Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Putatis nos aduersa uobiscum aequaliter perpeti, quando eadem aduersa uideatis a nobis et uobis non aequaliter sustineri? aput uos inpatientia clamosa semper et querula est, aput nos fortis et religiosa patientia quieta semper et semper in Deum grata est, nec quicquam istic laetum aut prosperum sibi uindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis diuinae pollicitationis tempus expectat. quamdiu enim corpus hoc permanet commune cum ceteris, sit necesse est et corporalis condicio communis nec separari generi humano ab inuicem datur, nisi istinc de saeculo recedatur. intra unam domum boni et mali interim continemur. quicquid intra domum uenerit pari sorte perpetimur, donec aeui temporalis fine completo ad aeternae uel mortis uel inmortalitatis hospitia diuidamur. non ergo idcirco compares uobis et aequales sumus, quia in isto adhuc mundo et carne hac constituti mundi et carnis incommoda uobiscum pariter incurrimus. nam cum in sensu doloris [*]( 1 istinc] hinc M excesserint M\' sola iam RM 2 his] iis uel hic v incursione Mv 4 consternimur MB aduersis omnino B frangimus B ullam R, nulla B 5 aut (ante rerum) om. B musitamus WRMB spiritus W 6 uiuent Wx firmitatem BMl infirmi- tateB 7 uos] nos v comprobari B et om. R 8 scimus om. R fidemas WM\' 9 quandolcam v 10 nobis et a uobis B, uobis et nobis R 11 est] et B 12 dum W, do M 13 est W s. I. m. 2 et nec W quisquam ex quicquam M m. 2 stic R 14 fluctuantes RBM1 15 pollicitationes Ml tempus acld. 3P semper expectans M sed ns in ras. 16 hoc] hic v ante commune distinguit v sit...communis om. W 17 seperari W 18 nisi si v postmodum recedatur V 20 euenerit Mv repetimur B 21 aeterna Wl dinidamur] add. W loquitur et hortatur 23 constituti ex a constitutione M m. 2 24 in W 3.1. m. 2 sensum Ml )

365
sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem uideas tecum non dolere.

Viget aput nos spei robur et firmitas fidei et inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et inmobilis uirtus et numquam non laeta patientia et de Deo suo semper anima secura, sicut per prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur spei ac fidei nostrae firmitatem caelesti uoce corroborans. ficus, inquit, non adferet fructum et non erunt nascentia in uineis. mentietur opus oliuae et campi non praestabunt cibum. deficient a pabulo oues et non erunt in praesepibus boues. ego autem in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dei hominem et cultorem Dei subnixum spei ueritate et fidei stabilitate fundatum negat mundi huius et saeculi infestationibus commoueri. uinea licet fallat et olea decipiat et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad christianos, quid ad Dei seruos quos paradisus inuitat, quos gratia omnis et copia regni caelestis exspectat? exultant semper in Domino et laetantur et gaudent in Deo suo et mala adque aduersa mundi fortiter tolerant, dum bona et prospera futura prospectant. nam qui exposita natiuitate terrena spiritu recreati et renati sumus nec iam mundo sed Deo uiuimus, non nisi cum ad Deum uenerimus. Dei munera et promissa capiemus. et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis et uel auferendis uel temperandis aduersis rogamus [*]( 7 Hab. 3, 17 sq. ) [*]( 1 sit] situm sit coni. de Booy l. c. p. 33 pnnitnr fort. 2 poenae tuae ponit ante manifestum M tecum uideas aequaliter v, tecum non uideas Pamelius, tecum non uideas condolere coni. de Booy dolore B 3 et (ante inter) om. v 4 est om. W, esset B 7 corroborans] commemorat B inquit] aitM 8 adfert-R, afferent V fructusW erunt nascentia] erit generatio v 10 cibum] frumentum v pabulo] populo W, stabulo v in praes.} ad praesepia R sed d s. I. 12 et gaudebo RMBv saluatore RY deiJ ds M dei culturaeikf, cultorem christi B 13 spe R stabilitatem B 14 huius mundi M 15 siccitatem R 16 -ad-ad] a-a R 18 exultat Ml dññi R laetatur et gaudet Ml 19 tolerat Ml 20 bona) dona 11 futura M 8. l. m. 2 expectat M (m. 2 corr. at in ant) 21 creati W 22 cum W 8. l. m. 2 23 pro imbribus M 24 pro auferendis M sed pro s. I. m. 2 adtemperandis Ml )

366
semper et preces fundimus et pro pace ac salute uestra propitiantes et placantes Deum diebus ac noctibus iugiter adque instanter oramus.