Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ITEM PLEBI VNIVERSAE S.

In ordinationibus clericis, fratres carissimi, solemus uos ante [*]( I ) consulere et mores ac merita singulorum communi consilio ponderare. sed expectanda non sunt testimonia humana cum [*]( 2 subactis CBQ impetrant C 3 bonitate] uolantate CR postulant C 4 domini] et dnTnoluntate C dno C1R2, dm L mandata om. L\' 7 cum apostolis] apostoli C 9 innexis C, innoxii B robnstam B robustam olim M (robosta mole Q) 10 uirtutem Q, uia tute B 11 exemplo P opto ... meminisse om. C 12 et n. meminisse om. PV 13 meminisse] add. MQ: emendauit iustinus romae. — Mosi et Maximo presbyteris (prr N, presbyteriorum L) et ceteris confessoribus (aepistula secunda add. Q) explicit LNQ, Ad Moysen et Maximum explicit P, Explicit ad MoyBen et (et om. C) Maximum et ceteros confessores CR (nisi quod explicit post confessores B). — ) [*](Epist. XXXVIII. — Incipit ad clerum et (clere et ad C) plebem (plebes JR, jplebs C1) de Aurelio confessore lectore ordinato CLNPRTQ. — 15 presb** P, presbyterorum L diacc P, diaconis C\', dediaconorum L item] et Pv uniuerso M2, uniuerse MlQ 17 ordinandis CT clericoram NP\' 18 ponderaret T 19 praecedant P ) [*]( 37* )

580
praecedunt diuina suffragia. Aurelius frater noster inlustris adulescens a Domino iam probatus et Deo carus est, in annis adhuc nouellus, sed in uirtutis ac fidei laude prouectus, minor in aetatis suae indole, sed maior in honore: gemino hic agone certauit, bis confessus et bis confessionis suae uictoria gloriosus, et quando uicit in cursu factus extorris et cum denuo certamine fortiore pugnauit triumphator et uictor in proelio passionis. quotiens aduersarius prouocare seruos Dei uoluit, totiens promptissimus ac fortissimus miles et pugnauit et uicit. parum fuerat sub oculis ante paucorum, quando extorris fiebat, congressum fuisse: meruit et in foro congredi clariore uirtute, ut post magistratus et proconsulem uinceret, post exilium tormenta superaret. nec inuenio quid in eo praedicare plus debeam, gloriam uulnerum an uerecundiam morum, quod honore uirtutis insignis est an quod pudoris admiratione laudabilis ita et dignitate excelsus est et humilitate summissus ut appareat illum diuinitus reseruatum qui ad ecclesiasticam disciplinam ceteris esset exemplo, quomodo serui Dei in confessione uirtutibus uincerent, post confessionem moribus eminerent.

[*]( 2)Merebatur talis clericae ordinationis ulteriores gradus et incrementa maiora, non de annis suis sed de meritis aestimandus. sed interim placuit ut ab officio lectionis incipiat, quia et nihil magis congruit uoci quae Deum gloriosa praedicatione confessa est quam celebrandis diuinis lectionibus personare, post uerba sublimia quae Christi martyrium prolocuta sunt euangelium» [*]( 1 frater] pater L noster om. B 2 et om. L deo sno B caras est] carns T, uocatus est C 3 sed in] sed et C ac] et R minori P 4 indo lens P1 5 uictoriae C 6 in cursu] incursu Q, excursu 0 eztorrens P1 7 passionem C7 (passionis Cl sed in ras.) 8 totiens] quotiens N fortissimus ac promtissimus P 9 prius et om. C fuerit T quod sub P sed quod exp. 10 extorsis C congressus L, congressu T 11 et] etiam Cv proconsule CtQ (proconsules M) 12 uinceret et CRυ 13 plus om. P uericundiam Q 14 an] aut P 15 excelsus] exclusus L 16 se seruatum R 17 quia ad 01 exemplum N1 18 serui dei om. C uinceret C 19 emineret C 20 caericae B ulterioris P, altiores cod. Neapol. 21 aeetimandum C 22 plicuit L1 23 dum P, dno QT praedicationibua (confessa ... lectionibus om.) L 24 celclrantibus NT personante LI )

581
Christi legere unde martyres fiunt, ad pulpitum post catastam uenire, illic fuisse conspicuum gentilium multitudini, hic a fratribus conspici, illic auditum esse cum miraculo circumstantis populi, hic cum gaudio fraternitatis audiri. hunc igitur, fratres dilectissimi, a me et a collegis qui praesentes aderant ordinatum sciatis. quod uos scio et libenter amplecti et optare tales in ecclesia nostra quam plurimos ordinari. et quoniam semper gaudium properat nec potest moras ferre laetitia, dominico legit interim nobis, id est auspicatus est pacem, dum dedicat lectionem. uos orationibus frequenter insistite et preces nostras uestris precibus adiuuate, ut Domini misericordia fauens nobis cito plebi suae et sacerdotem reddat incolumem et martyrem cum sacerdote lectorem. opto uos, fratres carissimi, [in Deo patre et Christo Iesu] semper bene ualere.