Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Secnritati igitur et uitae dum licet prouidete. offerimus uobis animi et consilii nostri salutare munus. et quia odisse non licet nobis et sic Deo plus placemus, dum nullam pro iniuria uicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad uerae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. non inuidemus commodis uestris nec beneficia diuina celamus. odiis uestris beniuolentiam reddimus et pro tormentis ac [*]( 1 angustiauerunt WBv 2 eorum] illorum B timore] terrore W 3 inspiratae WB 4 dicent Bv habentes] agentes MB per (p B) angugtiam WMBBV, prae angustia v 5 hii WIBB 6 risum MR, derisum v in om. W similitudinem MJRv 7 illius estimauimus W 8 illius W, eorum B 9 inter sanctos] in sco W illorum M, eorum WBBv 11 et sol.. - nobis om. B ojrtus est v 12 in iniquitatis v uiae W et (ante amb.) om. v 16 tunc erit M, erit enim V paenit. fructu B 17 uel dolor uel M et inanis B deprecatio in aeternum; poenam W 18 credent v 20 licet] tempus est V 22 iniuriam R, iniuria... W 23 hortamur uos B 24 dno M ad ueram lJI, aduorsae R, aerae W 25 de] et MI, et de M* tenebrosa B (profunda et tenebrosa nocte Pamelius) 26 uestris om. M ) [*]( III. ) [*]( 24 )

370
suppliciis quae nobis inferuntur salutis itinera monstramus. credite et uiuite et qui nos ad tempus persequimini in aeternum gaudete nobiscum. quando istinc recessum fuerit, nullus iam paenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. hic uita aut amittitur aut tenetur: hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei prouidetur. nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus ueniat ad consequendam salutem. in isto adhuc mundo manenti paenitentia nulla sera est. patet ad indulgentiam Dei aditus et quaerentibus adque intellegentibus ueritatem facilis accessus est. tu sub ipso licet exitu et uitae temporalis occasu pro delictis roges et Deum qui unus et uerus est confessione et fide agnitionis eius inplores, uenia confitenti datur et credenti indulgentia salutaris de diuina pietate conceditur et ad inmortalitatem sub ipsa morte transitur.

Hanc gratiam Christus inpertit, hoc munus misericordiae suae tribuit subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem pretio sui sanguinis, reconciliando hominem Deo patri.** , uiuificando mortalem regeneratione caelesti. hunc si fieri potest sequamur omnes, huius sacramento et signo censeamur. hic nobis uiam uitae aperit, hic ad paradisum reduces facit, hic ad caelorum regna perducit. cum ipso semper uiuemus facti per ipsum filii Dei: cum ipso exultabimus semper ipsius cruore reparati. erimus christiani cum Christo simul gloriosi, de Deo patre beati, de perpetua uoluptate laetantes semper in conspectu Dei et agentes Deo gratias semper. neque enim poterit nisi et laetus esse semper et gratus qui cum morti fuisset obnoxius, factus est inmortalitate securus. [*]( 2 uidete et uiuite ex uiuete M m. 2 3 recessum WRMBV, excessum v 4 est Otn. R aut R ammittitur Wl 5 salutis M\'JB et cultu M 6 nec...retardetur om. R quicquam W aut om. B 10 est am. R exitum uitaeB 12 ueniam R confitendi W credentibus W 15 suae W s. l. m. 2 16 tribuet Wl 17 p. sanguinis sui v praecio*»» sanguinis M (sus eras.) reconciliantem B patri etM; lacunam indicaui; cf. p. 394, 8 18 regenera tuncii 20 reducens B 21 regno R uiuimus MI 22 semper exultabimus v 24 uoluntate JKJB 25 deo om. R semper gratias deo M et om. Rv 26 de immortalitate v CAECILI CYPRIANI AD DEMETRIANVM EXPLICIT RB, AD DEMETRIANTM EXPLICIT WM )

371