Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MOVSI ET MAXIMO PRESBVTERIS ET CETERIS CONFESSORIBVS DILECTISSIMIS FRATRIBVS S.

Gloriam fidei et uirtutis uestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, iam pridem de opinione cognoueram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod uos confessione sui nominis parauerit ad coronam Domini nostri praecipua dignatio. uos enim primores et duces ad nostri temporis proelium facti caelestis militiae signa mouistis. uos spiritale certamen quod nunc geri Deus uoluit uestris uirtutibus inbuistis. uos surgentis belli inpetus primos inmobili robore adque inconcussa stabilitate fregistis. inde initia felicia pugnandi orta sunt. inde uincendi auspicia coeperunt. contigit hic per tormenta consummari martyria: sed qui in congressione praecedens exemplum uirtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. coronas uestra manu sertas inde huc tradidistis et de poculo salutari fratribus propinastis.

Accessit ad confessionis exordia glonosa et militiae uictricis auspicia disciplinae tenor quem de epistulae uestrae uigore perspeximus, quam modo ad collegas uestros in confessione uobiscum Domini copulatos sollicita admonitione misistis, ut euangelii sancta praecepta et tradita nobis semel mandata uitalia forti et stabili obseruatione teneantur. ecce alius gloriae uestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei [*]( Epist. XXVTII. — Incipit ad Moysen et Maximum (presbyteros add. P) et ceteros confessores CPR, Incipit Mosi et Marimo presbyteris (prr N, presbyterorum L) et ceteris confessoribus LNQ. — 2 mosi et LNQ, moysi et C 8. l., admisiemia B presbyterorom L1, presbytero C1L2 et ceteris om. R 4 et om. C 5 laetns CN 6 confesaionem C parauerit] illustrauerit V 7 nostri] iesu christi add. Nv priores CR 10 uos] add. R: spiritale certamen quod nunc surgentes C 11 in initia R, uincentia C 12 auspicia] ospitia C 13 consummari V, consumari R, consummare LNPQ, coAsumare C quid C 15 corona C sertae] uestras C, sutas coni. Rigaltius 16 huc] hoc LPQ 18 disciplina C1 quam ex quae C 20 dno CRv misistis] fecistis V euangeliis PR 21 uitalia mandata C 22 ecce] c ecce R, e c C aliis R . ) [*]( III) [*]( 35 )

546
titulus, stare firmo gradu et in hac acie quae euangelium conatur inrumpere, et praeceptis Domini subruendis manus inpias inferentes fidei robore submouere, praebuisse ante initia uirtutum, nunc et morum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens apostolos mandat et dicit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete gentes omnes, tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. et Iohannes apostolus mandati memor in epistula sua postmodum ponit. in hoc, inquit, intellegimus quia cognouimus eum, si praecepta eius custodiamus. qui dicit quoniam cognouit eum et mandata eius non seruat, mendax est, et ueritas in illo non est. haec praecepta custodienda suggeritis, diuina et caelestia mandata seruatis. hoc est esse confessorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, seruare uocis suae inuiolatam circa omnia et solidam firmitatem, nec per Dominum martyrem fieri et praecepta Domini destruere conari. uti aduersus illum dignatione quam tibi dederit, armis ab illo acceptis rebellem quodammodo fieri, hoc est Christum confiteri uelle et euangelium Christi negare. laetor igitur ex uobis, fortissimi ac fidelissimi fratres, et quantum gratulor martyribus istic honoratis ob uirium [*]( 5 Matth. 28, 18-20. 10 I Io. 2, 3. 4. ) [*]( 1 titulos C et s. I, gradus firmos P quae] quem N, qui v, om. C in euangelium P, in euangelio V teste Oxon. conantur v, om. Q (exh. M), coronatur PV 2 et] sed Q (et M) dns CB1 3 rubor fidei CB summouere LNBQ praebuissem C in initia B 4 morum] memorum C1, modum B dum C1, dni B 7 eas CB 8 eas C 9 quaecnmque] quao CB huius mandati B 10 ponit et dicit Q, dicit CB inquit om. V 12 quid B quia CB cognoui Q, nouit V 14 cum custodienda υ ; cum om. CLNPQBV si geritis CQs (suggeritis Q1M) 15 seruastis P esse est confessiores C dno CB1 16 martyres C eiuiolatam Cl 17 nec perjjiec pro M1 (nec per М1Q), nec propter Oxon., nam uelle praeter v dno LM (dum Q), dnTjB 18 dum C uti] et CB illam C 19 dignationem CQ 20 christi L, christuB B et om. C 21 laetor om. C, lator R ac fidelissimi om. L1, ac dilectissimi CB 22 honoratis istic CB ob uirium] uitriumphum C . )
547
gloriam, tantum gratulor pariter et uobis ob dominicae etiam disciplinae coronam. dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes et glorias spiritales copiosa uarietate distribuit. honores uestri participes et nos sumus, gloriam uestram nostram gloriam conputamus, quorum tempora inlustrauit tanta felicitas ut aetate nostra uidere contingeret probatos seruos Dei et Christi milites coronatos. opto uos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene ualere et nostri meminisse.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Ne quid conscientiam uestram lateret, fratres carissimi, quid mihi scriptum sit quidque ego rescripserim, utriusque epistolae exemplum uobis misi: et credo uobis id quod rescripsi non displicere. sed et illud ad uos perferre litteris meis debui urguente causa clero in urbe consistenti litteras me misisse. et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos [*]( 1 gloriae ex gloriam C 2 quam dignationem suam N, dignationis suae Q dnT L 3 laude P gloriam spiritalem N 4 copiosas C 5 gloria uestra C nostra P 6 aetatem nostram Pv 7 contingere LQ et probatos Q coronamus B opto ... meminisse om. C 8 fratres om. Q in dno semper L et nostri meminisse om. P, et um esse B 9 meminisse] add. MQ : emendauit iustinus romae. — Mosi (moysi P) et Maximo presbyteris (prr N, presbyterorum L) et ceteris confessoribus eiplicit LNPQ, Ezplicit epistola Cypriani (Ezp. e. Cypriani om. B) ad Moysen et (ad C) Maximum et ceteros confessores (explicit add. B) CB. - ) [*]( Epist. XXVIIII. — Incipit (epistula Cipriani add. MT) ad clerum insinnans quod nt Rome litteras mittere (om. EM) fecisse se Optatum (optato M) hyppodiaconum (hypodiacono MT) et Saturum lectorem EMT, Incipit ad clerum insinuans quod utrasque litteras rome fecisse Optatum Saturum et ipodiaconum fecisse lectorem o, De redditione epTurbici describentis Romae ad clerum μ, om. ∞. — 12 uos uel conscientiam uestram p latere T 13 quidque ego rescripserim om. Eo∞ 14 nobis exemplum v 15 litteris meis perferre ∞ 16 me misisse] meminisse ΜΤμ1 17 clerico M autem] enim ∞ ) [*]( 35* )

548
absentes esse, paucos uero qui illic sunt uix ad ministerium cotidianum operis sufficere, necesse fuit nouos aliquos constituere qui mitterentur. fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos iam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus aut modo cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorum audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse deberent in his qui ad clerum parabantur. nihil ergo a me absentibus uobis nouum factum est, sed quod iam pridem communi consilio omnium nostrum coeperat necessitate urguente promotum est. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem salutate. ualete. [*]( 1 absentes M sed prius s s. l., habentes Eom esse om. p quotidiani fiv 2 operis om. m 3 mitterentur] ministrent m autem me Eom; autem me sciatis μ sed me sciatis m. 2 add. satirum m 4 et optatum EMToco 5 proximos T, proximo ΕΜομ∞, cam proxime V 6 dedimus corr. ex de diuinis μ m. 2 in marg. modo] quando v 7 dictoribus EMom, doctoris V lectoribus Eom, lectorem u diligenter ... lectores om. EMoQ) probaremus] properemus T lectores ex lectos μ m. 2 8 doctorem v constituimus 0 s. I. m. 2 congruerent ex constiterent μ m. 2 9 esse-qui om. m debent v, deberetur μ1 iis v qui ex quae E m. 2, quae μο parabuntur T 10 ergo nihil μ factum est om. p. actum M quo m 12 opto ... ualete om. EMom 13 ualete om. μ. — Epistola Cipriani ad clerum insinuans quod ultra me litteras mitteret fecisse se Optatum hypodiaconum et lectorem Saturum explicit T, Ad clerum (ad clerum om. M) insinuans quod utrasque (utraque M) Romae litteras misisset cum optatum hyppodiacono et lectorem Saturum explicit EM, Explicit ad clerum epistola 0, om. pa. — )

549
CVPRIANO PAPAE PRESBVTERI ET DIACONI ROMAE CONSISTENTES S.

Quamquam bene sibi conscius animus et euangelicae disciplinae uigore subnixus et uerus sibi m decretis caelestibus testis effectus soleat se solo Deo iudice esse contentus nec alterius aut \' laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se iudici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus conprobari. quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua uerecundia et ingenita industria consiliorum tuorum nos non tam iudices uoluisti quam participes inueniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum dum illas probamus inueniremus et tuorum consiliorum bonorum coheredes quia et adfirmatores esse possemus. idem enim omnes credemur operati, in quo deprehendimur omnes eadem censurae et disciplinae consensione sociati.