Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

0 si audire eos uelis et uidere, quando adiurantur a nobis, torquentur spiritalibus flagris et uerborum tormentis de obsessis corporibus eiciuntur, quando eiulantes et gementes uoce humana et potestate diuina flagella et uerbera sentientes uenturum iudicium confitentur. ueni et cognosce uera esse quae dicimus: et quia sic deos colere te dicis, uel ipsis crede quos colis. aut si uolueris et tibi credere, de te ipso loquetur audiente te qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecauit. uidebis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis [*]( 1 destruendi R post destruenti non distinguit v etsi v 2 me prius ex *ebrius.B creDit W 3 debeas. quid scripsi., debeas, quod SWBv 5 praeconatione v post confundo cap. 14 incipit v 7 distrue 8 disceptationemJS 8 rationem R 9 nominisR I 10 ipsi R 8. I. m. 2 ad S, aut WRv, at coniecerat Latinius etAnt. de Rooy spicil. crit. p. 32 11 se colentibus v uindecare S 12 plus S 13 es add. W2 ergo S, autem WRv his] iis v eos S, illos WRv 14 illis] ipsis potius v debes] add. v: et timeri ut dominus defendet S 15 pereant] praetereant R 16 colore R defendes S eis WR 17 tu] tu ipse v 18 uelles v a nobis adiurantur WRv et torquentur v 19 fraglis W 20 heiulantes SWR et gementes om. R; cf. p. 25, 5 sq. 23 quos colis crede WRv 24 tebi S loquentur R 25 nunc om. W 26 rogasti, meri W timeri ab cis] add. v: quos tu times )

362
quos tu adoras: uidebis sub manu nostra stare uinctos et tremere captiuos quos tu suspicis et ueneraris ut dominos. certe uel sic confundi in istis erroribus tuis poteris, quando conspecxeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et praesentibus licet uobis praestigias illas et fallacias suas non posse celare.

Quae ergo mentis ignauia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia ad lucem de tenebris non uenire et mortis aeternae laqueis uinctos spem nolle inmortalitatis excipere, non metuere Deum conminantem et dicentem: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli. et iterum: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis? quid te ad falsos deos humilias et inclinas, quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captiuum corpus incuruas? rectum te Deus fecit et cum cetera animalia prona et ad terram situ uergente depressa sint, tibi sublimis status et ad caelum adque ad Dominum susum uultus erectus est. illuc intuere, illuc oculos tuos dirige, in supernis Deum quaere. ut carere inferis possis, ad alta et caelestia suspensum pectus adtolle. quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis sternis ? quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? sublimitatem serua qua natus es. perseuera talis qualis a Deo factus es. cum statu oris et corporis animum tuum statue. ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. relinque idola quae humanus error inuenit. ad Deum conuertere: quem si inploraueris, subuenit. Christo crede quem uiuificandis ac reparandis nobis pater misit. laedere seruos Dei et Christi persecutionibus tuis desine quos laesos ultio diuina defendit.