Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic [*]( 1 Hier. 2, 30. 4 Hier. 5, 3. ) [*]( 4 respondet v 6 est om. S et ecce S 7 est nulla formido W 8 ista W 8.1. m. 2 9 ominibus 81 11 quaereriB ex quaerea S m. 2 minns S 8.1. m. 2 nunc minus tibi iuberes fortes R 14 semis] non semis v cuncta W 8.1. m. 2 tu famularis uel non fam. v 15 exegia S 16 compelles S 19 et pari om. R 20 Beruiantur R 21 nimium WR 22 et ferro] ferro etiam v 23 adeligis W agnoscis miser v 24 tuum om. WR ipse] in homine add. Manutius 26 cum W s. I. m. 2 isti ij dom S singnlos post terrore ponit S 27 cladum WRV; cf. 357,13 conuertat R manet] nam et W )
357
rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est qui per prophetam clamat et dicit: audite sermonem Domini, filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis uestris.
Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice. aut enim superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus [*]( . 2 Os. 4,1 sq. ) [*]( 1 auditurs S1 2 sermones V 3 fili istrahel S 4 quod] eo quod v, quia W 5 supra W sed execratio Wv 7 est] set S supra W sangainis R 8 cum B 8. J. m. 2 9 besteis S agri et W 12 dicit] et iraaci add. v 13 frandum WR 15 nemo ex nomo B 19 de sej decsse S de S s. I. m. 2 20 dom S 23 aliquos Wl esto et] et tu esto c tuis W 24 latebras intuere] latebra sint; uere R metus uel pudor v 25 magis om. V 26 uideris a cunctis v, acuictis uideris R (ti ex u corr. m. 2) 27 es (post rapax) om. v, est W 28 prodigus] progns ex saeuus Sm. 2 uinulentia SW libore S )
358
aut libidine incestus aut crudelitate uiolentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula conprimantur, ferocius intus et grauius de calumniis et iniuriis potentium ciuium domesticae inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi imbribus caelum, cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et defunctis auaritia inhiat ac rapina. idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur euadere: nam perire aegrum uoluit qui censum pereuntis inuadit.