoni LP, caldono 01 nuper etl nuper et ad CRv )

598
coepiscopos nostros qui ordinationi tuae adfuerant legatos miseramus, ut eis aduentantibus et rei gestae ueritatem reportantibus maiore auctoritate et elucida per eos probatione partis aduersae inprobitas frangeretur. superuenerunt uero Pompeius ac Stephanus collegae nostri, qui et ipsi quoque ad instruendos istinc nos manifesta secundum grauitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui a Nouatiano uenerant missi.

Qui cum in statione inuidiosis quoque conuiciis et clamoribus turbulentis proruerent et flagitarent ut crimina quae se adferre ac probare dicebant publice a nobis et plebe cognoscerentur, grauitati nostrae negauimus conuenire, ut collegae nostri iam delecti et ordinati et laudabili multorum sententia conprobati uentilari ultra honorem maledica aemulantium uoce pateremur. et quia quibus refutati et conpressi sunt et inlicitis conatibus haeresim fecisse nudati sunt, in epistula congerere longum fuit, ex Primitiuo compresbytero nostro plenissime singula quando ad uos uenerit audietis.

[*]( 3 ) Ac ne eorum furens audacia umquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere et catholicae ecclesiae corpus suum scindere ac laniare nituntur, ut ostiatim per multorum domos uel oppidatim per quasdam ciuitates [*]( 1 adfuerunt Ll legatos ex legatur C 2 ut] et C eis) cum eis CR aduetantibus R1, adaenientibus C et r. g. u. reportantibus om. CR reportantibus] repugnantibus F; fort. perpurgantibus 8 elncidata C, lucida LPQv partis adner || desinit F 4 ac] et Qv 5 struendos LPQR istic nos LPB, istos ex istic uos C 7 nee necesse] necesse non CR fuerat M (fuerit Q) audire C 9 in om. CQR olamoribus] clam Q, claris uocibus P 10 prouererent C ue s. I. 11 nobis ex n.is P et] et a CRQv 12 ut] et L 18 dilecti QB\', delicti L, electi C conprobati. Q, conprobatio CM 14 nentilandam v honorem LP, ore MQI, famam ore CRQ2v maledici MQI, maledico Ql, maledico et CRv aemulantium] mutalantium MQ sed in Q exp. pateremus C 15 a quibus P reputati LQ (refutati M) et om. CR concetibus 01 16 sint L epistolam Qv 17 priuitiuo R planissime C 18 uos] nos LQ 20 partem P, parte M (partes Q) et om. Q 21 ∗∗ corpus Q (et corpus M) corpus suum LQ, corpus unum C, unum corpus R, corpus Pv ^ 22 uel oppidatim om. Pl )

599
discurrentes obstinationis suae et erroris scissi sibi quaerant comites. quibus semel responsum dedimus nec mandare desistimus ut perniciosa dissensione et concertatione deposita inpietatem esse sciant matrem deserere et agnoscant adque intellegant episcopo semel facto et collegarum ac plebis testimonio et iudicio conprobato alium constitui nullo modo posse: proinde si pacifice sibi ac fideliter consuluisse, si se adsertores euangelii et Christi esse confitentur, prius ad ecclesiam reuertantur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.