Ad Demetrianum
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Nemo sibi itaque blandiatur quod nobis et profanis, Dei cultoribus et Deo aduersantibus sit interim per aequalitatem carnis et corporis laborum saecularium condicio communis, ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt nobis inrogari, cum Dei ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum sit uenturam super iniustos iram Dei, persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos diuinitus defenderent secuturas.
Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt. in exemplum aliquid datur, ut Dei uindicis ira noscatur. ceterum retro est iudicii dies quem scriptura sancta denuntiat dicens: ululate. proximus est enim dies Domini, et obtritio s Deo aderit. ecce enim dies Domini uenit insanabilis indignationis et irae ponere orbem terrae desertum et peccatores perdere ex eo. et iterum: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et s uccendet illos adueniens dies, dicit Dominus. succendi et cremari alienigenas praecanit Dominus id est alienos a diuino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. euadere enim solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando ad uastationem mundi et interitum generis humani angelos suos mittens grauius in ultimo comminatur dicens: uadite et caedite et nolite [*]( 14 Es. 13, 6. 9. 18 Mal. 4,1. 27 Ez. 9, 5 sq. ) [*]( 1 precem B 2 et placentesitf, ac placantes v 4 itaque sibi RBv a nobis B nobis dei cultoribus et profanis Oxon. profanis dei cultoribus coniungit v 7 non om. M nobis M inrogant R 9 et persecutiones MBv 12 istinc B, est hic B interim pro nobis B exemplo M 13 ceterum ceterum R 14 iudicii post dies M 8. 1. m. 2 16 insanabilis et M 18 iterum dicit M 20 aligeniene WI alien. et omnes om. B sicut atipnla M 21 crernari] tremori B 22 aligenas W\' praecinit Mv dns id est alienos W s. I. m. 2 23 non] nos R 24 eos solos b 25 nastationee-interitns R 26 emittensTT 27 uadite] ite v )