Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies, quae inexplebilis libido saeuitiae? quin potius elege tibi alterum de duobus: christianum esse aut est crimen aut non est. si crimen est, quid non interficis confitentem P si crimen non est, quid persequeris innocentem? torqueri enim debui, si negarem. si poenam tuam metuens id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis cum ui doloris adigendus, sicut in quaestionibus ceteris torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris ueritas quae indice uoce non promitur dolore corporis exprimatur. nunc uero cum sponte confitear et clamem et crebris ac repetitis identidem uocibus christianum me esse contester, quid tormenta admoues confitenti et deos tuos non in abditis et secretis locis sed palam, sed publice, sed in foro ipso [*]( 2 facta] non tantum facta R 3 monstrua R uenerentur W placent RI solus tibi v 4 fumant...1.7 quod colitnr om. S 5 nulla] nona R crocodilli WlR, coroodrilli W7 6 cyrocefali R a nobis coluntur e 8 deo caros deo caros R 9 carcere includis om. S; cf. de bono pat. c.12: subeundus carccr portandae catenae 9 gladio bestiis v saltem Sv 12 lacerandis] laniandis W suplicia R 15 quae haec om. R insaniabilis 81 carnificinae] ne R inplebilis R 16 elige R" 17 esse ex es W m. 2 20 fuerat 81 21 celarem] negarem W 22 cum Tii Sl, m.. R, ui S* W" 23 caeteris quaestionibus r rei] et R accusatUlWI teneri] generiii 24 ut om. 8 25 clamera] damen R 27 non om. W aditis Wl 28 locus R I )

361
magistratibus et praesidibus audientibus destruenti? ut et si parum fuerat quod in me prius criminabaris, creuerit quod et odisse et punire plus debeas. quid dum me christianum celebri loco et populo circumstante pronuntio et uos et deos uestros clara et publica praedicatione confundo, quid te ad infirmitatem corporis uertis, quid cum terrenae carnis inbecillitate contendis? cum animi uigore congredere, uirtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione si potes uince, uince ratione.

Vel si quid diis tuis numinis et potestatis est, ipsi in ultionem suam surgant, ipsi se sua maiestate defendant. at quid praestare colentibus possunt qui se de non colentibus uindicare non possunt? nam si eo qui uindicatur pluris est ille qui uindicat, tu diis tuis maior es. si ergo his quos colis maior es, non tu eos colere, sed ab illis coli debes. sic illos laesos ultio uestra defendit, quomodo et clausos ne pereant tutela uestra custodit. pudeat te eos colere quos ipse defendis, pudeat tutelam de iis sperare quos tu tueris.