Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIS ET PLEBI VNIVERSAE FRATRIBVS S.

Agnoscenda et amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia diuina quibus ecclesiam suam Dominus inlustrare temporibus nostris et honestare dignatus est, commeatum dando bonis confessoribus suis et martyribus gloriosis, ut qui sublimiter Christum confessi essent clerum postmodum Christi ministeriis ecclesiasticis adornarent. exultate itaque et gaudete nobiscum lectis [*]( 1 catartam Cl 2 conspicuam 01 multitudinem C 4 audire 01 5 a me om. C collegas ex collegis C 8 post Q1 (potest Q*M) moram V ferre om. C 9 nobis C, om. T1 id est OLNQRTY, ide* P, hoc die codd. Vat. 11 fauens] pauens corr. in paciens C 12 sarcedotem TI, sacerdotem lectorem R 18 fratres carissimi om. P opto ... ualere om. CQ in deo ... iesu om. LNRT 14 bene om. P. — Ad (Explicit Cecili Cipriani ad C) clerum et plebem (plebes R) de Aurelio confessore (et confess T) lectore ordinato explicit (om. C) OLNRTQ, De Aurelio lectore explicit P. — , ) [*](Epist. XXXVIIII. — Incipit ad clerum et plebem (Incipit ad eosdem C) de Celerino confessore (confessore om. CN) lectore ordinato OLNPQR. — 17 fratribus om. Q in ras. (exh. M); in domino add. Nv . 19 dnisi C1. 20 bonis] nouis V, nobis CP 23 lectis om. v )

582
litteris nostris quibus ego et collegae mei qui praesentes aderant referimus ad uos Celerinum fratrem nostrum uirtutibus pariter et moribus gloriosum clero nostro non humana suffragatione sed diuina dignatione coniunctum. qui cum consentire dubitaret, ecclesiae ipsius admonitu et hortatu in uisione per noctem conpulsus est ne negaret. nobis suadentibus cui plus licuit et coegit, quia nec fas fuerat nec decebat sine honore ecclesiastico esse quem sic Dominus honorauit caelestis gloriae dignitate.