Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Respicite itaque dum tempus est ad ueram et aeternam salutem, et quia iam mundi finis in proximo est ad Deum mentes uestras Dei timore conuertite. nec uos delectet in saeculo inter iustos et mites inpotens ista et uana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et auena dominetur, [*]( 6 Ez. 9, 4. 11 Ex. 12,13. ) [*]( 1 senioris WB, seniori M 2 iuuenis WB, iuueni M aut (pro et) uirginis W; cf. test. II22 et paruulos et mulieres v 3 perdeleantur WMMBV, deleantur v 4 scriptum MBv 5 qua in] quali B in om. W 6 media B, per mediam WBDisv (cf. test. II22); add. M: samariam et, exp. m. 2 herusalem Wl, ierhsalem B notabis] *»»dabis B (non eras.) 7 super] in M frontem B 8 ob] propter v 9 et (ante quod) om. W 10 quisquis 2tfc, quis M\' 11 dicentis ex de te entis W m. 2 12 ibi WBMl V, om. BY\', uos uel uos ibi v 13 abieritis B 14 diminutionis WBv 16 suppletur W postm. secuta M 18 signo et sanguine M nunc cum B 19 quisquis Fv 20 enadet v 21 respite Wl, resipiscite coni. Oxon. 22 et W s. I. m. 2 23 timorem B 24 sta JB quando etc.; cf. Vergili Georg. 1154 )

368
nec dicatis mala accidere, quia dii uestri a nobis non colantur, sed sciatis esse hanc iram Dei, Dei hanc esse censuram. ut qui beneficiis non intellegitur uel plagis intellegatur. Deum uel sero quaerite, quia iam pridem per prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: quaerite Deum, et uiuet anima uestra. Deum uel sero cognoscite, quia et Christus adueniens hoc admonet et docet dicens: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. credite illi qui omnino non fallit. credite illi qui haec omnia futura praedixit. credite illi qui credentibus praemium uitae aeternae dabit. credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus inrogabit.

Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum ludicii dies uenerit, quae laetitia credentium, quae maestitia perfidorum noluisse istic prius credere et ut credant iam redire non posse. cremabit addictos ardens semper gehenna et uiuacibus flammis uorax poena, nec erit unde habere tormenta uel requiem possint aliquando uel finem. seruabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem. spectabitur illic a nobis semper qui hic nos spectauit ad tempus, et in persecutionibus factis oculorum crudelium breuis fructus perpetua uisione pensabitur secundum scripturae sanctae fidem dicentis: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, et erunt ad uisionem uniuersae carni. et iterum: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus [*]( 5 Amos 5, 6. 7 Io. 17,3. 22 Es. 66, 24. 25 Sap. 5,1 sq. ) [*]( 1 coluntur RB 2 esse hanc WR, hanc esse VMI, hanc JtfjB dei hanc esse scripsi, hanc esse B, ease WRV et 8. l. m. 2 M (hanc iram, dei esse cens. uel esse hanc irae dei censuram v, hanc irae dei esse censuram Baluzius, esse hanc irain dei, dei esse censuram coni. Krabinger) qui carr. M* in quia 3 beneficii Ml 4 quia ex qua R m. 2, qui W praemonet RB 6 et om. v 8 et uerum] uerum v 10 credite... dabit om. W 12 inrogauit Ml 15 noluisse se M2 iam R in ras. 16 cremauit M1 17 super erit M m. 2: excipit seruantur WRB 19 spectabuntnr VM* nos] nobis B 20 spectauerunt V, expectabit BM1, expectauit Ma 21 factis] falsis W brenis super crebres M m. 2 recdpensabuntur M sed reco 8. l. m. 2 25 inquit iusti M; cf. ad totum locum test. III16 p. 128, ad Fortun. c. 12 )

369
eos qui se angustauerunt et qui abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra. erit tunc sine fructu paenitentiae dolor poenae, inanis ploratio et inefficax deprecatio. in aeternam poenam sero credunt qui in uitam aeternam credere noluerunt.