Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Monet nos Dominus in euangelio suo dicens: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. qui mandatum Dei reiciunt et traditionem suam statuere conantur fortiter a uobis et firmiter respuantur. sufficiat lapsis ruina una. nemo uolentes surgere sua circumuentione praecipitet. nemo iacentes, pro quibus nos rogamus ut Dei manu et brachio subleuentur, prosternat grauius et deprimat. nemo semianimes et ut salutem suam pristinam recipiant deprecantes ab omni spe salutis auertat. nemo nutantibus lapsus sui caligine omne itineris salutaris lumen extinguat. instruit apostolus dicens: si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri lesu Christi et doctrinae eius stupore elatus, discede ab huiusmodi. et iterum dicit ipse: nemo uos decipiat inanibus uerbis. propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. non est quod decepti inanibus uerbis prauitatis eorum incipiatis esse participes. discedite a talibus quaeso uos et adquiescite consiliis nostris qui pro uobis cottidie continuas Domino preces fundimus, qui uos ad ecclesiam reuocari per Domini clementiam cupimus, qui de Deo pacem plenissimam primo matri, tunc et filiis eius oramus. cum [*]( 5 Mare. 7, 9. 15 I Tim. 6, 3-5. 18 Eph. 5, 6. 7. ) [*]( 1 rebellAuerunt B 2 suaeom. L paena B olim om. B 3 nunc corr. in non Q m. 2 (nunc M) 4 anbiie ex subi Lm. 2 5 dominus poet suo B 7 suam om. B 8 sufficiant Q 9 nemo om. LNP praeeipit et LQ 13 aboartat N nutantibus] nuntiantibus B lapsus eui) labsui N caligite omnia B 17 elatus] aleuatus Q, inflatus P 80 decepti B, decipi LNPQ 21 et prauitatis N; fortasse: decipiamini inanibus nerbia et prauitatia ne incipiatis P participes] parati B discedite ex dkcite P 23 cottidie om. B 23 precea dno B 24 cupiamus Ll 25 primo L, primi NP, prius BQv maori LNlP tom Nv cum] tum P, dum L ) [*]( 38* )

596
precibus adque orationibus nostris uestras quoque orationes et preces iungite, cum fletibus nostris uestras lacrimas copulate. uitate lupos que oues a pastore secernunt, uitate linguam diaboli uenenatam qui ab initio mundi fallax semper et mendax mentitur at fallat, blanditur ut noceat. bona promittit ut malum tribuat, uitam pollicetur ut perimat. lucent nunc quoque uerba eius et uenena manifesta sunt pacem pollicetur, ne perueniri possit ad pacem. salutem promittit, ne qui deliquit ueniat ad salutem ecclesiam spondet, quando id agat ut qui illi credit in totum ab ecclesia pereat.

Nunc est fratres dilectissimi, nt et qui statis fortiter perseneretis et stabilitatem uestram gloriosam quam in persecutione tenuistis perpetua firmitate seruetis, et qui circumueniente aduersario lapsi estis in secunda hac temptatione spei et paci uestrae fideliter consulatis et ut uobis Dominus ignoscat, a sacerdotibus Domini non recedatis, cam scriptum sit: et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem ant iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille. persecutionis istius nouissima haec est et extrema temptatio, quae et ipsa cito. Domino protegente transibit, ut repraesenter uobis post Paschae diem cum collegis meis: quibus praesentibus secundum arbitrium quoque uestrum et omnium nostrum commune consilium, sicut semel placuit, ea quae agenda sunt disponere pariter et limare poterimus. si quis autem paenitentiam agere et Deo [*]( 17 Deut. 17, 12. ) [*]( 1 nostris om. B 2 preces et orationes B cum ex con L. m. 2 uestras om. B 3 pactores cernunt B 4 nenenatam diaboli B mundi om. B fort. reete 6 mala B peremat L1Q lngent LNP\'p lncent Q (Incent nos M) 7 et] at Q pacem om. L 8 delinquit Q 9 gponde B, spondit P 10 illic redit BN 11 estis Q 12 persecutionem Q 13 qui] si Q 8. 1. m. 2, om. LNQtM, ei qui a circnmnenientes ****** 11 14 hac] ac B temptationem Q 15 pacis B con- tnletnr B 19 illis Ls.l.m. 2 20 est et] est LNP temptatione B1 21 transinit ut et B diem paachae P 23 communem Q, om. Y 24 et semel L 25 linare Q qui* B a erag. agere om. B )

597
satisfacere detractans in Felicissimi et satellitum eius partes concesserit et se haereticae factioni coniunxerit, sciat se postea ad ecclesiam redire et cum episcopis et plebe Christi communicare non posse. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et circa Domini misericordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere.\'