Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nunc est, fratres beatissimi, ut memores mei sitis, ut inter magnas adque diuinas cogitationes uestras nos quoque animo ac mente uoluatis, simque in precibus et orationibus uestris cum uox illa purificatione confessionis inlustris et iugi honoris sui [*]( 1 botrui OLNPQRV, botri v saecularibus infestinatione 01 uestram v 2 torquentes C et uini N2υ uicem CR fudistis C passionem C1. 3 auritis Q 4 et] ex P 7 **iam P 8 domini domino] dnT R sed i corr., dnT di ex dum dm C gaudentes C 9 cum gloria C 10 gloria LN pugnas Q (pugnam M) immota quae et Q, immo atque C 11 deo de CR 12 quod C longior] largior R pugna] confeseio P hoc] hac C 13 agon] agro C 14 famem ex fam C squalorum carceribuB C 16 subicitur PQ subteritur P mors] mori C 17 quae corr. in quo P 18 honoretur] coronetur Vv nunc] hunc C 23 beatissimi] kmῖ P ut inter] et inter Q 25 ut cum Q 26 illa om. CR purificationis et R, puriScati**s et C et iugis CR, om. N honorisj oneris N • )

579
tenore laudabilis ad Dei aures penetrat et aperto sibi caelo de his subacti mundi partibus ad superna transmissa inpetrat de Domini bonitate quod postulat. quid enim petitis de indulgentia Domini quod non inpetrare mereamini? qui sic Domini mandata seruastis, qui euangelicam disciplinam sincero fidei uigore tenuistis, qui incorrupto honore uirtutis cum praeceptis Domini et cum apostolis eius fortiter stantes nutantem multorum fidem martyrii uestri ueritate solidastis. uere euangelii testes et uere martyres Christi radicibus eius innixi, super petram robusta mole fundati, disciplinam cum uirtute iunxistis, ad timorem Dei ceteros prouocastis, martyria uestra exempla fecistis. opto uos fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene ualere et nostri meminisse.