Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Quod seruis Dei et maxime sacerdotibus iustis et pacificis congruebat, frater carissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium et Fortunatum, ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed praesentia sua et consilio omnium uestrum eniterentur quantum possent et elaborarent, ut ad catholicae ecclesiae unitatem scissi corporis membra conponerent et Christianae [*]( 1 scissi] scisais P, scbissi L, sui v; fori. schismatici, sed conf. pag. 604J4: corpus unum discissa aemolatione lacerari quaerebant P 2 sedimus M (dedimus Q), dabimus C a ex e corr. desistemus L 3 dissensione ex discen∗sione Q m. 2 (discessione M), dissentione C consertatione C 5 iudicio] in dei iudicio V 6 si om. CLPQ; fortasse pacifice si 7 consulunt v, consilunt ut C i corr. in u m. 2 si ex se C m. 2 et om. P\'v 8 reuerterentur ex reuertuntur Cm. 2 opto ... ualere om. OLMQ\'. — Explicat ∗IIII∗ L, Eiplicit ad Oornelium de episoopatu eius P, Ad Cornelium de episcopatu eiusdem epistola ∗VII∗ explicit MQ, Ad Cornelium \'VII\' explicit B, om. C. — ) [*]( Epist. XLV. — Incipit secunda L, Incipit ad eundem ∗II∗ P, Incipit ad eundem VI\' (feliciter qà. C) CFR, Incipit eiusdem ∗VI∗MQ∗ — 11 fratri cornelio C 13 caljdoni[um] F, calidonium Q 14 et om. R persuasionem Cl, per sua sponte LP ..uel litterartfm P 15 sua] tna P ueatrorum M (uestrum Q), uerum L eniteretur FI niterentur CB 16 quantum om. Ll posset F [elabojrare F, laborurent C, laboraret B ad] a J2 catholica R, catholicam Cv ecclesiam C1R1 17 conponeret F christiane FLP, christiana BlM (christiauae Q) )

600
caritatis uinculum copularent. sed quoniam diuersae partis obstinata et inflexibilis pertinacia non tantum radicis et matris sinum adque conplexum recusauit, sed etiam gliscente et in peius recrudescente discordia episcopum sibi constituit et contra sacramentum semel traditum diuinae dispositionis et catholicae unitatis adulterum et contrarium caput extra ecclesiam fecit, acceptis litteris tam tuis quam collegarum nostrorum, item aduentantibus bonis uiris et nobis carissimis collegis nostris Pompeio et Stephano, a quibus haec omnia nobis cum laetitia communi adseuerata sunt firmiter et probata, secundum quod diuinae traditionis et ecclesiasticae institutionis sanctitas pariter ac ueritas exigebat, litteras nostras ad te direximus. sed et per prouinciam nostram haec eadem collegis singulis in notitiam perferentes ab his quoque fratres cum litteris redigendos esse mandauimus.

Quamquam mens nostra et propositum iam tunc fratribus et plebi istic uniuersae manifestatum fuisset, quando litteris nuper ab utraque parte susceptis tuas litteras legimus et episcopatus tui ordinationem singulorum auribus intimauimus. honoris etiam communis memores et grauitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes ea quae ex diuerso in librum missum congesta fuerant acerbationibus criminosis respuimus, considerantes pariter et ponderantes quod in tanto fratrum religiosoque conuentu considentibus Dei sacerdotibus et altari posito et legi debeat et [*]( 1 uincnlo L2v copularet F 2 infelexibilis Q 3 recosabit Q glucentem ClQ, crescente F et in peius] in peius et L, in peins ut P crudescente P 4 episcoporum ClQ 5 diapensationis C 7 tuis] uis R 8 uiris ex utris C et om. Q carissimis] remissis C stefano F 9 nobis om. Vv laetitia] tristitia Oxon. asserta e 10 probata] quibus cognilis add. V . et om. F, et ad C 11 ac pariter Q 12 per om. P 13 eandem R, omnia C . collegis nostris FQ1 (nostris om. MQI) notiam L\' 14 redigendos FLPQV. dirigendos Rv, dirigendis C 15 alterum et om. F 16 istinc FQ, isticum P 17 episcopatus tui] sanctitatis tuae Y 19 grauitates Q, gratiae CR sacerdotales Q sanctitates Q, sanctitatis tuae Y 20 respectu F ex] e C 8. 1. missum) ad nos transmisBum v; fort. expungendum 21 acerbationis C1 respicuimus R pariter et ponderantes om. CR 22 quid fort. fratrom] numero add. v regioque B considentibus ex considerantibus C 23 et legi] neglegi C, nec legi Rv debeant CRtJ et audire Q, audiri P, nec audire Cl, nec audiri C2Rv )

601
audiri. neque enim facile promenda sunt et incaute ac temere publicanda quae discordioso stilo audientibus scandalum moueant et fratres, longe positos ac trans mare constitutos incerta opinione confundant. uiderint qui uel furori suo uel libidini seruientes et diuinae legis et sanctitatis inmemores uel iactitare interim gestiunt quae probare non possunt, et cum innocentiam destruere adque expugnare non ualeant, satis habent fama mendaci et falso rumore maculas inspergere. certe. quod praepositis ac sacerdotibus congruit danda opera est ut talia cum a quibusdam scribuntur per nos respuantur. ubi enim erit quod discimus ac docemus scriptum esse: contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum? item alibi: os tuum abundauit malitia, et lingua tua conplectebatur insidias. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum, item quod apostolus dicit: omnis sermo malus de ore uestro non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. porro haec fieri debere ostendimus, si quando talia quorundam calumniosa temeritate conscripta sunt, legi apud nos patimur. et idcirco, frater carissime, cum ad me talia aduersum te et conpresbyteri tecum [*]( 11 Ps. 33, 14. 12 Ps. 49, 19. 20. 16 Eph. 4, 29. ) [*]( 1 sunt] est R hac LQ 2 disc. stilo] discordiosis et R, discordia sint et C, diBcordioso stilo scripta v inoboedientibus CR 4 uel qui Q furore FLIPQ, furoris 01 libidine Q, libidinis Lx, liuori ex liuidere C m. 2 seuieptes C 5 et] ac CRv iactare CR 6 innocentia C1 7 adque om. L habet FLP famam CQ mendacii CFPQR falsorum ore LPQ, falsorum hore C 8 inpergere PQ, inspargere CR ac] et v ac sacerdotibus congruit om. R 9 opere C1 ut alia M (ut talia Q) a om. CR 10 respuentur Ll 11 edocemus F 12 dolum F, insidiose CPQR, insidiosa L 13 abundabit FL malitiam FPQ complectabatur R, conplectebantur C\'P 14 sedes Q 16 dicet Q omne 01 17 sed et Q 18 det] et R porro] propter C hac M (haec Q) 20 conscribti L at legi C sed ut g. I. nos] nos non CRv patitur FQ, patiamur CR fratres C 21 carissime om. C aduersum] de v et om. R conpraesbjteri CFLPQR (Nouatianum designat), compresbyteris v )
602
considentis scripta uenissent, clero et plebi legi praecepi quae religiosam simplicitatem sonabant nec ullis maledictorum et conuiciorum latratibus perstrepebant