Ad Demetrianum
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam et inter populum frequenti strage morientem nemo considerat et se esse mortalem. passim discurritur, rapitur, occupatur: praedandi dissimulatio nulla, nulla cunctatio: quasi liceat, quasi oporteat, quasi ille qui non rapit damnum et dispendium proprium sentiat, sic unusquisque rapere festinat. in latronibus est utcumque aliqua scelerum uerecundia, auias fauces et desertas solitudines diligunt, et sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris et nocte ueletur. auaritia palam saeuit et ipsa audacia sua tuta in fori luce abruptae cupiditatis arma [*]( 1 poenas] plagas V; cf. 354, 13 4 hostem q. exurgere om. S 7 ac] eto 8 siccitas] sterilitas V 9 praetiosam B 10 flagrantias scripsi, fraglantis S, flagrantiom W, flagrantior Rv sed or in B corr. 11 nunc mi- nus v 12 sint/S 13 pestis ipsa* et luesB sint] siB 15 inhianti2 16 temerari SW1 B 17 appeareat 81 snam S 18 forsitam S et om. v possent SBV, possint Wv 20 tantum B gladium ex gladum Rm.2 21 alterum et om. 11 23 simnlatio v nulla om. W\' est cnnctatio S, cunctatio nulla formido est v 26 uericundia S 27 solitadines dilignntJ naletudines delines delinquunt S 28 uelletur Wl 29 lucem B I abrutae S )
Et ecce id ipsum quale est unde nobis cum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei inpugnatis adque opprimitis Dei seruos? parum est quod furentium uarietate uitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum conpendio rapinarum uita uestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio uera subuertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur: adhuc insuper Dei seruos et maiestati ac numini eius dicatos iniustis persecutionibus flagitatis. satis non est quod ipse tu Deum non colis: adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis [*]( 9 Es. 59,1 sq. ) [*]( 1 falsari S, falsarius R uenefici inde BI, inde uenefici B2V, uenefici SW in Ss. I. m.2 aicariJJ 4 uel] deW; cf. p. 12,9 dum inpunitatem R 5 dum TTinras. ueniunt SR ♦•♦iudicaturi R 6 rei ex res W m. 2, rei R sed i super ras. ueritatis W 7 certa...monstratur om. R ratione v monstratur W sed monstra in ras. deum W v 9 ait ex aut R domini v salnos SWRV, saluos uos v; cf. test. II 4, III47 10 grauabit S, grauanit WRv aurem suam S audiat R pecca W 11 dom S 12 uertit W faciem suam v 14 desinat S, desinit WR si om. B 16 et om. WRv nobiscum uel nobis uobiscum v; cf. Gron. obs. p. 627 19 ferarum R 22 nec q.] non queritur WR 23 nomini Rv dicatos iniustis persecutionibus bis exhtbet S fiagitas R, fatigatis V, agitatis v; cf. Gron. l. c. 24 dom ex duih S m. 2 25 dom S )