De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

XV. QVOD CORPOREA OMNIA ADIVNCTIONE SVI MAIORA FIANT ET MVLTA QVAM PAVCA, INCORPOREA VERO OMNIA NEC AVGEANTVR IN MVLTIS, NEC MINVANTVR IN SINGVLIS.

Nec uero credi licet quorumque coniunctionem corporum unitatem trinitatis imitari aut eidem inconfusibiliter posse misceri. patet enim liquido quodlibet unum corpus paris corporis [*]( 4 I Cor. 6, 17 17 IolUlD. 17, 22 ) [*]( 1 dono Mb, bono rell. 2 eandem ARl capiunt p\'ł 5 deo editores 7 si enim] sin p* corporeum] in incorporeum G 9 quia CGMB, quod b aliquid Mb, om. rell. et Sch. 11 inoorporeo B1H1 at om. Mb 12 incommntabilis PT Sch. uelnti] ! add. G, nolnit A 13 quasi B 14 donum coni. Barthius 15 inmntabilis Mb 16 proficiat H ItS1 ennangTo S 28 credo Â, om. HLS coninnccione My coninnetione b Barthius 24 initiari coni. Bartkius idem p1 25 pari G )

60
adiunctione duplicari, esse illic sursum deorsum, dextrum sinistrum, anterius atque posterius, esse illic pro modo magnitudinis longitudinem, latitudinem, altitudinem. in dei uero ipsa trinitate huius secabilitatis et localitatis partes et spatia esse non dicimus, ad cuius similitudinem unum nos esse secumque uniri nos posse dicit ipse qui fecit, sicut in apostolicis actis legimus, quod unus credentium unusque uolentium erat animus et cor unum. non tamen reor multas animas ita sibi fuisse coniunctas, ut maior quaedam ex multis animabus anima fieret, quia trinitas, per quam et cum qua omnes bonae animae fiunt unum, nec in ulla ex eadem trinitate persona minor est quam in tribus, nec in tribus maior est quam in singulis. sic et animae humanae substantia ad eius imitationem, cuius imago est, nec in multis secundum aliquam molem maior est nec in singulis secundum aliquam molem minor, quia uidelicet potentiae sunt illae, non corpora. creatas autem potentias creatrix utique potentia iure supereminet eo ipso uel maxime quo creauit. nam et animam anima praestantiorem saepe et experimur et didicimus, nec tamen eandem, quam secundum potentiam praestantiorem didicimus, secundum molem, quae nulla illi est, credimus esse maiorem. illud etiam nec te arbitror diffiteri quamlibet. multas animas perfecte sapientes non plus sapere idem una anima [*]( 7 Act 4, 32 ) [*]( 1 adianctione BWR1, adiantione S 3 dei scripsi, deo Itbri uero] et add. Barthius in deo uero (-i-) ( id est) ipea trinitito coni. Hartelius 5 esse noe S 6 noa posse] non posse Al 7 actibufl D\'M editores nnna Mb, unum rdl. nnnsque Mb, unumque rell. 8 animus Mb, anima rdl. 10 anima om. S 11 bene B in nlla] nulla b, in illa BDE1F Sch., enim ulla Bar- thius 15 maior-molem om. ABClDEF 16 corpora G 18 qao om. C1 19 animae AB1 CD1 GHLRS didicimos JIb, dicimus rdl. et ah. 20 didicimas Mb, dicimas rill. et Sch. 21 illic G 23 Don-aapieBte om. CF1 idem nna scripei, una itidem FO, idem omisso nna reU. et editores (eidem ex ididem B) )
61
perfecte sapiente, nec quod una omnimodis uolet anima, multas id omnimodis nolendo plus uelle, nec quod quaecumque optime meminerit, multas melius memoriae tenacitate meminisse. corpus uero et plus habet ponderis magnum quam paruum, et ualidior corporum multitudo quam paucitas, et fortius quippiam manus multae, quam singulae uel retinent uel sustinent uel propellunt. nunc consequentia disquiramus.

XVI. QVOD ANIMAE INCORPOREAE SINT.

Habent, inquis, animae secundum se corpus quo subsistunt, licet multum et inconparabiliter tenuius quam nostra sunt corpora. accipiatur ita, si ita est. illud respondeas uelim, quia est iste qui dicit: habet anima corpus inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora? si animae uerba ista sunt, quod corpus esse suum dicit, quod ipsa est, aut istud quod sentificat uegetatque carnale ? ipsa enim dicit anima: tenuius est corpus animae, quam corpus meum. quod est corpus quod suum dicat anima, nisi illud quod ipsa est, si corpus est anima? aut igitur anima corpus est nec recte corpus istud carneum suum dicit, quia potius illud est suum quod ipsa est, aut si istud corpus [*]( 10 cf. pag. 10, 4 ) [*]( sapientiae ABD F2 PT, perfecte (E\') sapientiae E sapiente// B ne B omnismodis M, omnibus modis b utroque loco 2 uellell B ne BHL, neG 8 quod quaecumque] quodque cumque R, quodcumque Mb 6 vel ante retinent om. B I DEF 7 nunc Mb, sed rell. disqueramus S 10 quod AВ1 R1 11 multo G tenuia BH1, tenue ex tenuis B 12 sint ABCDEFB 14 incõllporabiliter B tenuis B, tenuus H, tenue ex temnis (sic!) B sint ABCDEFH1R 15 esse om. Mb 16 dicat (dicit S1) suam S aut] si add. Mb, se add. Barthtus istud om. B scificat B uegeatque S 17 tenuis BB, tenuus H 18 quid S est om. B 19 si E2G Mb Sch., om. ren. )

62
animae corpus est, ipsa, at datur intellegi, non est corpus. post hinc itidem consultori suo sic loquitur : obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat : quantitatti periculi sit ita credere, in consequentibus demonstrabimus. nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam indubie incorpoream credas. si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. statum nempe tractatus tui in articuli istius condicione posuisti, ut si localis et quantitati subiacens anima probari possit, consequenter etiam corporea crederetur, quam tamen paulo post intra pectoris officinam uarietates cogitationum suarum fingere et motus agitare pronuntias.

XVII. DE VITA QVOD ANIMA INLOCALITER VIVIFICET CORPVS.

Ac primum quaeso respondeas, ipsa anima quo in loco sit corporis: in toto est an in parte ? si in parte est, quem ad modum uniuersum ubique corpus mouet atque sentificat? si in toto est, quo modo intra solius pectoris officinam cogitationes suas fingit et motus exercet? an forsitan non solum in pectore est, sed etiam in capite, nec in capite tantum, sed in planta [*]( 2 cf. pag. 10, 12 ) [*]( 1 post hunc JB, post omisso hinc Mb 2 consultorio BDEF, consultatori G 4 cuius modi b 5 ita om. Galland. subsequentibus legitur apud Faustum demonstrabitur Faustus 6 hac S status BS Sch. 8 quantitate JS* hsud dubie Faustus 9 eam] iam G 11 ipsi A 12 istius] tui LS2 B 13 sabiaoes B 14 num posset scirbendum ? 15 officium ĮJD\' JSFP 16 fringare G 19 hac HB in quo Mb 21 mo- ueat p sanctificat B 23 corpore B )

63
atque in ossibus? et ubicumque animam localiter esse credis, illic etiam localiter sapere et localiter cogitare fateberis, et quoniam, si corporea est, eatenus inest corpori, ut, sieut aqua utrem, minore sui parte minores partes eius inpleat et maiore maiores, necessario sequitur, ut maior illi cogitatio in pectore sit et minor in digito. atque ita quotam partem quisque corporis uiuentis absciderit, totam quoque partem animae uege* tantis abscidit, ae per hoc non tanta erit in anima utique debili uel cogitandi uis uel potentia reminiscendi. aerem namque, ex quo ant cui similem animam esse pronuntias, diuiduum secabilemque nemo dubitat nam et cum flamus et renamus, particulas eius haurimus et reddimus, quas in pastum totius corporis uenae illae capiunt, quas άρτηιας Graeci uocant, per quas idem aer in temperamentum trium elementorum pulmonum quoque indefessa agitatione dispergitur. sed si haustus aer iuxta sententiam tuam ad animae pertinet pastum, quia scilicet res aeria conuenienter alitur aere, ergo sicut supra dictum est cum corpore quod uegetat recipit sectionem. uis certe memoriae ad totam sine quaestione pertinet animam. omne porro corpus quamlibet magnum, quamlibet paruum secari profecto potest, quod idcirco illi accidit, quia partibus constat. nam quidquid partem habet, potest utique diuidi, quia pars potest a parte diuelli. quapropter si corpus est [*]( 2 illa A, illam BDEFP fateaeris B1 3 quoniam si] quem ad modam Mb ineet] ide ABHid est C, iden B, ids 8 inest corpori] in corpore diffanditar Mb 4 minori ABHLS, minoris B 5 ut] et ABDEFHLB, et S, ut et Sch. 7 uegitantis B 8 abseidiat Â, abseidat G tantanta 8 10 cuius ABQHLBXT 11 dubitet Hl et ante cum om. ABDMFS1 et reflamas Mb Sch., aerem flamus et G, ac reflamus rell. 13 arterias ELM, artyrias ABCD*HBS, artirias FG 17 aerea B Hgli (erat ego) B 19 totum B quaevtionem gвla animam (animum B) pertinet libri praeter Mb 21 acoedit ABCH 23 a parte om. L diuelli] diuidere illi AB , diuidi DEFLPB (qui post hanc uocem phirium Uterarum rasuram habet) diuidere a parte illi H, diuidere a parte illi S qu//a//propter B )
64
anima, recipit utique sectionem: si recipit sectionem, recipit inminutionem: si inminutionem recipit, perdita quisque uiui corporis parte animae quoque perdit partem. cum parte uero animae perit pars memoriae, anima ergo, cuius inminuta substantia est, minus debet utique meminisse. ac per hoc si localis est anima, multimoda. potest sectione comminui et frequentia comminutionis aboleri. sed quia istud mens sana, ne dicam docta, non recipit, ut inlocalitas animae, quantum per nos sub ope diuina proferri potuerit, magis adpareat, de motibus disseramus, quia dubium non erit, sicut corpus est quod mouetur localiter ita non esse corpus quod localiter. non mouetur.

XVIII. TRES ESSE MOTVS.

Tres ergo esse motus, stabilem, inlocalem localemque iam notum est. stabilis motus dei est, inlocalis animae, localis corporis. stabilis motus est quod deus creaturam non semper fecit, sed tamen eandem non noua uoluntate tunc creare uoluit cum creauit, quia semper tunc uoluit creare cum fecit. tunc temporis significatio est, semper non ad tempus pertinet. tunc ergo istud ad principium temporis pertinet, non ad tempus, quia temporaneum motum stabilitas sempiternae uoluntatis includit, ac per hoc semper tunc uelle stabilis motus est. hic oportet accipias nihil moueri posse nisi ab inmoto, atque ut id doceamus exemplo, digitum certe nisi stante manu [*]( 1 inmutationem ABD2EF utroque, B priore loco 3 perdit Mb, perdidit rell. d Sch. 6 mnltimodo 8, mnltimodo C sectione// B comminui] dioidi ABDEFPp* 10 qd mouetur localiter 8 14 motos esse editores inloeabilem 8 que iam - est om. G 16 quo p 17 sed Mb, et reH. et Sch. tum Mb 18 tunc semper B tum p1 creare uolnit ABD EFp1 19 significatio est temporis 8 non om. B 21 temporaneorum motus G 22 semper om. p 23 inmota B 24 id om. ABDEF Sch. istante H1, instante CLBS )

65
mouere non possumus, . motus autem brachii ab humeri stabilitate est. et ut non diutius inmoremur, in gradiendo utique pes unus figendus est, ut alter promoueri queat. tene istud cum paulisper animi motum a corporis motu discernimus. nam sicut, ut supra dictum est, deus stabiliter mouetur, sic anima temporaliter. temporale est autem, quod paulo ante superba, nunc humilis, prius laeta, nunc tristis, dilexit ante, nunc odit, prius aliquid oblita, nunc meminit. huius modi autem motibus animae non communicat corpus, quibus inmoto nihilominus corpore mouetur, unde datur intellegi animam per tempus inlocaliter moueri atque ab eadem corpus et temporaliter et localiter moueri, eandem uero a corpore localiter non moueri.

Atque ut hoc ipsum, si quo modo queam, uerbis planum faciam, adtentiorem mihi lectorem opus est. ecce ad aliquid scribendum uel fabrefaciendum ut manus moueatur animae nutus intenditur. anima conspicatur incorporeas inlocaliter formas, quibus indissociabiliter iuncta siue superiecta subie* ctis sine subiecta superiectis et membrum tota monet et formarum ueritatem tota conspicit et totum praeter hoc corpus ubique tota sentificat. cum ergo, ut dictum est, aeternis illis hisdemque semper formis intenta ad exempla earundem formarum tetragonum siue hexagonum uel rotundum corporeum [*]( 1 possumus] manum n stante bracchio non mouemus add. G humeri// B 3 illud B 4 cum » in marg. GHMRS, om. rell. et Sch. totum B 5 ut om. Schottus, inscrit autem post est 9 animae Mb, anima reU. et Sch. corpus Mb, corpori rei. et Sch. 14 quaeam AB 16 adtentiorem-lectorem AlB C1H1R1M (qui sic Plautus literis rubris exaratum habet in marg.), adtentiore-lectore reU. et editores 17 nntn Mb conspiciatur BClp* 18 subiectis] superiectie b 19 aubiectis superiecta AB CFHLBS, snperiectis Aubiecta DE 20 narietatem PT Sch., sed cf. pag. 66, 7 21 Banctificat p aetemis] et teruifl p* 22 hisdemque Mb (cr. itadicem), isdemque ABCGHLRS, eisdemque DEF Sch., iiadem p 23 bexagonum b, exagonum DEFGM, sexagonum rell. ) [*]( XI. ) [*]( 5 )

66
per corpus efficere molitur, certe si aliorsum mentem oculum scilicet suum uerterit, ut puta uolens quadrum facere rotundum cogitet aut uolens scribere Pauli nomen cogitet nomen Simonis: nonne protinus ad id exprimendum siue figurandum agitur motus membri, ad quod cogitandum transiit nutus animi? stabit ergo anima in contemplatione formarum ut moueat corpus in figuratione formabilium, quae formarum ueritas nisi rationali conspicabilis non est. stat enim omnis anima in adpetitu rationalis et in consilio. non autem credibile est quod, cum nutu animae scriptoris manus ad scribendum mouetur, anima quoque manus agitatione moueatur, quae nisi literarum formas inmobiliter atque inlocaliter adspiceret, easdem motu digitorum localiter formare non posset.

Sed forsitan diois: illa pars animae, quae in scribentis digitis est mouetur, et reliqua non mouetur. hoc illi porro contendunt qui animam partilem putant, quamquam indissociabili consequentia, si corporea foret, partilis foret, quia et partile quod corporeum et corporeum omne quod partile. inquiramus igitur disicine in partes animus queat, ut moueri parte sui pro corporis parte possit necne [*]( 1 moliuntur ABCHS, moliuntur B . alionum mentem] aliorum sumentem B, alio rursum mentem DElFP, aliudl rursum cogitans mente alio Mb, quod si tenere uis, scribendum erit: aliud rureum cogitans alio mentem mentG S 2 pute G 3 cogitat AB FlHLRS nomen pauli 8 4 sjmeonis S 6 anima] humana add. G mouat BC1 R1 7 figurationS G 8 rationali E Schottus \'e uetere scriptura\' 10 nutus M\'b, natua M1 11 mouet Mb, moueatur p\' animam Mb manuum p moueat Mb 13 possit AВCG1H1R 14 sed] si add. LS 15 reriqua S monentur p* 16 partibilem ABDEFMPb 17 partibilis ABDEFP 18 partibile DEFP 19 partibile DEFP an ante inquiramua add. G igitur] ai add. Mb disi cine A, discsicine M, discindi b, dissici an secari ne G, dissicine rell. et Sch. (diBsico i. q. seco ac diuido, cf. indicem) 20 ut om. GM1, et aut uel et an Schottus in notis, et idem in textu emouere G, monere Mb, amoueri Sch. pro om. Mb, per G partem GHMBxb nec ABDFP )

67
uideamus. ac primum illud excutiendae quaestionis huius potissimumque sit nobis, ut, si habet partes animus, secari possit in partes. aduertamus ergo animo, quod nullum corpus aut tangi simul totum aut simul tangere totum potest, et anima in suis quibusque motibus uel actibus tota simul est. nam, ut supra disputauimus, omne corpus quamlibet maximum quamlibet minimum habet longitudinem latitudinem et altitudinem. subiacet autem pro numero partium sex utique motibus. mouetur autem omne corpus sursum deorsum, in dextrum ac sinistrum, priorsus et retrorsus. mouetur autem etiam motu septimo, sicut est rotae et sphaeroidis, qui perfectus motus ad aeternitatis indicium a se et per se et in se peragitur. omne igitur corpus, ut diximus, sex partes habens, sex motibus subiacens habet utique pro crassitudine sui aliquid etiam medium. exteriora namque in corporibus omnino nulla essent, si interna quoque non essent. quodlibet ergo corpus etiamsi clausum manu in exterioribus suis per totum tangatur, in interioribus certe non tangitur. hinc patet omne corpus totum simul tangi non posse, nec uno in loco esse quamlibet minimum totum posse, ut puta granum papaueris aut quotalibet pars grani ipsius quod illic non habet inferiora sua ubi superiora, nec illic dextra ubi sinistra, nec anteriora illic ubi posteriora certum est. anima uero et tota per cor [*](1 mdebimns ABDF uideamus //// primum R excutiendam R 2 potissimumque sit) potissimum quaesitu coni Barthius 3 posset C animo MR2Tb Sch., animum reU. 6 maximum Mb, magnum rett. et Sch. 7 et om. libri praeter GM 10 ac om. ABDF, a C retrorsus G2Mb, retrocesaus reU. cum PT et Sch. 11 est] et p spberoidis G, spheroides AHLBS, Bperoides BDEF, sphaereidea Sch., sfere id 5 M, sphaerae id est b profecto p1 12 modus S 13 sez partes habens om. AlBB o 14 subiacet R* grassitudine M, grossitudine b 17 clauium C, plausu b manu om. Ma, manuum b 18 tangitur C verbis patet omne jinitur pag. 40 codicis L, sequens folium deest 19 posBet 81 uno om. ABDEFPp* loco] eodem add. DPp* 21 quod] non G illa A habet] in add. R 22. superiora] sua add. Mb illa A dextera BDFL 23 certum est Mb, om. reU. cum PT et Sch. ) [*]( 5* )
68
pus uidet et tota uisorum recolit et tota audit et tota sonorum reminiscitur et tota odoratur et tota odorum meminit et tota per linguam atque, ut uolunt alii, per palatum sapores sentit eosdemque discernit et tota tangit lenia quaeque et aspera, tota probat atque inprobat. mirum autem uidetur iuxta necessitatem localitatis temporum, sicut supra disserui, quod anima totum corpus tota uegetat et toto nihilominus uiuente corpore totoque sentiente per minimam partem corporis, quod est uisus, tota simul accipit formas et per eiusdem corporis partem, quod est auditus, tota simul accipit uoces et per exiguum narium membrum sentit tota fraglantias et per gustandi sensum tota diiudicat saporum differentias et calida uel frigida summo tantum digiti tota discernit. si ergo localiter tota adest oculo ut uideat, quo modo omnibus simul sensibus tota non deest, ut ubique tota sentiat et singulas corporis partes non partibus suis, sed tota se uegetet et per diuersum simul tota sentificet? cum ergo haec animam localiter actitare persuaseris, tunc localem mihi eandem uel partilem persuadebis. et tamen haec adhuc omnia homini belluaeque communia sunt.

XVIIII. DE ANIMA QVIA QVANTITATI NON SVBIACET.

Igitur si inlocalitas animae uel aliquatenus adparuit, cum nondum de principali, hoc est de rationali nostro disputauerim, inin quoquo utiqueutique incorporalitasincorporalitas atqueatque inlocalitasinlocalitas clariusclarius |adparuit : [*]( 1 recolet BCHB1 2 adoratur C 3 saporis B\' 4 lenia quaeque Mb, leoaqae HS, leniaque reU. et Sch., lenia quaeque p\' 7 toto] tota CDJEF 9 accepit B corporis] formae add. B 10 totum ABCHB 11 fraglantias DEF\'M&. flagrantias rell., fragrantias editores 13 digiti Mb, cf. pag. 73, 6, digito rell. 16 se om. Sch. 17 sentificat BDF ergo om. S accitare B 18 III/suadebis (erat uel in rasura) B 19 hominibus CG 28 aliquatinuS S 24 de ante principali om. Mb )

69
quatenus anima nec quantitati subiacet disseramus, quamlibet, ubi localitas non est, quantitas esse non possit, quia sibi ita mutuo haec eadem nexa sunt, ut aut utrumque in aliquo esse possit aut neutrum. ex illis Aristotelicis categoriis nulli prorsus subiacet essentia diuina, rursus anima humana non omnibus subiacet, porro corpus quodlibet subiacet omnibus. nam de deo non dicimus qualis est, quia non potest conparari quasi ad aliud, ut dicatur: talis est. nec dicimus quantus est, quia non mole magnus est, nec quid habet, quia nihil non habet, nec quo modo est, quia ipse modus est, nec habitum eius inquirimus, quia continet omnia, nec locum, quia non nisi corpus in loco est, nec tempus, quia sempiternitas est, nec actum, quoniam quietus agit, nec passionem, quia non patitur. iam decima, immo prima est ipsa substantia, de qua haec praedicamenta texuntur.

XX. QVOD ANIMA QVALITATEM RECIPIAT.

Humana uero anima sicut quantitatem non recipit, ita subiacet qualitati. nam si de quopiam quale sit corpus eius inquirimus, sic uidelicet qualitas corporis indicatur: flauus est ille, coloratus est, pallet ille uel niger est. sin uero de anima consulamus, ita nobis qualitas eius ostenditur: superba est, humilis est, iracunda, tranquilla est, ualde meminit aut celeriter obliuiscitur. quantitas itidem corporis si quaeratur, iure [*]( i 1 ne Mb quantitatis B, quantitate 8 quamlibet] licet et p\', licet PT Sck. in notis 3 adnexa JBarthhu esse] non add. A 4 catagoriis B 6 quodlibet corpus 8 8 nec] non ABDEF 11 quia continet omnia om. B 14 decimam R1 . 17 recipiat] quantitatem non cutn ABB add. 14, qui praeterea adicit claudiani capituli initium a uoee demutn lin. 23 quantitas sumit M 18 ista M 19 si Mb, om. G, sicut rell. 21 coloratns scripsi, ocolatns libri et Sch., aquilas Barthius pallidus II 28 est post u tranquilla om. b 24 quantas S quantitatisit idem B itidem] siquidem Mb corpns B* )

70
nobis dicitur: illius in pedes quinque protenditur longitudo, latus est duobus itidem pedibus, habet in crasso tantundem. num quantitas animae istis signatur indieiis, aut in illa longum uel latum uel spissum aliquid inuenitur? quod si ita est, tanto quisque maioris erit animae, quanto corporis corporis, nec umquam perexigui corporis hominem magnanimem uere diceremus, cum ingentis corpulentiae pusillanimes plerumque dicamus. sicut dicimus magnanimus Moyses\', cum rubri maris uias intrepidus ductor intrauit, et populi animi populus), qui hoc ipsum facillimum factum fore deo promittente non credidit. ecce populi totius animo unius hominis animum sine ambiguitate maiorem uidelicet uirtute, non mole, quoniam si mole, maior moles esset uel duarum animarum quam unius, non dico multarum. est ergo in anima qualitas, sed quantitas non est, quoniam quod adfectuum mutabilitati subiacet qualitatem recipit, quod uero non habet molem, non habet quantitatem. hinc est quod emoriens omne corpus animatum non amittit animam, sed dimittit, quia non egreditur quod non includitur, nec amittitur quod non tenetur. si enim tenetur, non amittitur, et si non amitteretur, non moreretur, unde non poetice, sed philosophice Papinius ait:s [*]( 2 in crasso] ingressu R 3 nam Mb, iam Barthius animae) DOtI add. Mb 4 nisi Barthius 5 erit; eet HS capacior erit Mb 6 perexigaa AB magnanimom Gp 7 corpulentae B, copnlentiae S pnsillanmos libri practer Mbet Schottum 8 magnanimuB b, magnianimus M, magnas animus reU. cum PT moyses Mb Sch., moysei CHRS, moysi rell. cum PT 9 populos ABCBMl 10 factam FIGBMBSb, quod defendit diam Schot- tw in notis, factu reU. factum] esse add. ABDEFHBS II fore om. DEF 10 pmittente Mb 11 tocius GM animo 8 animo S 12 maiorem] dicimus add. Sch. 13 molis ABCG1H1MRb esset om. libri praeter Mb et Sch. 15 quodj si BDEF mntabilitate AB 17 demoriens (ri in rasura) B 19 teneretnr G 20 dimittitnr-dimitteretnr p* non amittitnramitteretur om. G uerba et si non-moreretur ut spuria exturbanda olim censuit Barthius, postea et si amitteretnr. moreretur scribi iussit: utrumgue falsissime non Mb, nemo rell. et Sch. )
71
...odi artus fragilemque hunc corporis usum. desertorem animi. quod ut magis pateat, hoc ipsum diligentius uentilemus atque ab extremo uiuentium genere ad rationalem quoque uitam ordinatim gradatimque ueniamus, ut tria illa, memoriam consilium uoluntatem, quibus humanae animae confit unitas, uidere possimus, quamlibet rationali atque inrationali meminisse commune sit.

XXI. QVOD MEMORIA RATIONALI ET INRATIONALI ANIMAE COMMVNIS SIT ET OMNIS CREATVRA SIT HOMO.

Vnde non absque uero dicitur in memoria esse hominis pecudisque confinium. nam et nidos ciconiae atque hirundines post annum reuisunt, et equi stabula repetunt, et canes domi- \' nos recognoscunt. sed quoniam animae belluarum etsi imagines locorum naturaliter retinent, ipsius tamen substantiae suae scientiam non habent, in recordatione corporalium rerum, quas per corporis sensus hauserunt, necessario remanent et ratiocinandi non habentes oculum, non dicam supra se aliquid, sed se ipsas uidere non possunt. gratias ergo, si non quantas debet, at quantas potest, creatori suo totus homo referat, qui illi ineffabilis benignitatis largitate essentiam cum lapidibus, uitam seminalem cum herbis et arboribus, uitam sensualem [*]( 1 Stat. Theb. 8, 738 ) [*]( 1 usus B 3 mage G 5 gradiatimqae E 6 cmnfit DB, conficitur Mb, constat p\' 7 uerba inde a quamlibet cum sequenti capite coniuncta leguntur in Mb 12 initio Jwius capitis quaedam verba excidisse opinatur Barthius non] nunc HS, fiunq B 13 et] ad ADEFP, et ad Sch., om. 8 irnndinis B, irondines 8 14 reuersi eunt ABHPBS, reuerse sunt DEF, reuersae sunt SeA. 17 recordationS Mb 20 . ipsa C, ipsu ex ipsas B si] etsi b, et ante Bi add. M man. rec., aut pl 21 aut BD1EF2, uel Mb 22 benignitatea Mt, om. B . largitate add. M1 in marg. )

72
eandemque animalem cum pecudibus, uitam rationalem cum angelis dedit. igitur ut herbarum quoque et fruticum uitam incorpoream esse pateat eandemque non amitti a corpore, sed dimitti, quaero a te herbas et arbusta utrumne neges uiuere, an forsan dicas his ipsis uiuentibus aliquibus ut uiuant animas inesse. sed animata si essent, motu proprio non carerent, quia sunt quae mouentur motu non proprio. sentirent etiam uulnus inflictum. sed haec talibus non inesse uel de ossuum sectione et capillorum atque unguium praecisione cognoscimus, quae sine ullo sensu doloris abscidimus. est ergo etiam ibi uita, ubi non est anima.

Adspice nunc ad conficiendam hanc ipsam arboris uitam omnium elementorum particulatim semina conuenisse. est illi uidelicet terra in crassitudine, aqua in humore, aer in progressione, ignis in germine. si autem de aere est anima aut aeri similis, ut tu pronuntias, ergo arborem non negabis animatam, quia perspicuum est aeri similem illi inesse naturam. inferiora nempe rato rerum ordine a superioribus adficiuntur: transacto scilicet frigore brumali per conuersionem caeli recursu siderum calor superne ueniens aerem sibi et loco et natura proximum prius adficit. qui quoniam tanto gradu igni cedit, quanto ipse aquis eminet, per radices arborum uel quorumpiam germinum de terrae intimis aquas adtrahit eo quod ignis elementum omnia naturaliter rapiens tepefactum aerem ad se cogit, perque arboris medullam sicut ipse haurit [*]( 2 ad hertarum E in marg.: alins codex *beluaram quoque et adnotat 3 corpoream GR 4 utnunnam G 5 foraitan Jibri praeter CGM et Sch. aliquibos om. Mbt aliquas G 7 sentiret S 9 ossnum HB, ossum Mb, ossù S, ossium rett. et editores 10 agnoacimnt HS abscindimnB M editores 11 a uerbis ibi nita ineipit pag. 41 codieia L animata HLS 15 antem D, ant BCEFHLMBb 16 arborem] aerem R 17 animatum R aeris Q similem illi scripsi, aimili ABCH1MSb, similem DFH2LR Sch., illi G, illi similem E, simili similem mauult Hartelius 18 nempe rato] temperato DF Sch. ratJlo S a om. Ubri praeter Mb et SeA. efflciuntur C 20 snperueniens editores praeter p* 21 loca B 23 adtrait B 25 sicat] sic Sch. )

73
i l aerem, sic aer aquam, sic aqua terram. unde est quod etiam nos per fistulam uel cuiusce modi tibiam adtracto aere aquas indifficulter haurimus, et e puteorum profundis artificiose conpacto machinamento quodam sursum uersus unda. grauior ob naturam cogitur et aeris adminiculo in angustos tubulorum meatus ui conpulsa labrum tenus supra summum putei expressa prolabitur. haec ergo dissonantia contrariorum sibi corporum, ut quodlibet uiuens corpus exsistat, in quandam concinentiam cogitur nutu creatoris. ex his autem elementis quattuor, quae moderate musiceque in arboris uita sibi concinunt, si quid contra mensuram uel superfuit forte uel defuit, aegrescit arbor ipsa primum, dehinc emoritur ueluti uicta languore. cernis istic dissonantibus ab unitatis concinentia corporis partibus uitam potius a corpore deseri, quam corpus a uita dimitti. constat igitur omnem uitam nec localiter abscedere a corpore nec in corpore uelut in loco esse nec localiter corpori accedere.

Hic si causalium rationum secreta rimare, animaduertas licet [*]( 2 fistulam GM, fistucam BOHIR, festucam rell. hninsce modi Gp 4 snrsns nerao ABDE (in marg.: aliae codex sursum uersus\') FP 6 angnstiiB G tubulorum E in marg. alius codex adm deng, tabnlorum G, tu/lbarum D, tubarum E in contextu, tuborura rell. et Sch., tumorum Barthius 6 metos D ui] aut p labrorum C, labro DEFP Seh. putem Mb 7 probabitur R 8 ezistit A continentiam ACR1p 9 nuto S qui ABCF1 GHLSS1 19 moderat\' M1, corr. M* in marg., moderantur b Bar- ihius musice quae MBb, mnsice quibuB uel mnsicae qua coni. Barthim uita MRb, nitam rell. et Sch. ibi ABHLS, mihi R 11 supfuit B arescit b, quod suprascr. man. rec. in M 12 et moritnr G nita p9 langore ACM 18 istis Mb Sch. tn textu, ista ABE1FP Sch. in notis continentia A totum enuntiatum sie exaratum est in M, ut literis rubris unicuique voei superscriptis hanc uerborum collocationem esae librarius uoluerit: amnprqsocfdebgiklh 16 esse nec] esse non C corpori Mb. cmp\' B, ad corpus Gp2, corpus rell. 18 hoc M se b cansalibus p rimere G, rimares B animadnertis M Bliquet suadet Barthius )

74
defore fixis uiuentibus animam, sed non defore incorpoream uitam. atque ut unum aliquod ex omni seminum genere deligamus, granum certe tritici quantae sit magnitudinis scimus eiusdemque capacitate si admodum molem metimur. cuius si quid internum corporeum uidere uelimus, scisso eodem nihil . nisi tantum candentis farris adspicimus, quantum breuis capacitas tenuissimae cutis includit. ecce tibi in spatio corporali summam grani triticei. da tu nunc in hoc eodem granulo corporaliter mihi tumores germinum, herbarum uirentia, calamos stipularum, spicarum hispida, lenia palearum, pinguia frugum atque ex his indefessim multiplicandorum semina seminum, quae omnia in illo sunt granulo causalibus reposita secretis. nunc igitur aut cuncta quae de seminibus prodeunt intra eadem semina corporaliter ostende aut herbarum quoque uitam incorpoream confitere et pronuntia, si placet, corpoream hominis animam et corpoream fruticis uitam. quod quia nemo hominum incolumi potest ferre iudicio, transeamus ad animata uiuentia, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt.

Est ergo in pecude corruptibile corpus et mortalis anima, quae uitam corporis nec anticipat nec posticipat. uides ergo. uitae seminali, quam in herbis arbustisque repperimus, in corpore pecudis per adpetitus animae sensum motumque tribui, [*]( 1 fixis] uix hia Mb, mox his Barthwe, terrae fixis G 2 aliquid B diligamus ABH1R2, delegamua LR2S, eligamas G 4 eiasdemqae EG, eiusdem rill. et Sch., et eiusdem b oapaciiatis G, capacitatem HLRS ammodom ABCFWMR, modum G Sch., modi b molem Mb, mole rdl. et SeA. mettimar LB\', metitar D, mittimur BCH1R1, mittimus M 5 aolamas Mb isoiso B 8 granam tritici M, grani tritici b 9 calamOltipularam B 10 stimalaram C hispida] spida OMB, spicola b U indefessim Barthius coll. pag. 46, 7, indefessis libri et editores 12 cauaahb; M, caasalibet b, causaliter Barthius posita secretim com. Barthius 14 ostendere BCHlR 15 incorpoream H* Sp* 17 inoolomi RS 20 postificat R ergo] quod add. I reperimas Sch. 21 reperimas EM editores, inaenimas D 82 anima Sch. totumque C tribuit BH1 MR, tribuat Sck. )

75
sic tamen, si ipsum corpus conuenienter elementis analogice concinentibus probe ualeat, ut nutibus animae consentaneo motionis concordet obsequio. quo modo autem fit ut anima eodem nutu sanum infirmumque membrum dispariliter moueat? ecce ille laeuae manus uigore ualet, usum dexterae ictu ut adsolet humoris amisit: manus reliquo adhaerens corpori, etsi non in eodem uigore, in eadem permanet specie, nec tamen seruit nutibus animae. quid dicemus, pulsa exinde localiter cessit anima? et quo abiit, quo inde discessit? sed forte ad reliquam partem sui se contulit: sed iam totum corpus inplebat anima, et potest adici pleno quippiam quin superfluat ? ergo fortassis exhalandum est aliquid animae uel eructuandum aut quoquo modo digerendum eo quod non inte- \' grum corpus non integram capiat animam. haec certe absque. ambiguo consequi necesse est, si corpus est anima. quod quoniam fieri nequaquam potest, illud potius intuere quod non anima imperandi uim perdidit, sed uires seruiendi manus amisit. illo enim ut puta sanguinis inpetu coniuentium elementorum harmonia turbata corpori adimitur seruiendi possibilitas, et animo dominandi accidit difficultas et incipit esse oneri quod erat usui. non tamen anima mouendi uim perdidit, sed membrum conuenienter se necessariae motioni non praebuit, et in quolibet oculis capto, quantum ad animam spectat, remanet uis uidendi corporalia per corpus, sed organi membra [*]( 2 continentibus A nt] et R Sch. motibus B 8 quo modo] qui G sit ut R, aicnt p 6 dextrae ediiores hictu CHR, iactu A 6 humeris R aliquo G aderens B 7 non in om. p 8 dicimus G 9 quod inde Mb 11 et CM, nec reJl. et b Sch., non p* qui in R 12 supereffluat p* 13 eructandum A editores quo modo BCDIPFR dirigendum GM 17 prodidit BCHLRS 18 coniuentium MR, conniuentium Sch., l conuenientium conuenientium E, conuentium CG, conuiuentium HLS, conuenientium ABDFb 19 adimittitur R, admittitur jp1 d 20 accidit GM, accipit C, accedit rell. et Sch. 21 eed Mb, ai reD. et Sch. 28 expeetat B 24 uiaendi A organa AD EFP Sch., organis G membra Mb, membrorum rell. et Sch. deficitur 0) defitiunt S )
76
deficiunt, quibus potentias suas exserat ad sentienda corporea. sicut ergo ratione perspicua claret liquido non animam membro debili localiter pulsam, sed ab animae intentione uiuaci membrum languore torpens uelut quadam mortis uicinia dissidere: ita cum animalis cuiuspiam corpus dissonantia sui dissederit, recurrentibus ad regiones suas elementorum particulis anima non habens quo intentiones suas explicet pecudis deperit, humana requiescit ab his tamen tantum motibus, quibus corpus mouebat per loca ipsa per tempus inlocaliter mota.

Non se nunc aliqua ueluti corpuscula oculis mentis obiectent, ut animas positis corporibus quaedam loca aeris aut cuiuslibet elementi occupare credamus. intellectum tuum, si potes, intellege, cui soli cum angelo haec uidere concessum est. num quippiam in intellectu tuo longum, latum aut altum uides? num splendor ullius corporeae lucis ibi rutilat P num aliquis cantilenae modificatus et per tempus fluens canor illic insonat aut euanescentis fraglantiae suauitas halat aut aliquid istic corpulentum sapit aut aliquid molle uel durum localiter tangit? uisus illius clarescit prudentia, tenebrescit insipientia. auditus illius fallacia offenditur, ueritate mulcetur. inlocaliter illi fraglat aequitas, foetet iniquitas, uanitate tabescit, uirtute pinguescit. miser est contubernio stultitiae, [*]( 2 prespicua C anima B 3 uicaei C . 4 dissidere BarthUu, dissidens M superscr. maft. rec. et b, dissidentem libri et Sch. 6 diasederit scripsi, desiderit Mb, discinerit rell. et Sch., desierit p 6 recorrentibne B 8 tamen om. 81 9 monetur Mb 10 mentes AВF1H1B 11 animus B corporibus politis B 13 potest CS\' solo HS ncessum A 14 in om. S 15 illias p 16 aliqui CHLBS, aliquid Mb fruena Mb candor L 17 fraglantiae DEFMS*, flagrantiae rtlL, fragrantiae editores alat MBb, halatur AВDE1FGP 18 ista ABDE1F Sch. in notis, stio M corpulentia BDEF Sch. in notis, corpulentium Ã, corpolentum B mole B 19 tangit Mb, tangitur reU. et Sch. prudentia] sapientia Cp* 20 offunditur LS unitatem B mulcitnr CHLBS 21 illic M editoret fraglat DEFM, flagrat rell. )

77
beatus conplexu sapientiae. totus igitur oculus est, quia totus uidet et totum quod inspicit uidet, quodlibet autem corpus nec totum uidetur nec totum uidet. totus auditus est, quia totum quod audit totus audit, corpus autem nihil totum audit. et totus odoratur, gustat ac tangit, cum huius modi unitas et potentia in corpore esse non possit. hoc autem idcirco illi suapte natura est, quia ibi hoc est uidere quod audire, hoc audire quod olfacere, hoc olfacere quod gustare, hoc gustare quod tangere. sed occurrunt animae phantasiae corporum, quibus per sensus corporis adfecta non locis, sed fallaciis circumscribitur, et quia illorum tantum meminit, quorum species per corpus accepit, nihil esse credit quidquid tale non fuerit, nec suspirare potest illi patriae, de qua in hanc peregrinationem merito praecipitata est, cum peregrinari se nesciat. peregrinam se uero in corpore scire non poterit, si corpus esse se credit, unde uir ille, quem sui iam substantia non latebat, sicait: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. quid, quaeso, dici clarius potest?, omnia corpora siue crassa uel grauia, ut est aqua uel terra, siue tenuia et lenia, ut est ignis et aer, siue illa quae ex his confiunt seminaliter coeuntibus corporis nomine includi non ambigitur. quidquid autem qualelibet corpus est, dici potest leuius corpus, tenuius corpus, habilius corpus, sublimius corpus, clarius corpus, non tamen potest dici nisi corpus. apostolus [*]( 17 II Cor. 5, 6 et 8 ) [*]( 1 conplexus AB 3 nec totum nidet add. Ax in marg. 5 cum 0 hiuus modi] cnins m G 6 nanitas BH1 7 suaapte BGHLM RS1 natur? G 8 olofacere ABCHR, olefacere EF hoc olfacere quod gustare om. libri, add. M* 12 quidquid] quod R 13 saspirari A, suspicare BCH1L1R, suspicari M1 14 nescit Mb d. o » 15 peregrinari Sch. 21 ual] et b & est aqua ut (ex ul) II Ol terra M 23 confinunt F, confiunt B, conficiunt C, conficiuntur Ia h D7p* 24 quaelibet S 25 abilius ex aliilius R )
78
autem qui dicit: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, uidetur mihi quod nequaquam peregrinari in corpore animam diceret, ei eandem corpus esse censeret, quia si anima corpus est et peregrinatur in corpore, in sua ergo substantia peregrinatur, nec umquam poterit non peregrinari quae sine se esse non poterit. nulla autem res ipsam se ullatenus amittit, quia non potest quidquam esse post se. facilius enim est aliquid prorsus aboleri ne quidquam sit, quam se et amittere et sibi superesse. ant igitur anima corpus est et fefellit apostolus, aut si peregrinatur in corpore, anima non est corpus.

XXII. INTERROGATIO ADHIBITA QVALITER ANIMA PEREGRINETVR IN CORPORE.

Subicias his fortassis ac dicas: quo modo hic tan tum peregrinari dicitur anima eo quod sit in corpore? si resurrectionem probe credimus, in illa quoque aeterna patria non sine corporibus futuri simus. hic respondeas uelim, utrumnam idcirco nunc anima peregrina dicatur, quia in corpore, an quia in tali sit corpore? istud nempe corpus, ut supra memoraui, adgrauat animam non illo utique pondere quod pendi potest, quia si illo, eo quisque uiribus plus ualebit, quo magis corpus inedia uel aegritudo [*]( 21 Sap. 9, 15 ) [*]( 1 quid M editores peregrinemur A 3 animum p undem p esse corpus B 6 sine inse S se ipsam Sch. 8 nec R 10 anima] est add. Barthius anime B 13 peregrinetur acripsi, peregrinatur M cum ABBS 15 his om. ABD EF, hic G tantum om. R 17 credimus] an quia in tali ait corpore add. LBS 18 sumus DEFM editores 20 dieitur AE, dr BF corpore] moratur add. T Sch. an - corpore om. libri praeter COM, uncis inclwit Sch. 22 l utique quoque S eo om. JBLS, quo BCFBp* eollllqaisque E quisque] corpori add. JB 23 quo] eo p* mage G )

79
tenuauerit unde hoc quoque multum nostris adstipulatur rationibus, quod liquido claret secundum illam uitam, quae nobis cum pecudibus est, hominis animam exeso atque arido quam pasto ac succulento corpore magis onerari. quod eo fit, quia fessum corpus non ita ualet animi nutibus facili motu seruire et onerosa illi est non ponderis grauitas, sed agendi difficultas. ac perinde si belluinam uitam, quam nobis istic inesse manifestum est, cogitamus, corpus istud non adgrauat animam: si uero illam quae cum angelis erit adspicimus, adgrauat animam occupando eam atque inliciendo uel necessariis uel uoluptuosis defigendo eandem in pulchra corpora et a contemplatione summae pulchritudins abducendo. istud ergo quod uel esui aut potui necessario in salutem corporis opus <est, si plus quam opus) inpenditur, uel superflue uoluptatum nugis animus occupatur uel plagis ac doloribus per corpus adfligitur, adgrauari eandem et pro multitudine ac difficultate actionis onerari perspicuum est. et haec est illa peregrinatio, de qua dicit apostolus: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. cum uero ad illam corporis permutationem peruenerit qui meruerit, de qua idem dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur, non obuiabit tunc nutibus animae corpus animale quod non erit, sed per omnia seruiet spiritale corpus quod erit. sed nec illud quippiam concupiscet indignum, nec haec aliquid imperabit [*]( 20 I Cor. 15, 51 ) [*]( 1 tenuaaerat BF1, tenuerat Sch., tentaaerit p* astimalatar C, asstipulatur B 4 eaoalento DFS*, saecalendo ABGHL, sucu- lendo BS1 7 ista ABEF, ista ita D 9 animam-adgranat om. Ml uero om. libri praeter SP 10 illicendo S innecessariis Barthius 11 corporea libri praeter GMb et Schottum 12 stad HLR, isto editores 13 opas] plus Barthius, ai opulentias et necessarium coni. Hartelius, sed magis speciosa altera Hartelii coniectwa: opus (est, si plas quam opus) scribentis; verba est—opus a libris absunt 16 aggrauare Sch. eandem Mb Sch., eundem rell. 17 honerari D, onerare Sch. 21 resurgimas B obuiaait GH1 24 concapiscit BCEFGHLBS imperaait BC EFGHIB )
80
iniustum, et quoniam sancta anima adfectu casto in deum rapitur, animaduerte nec peregrinationem illi localem esse nec patriam. numquid in hac uita deus cum anima non est, etiam si ipsa cum deo non sit ? aliud enim est esse cum deo, aliud non esse sine deo, quia non localiter ad illum uenitur \'.nec localiter ab illo disceditur. proinde anima illa cum deo est, quae uidet, hoc est intellegit deum, et illa cum deo non est, quae utique non intellegit deum. deus autem et intellegenti et non intellegenti adest inlocaliter. sed in tantum istic peregrinatur, in quantum per uoluptatem ac dolores corporis per loca uel tempora, per phantasias et phantasmata a summi boni contemplatione reuocatur, quod tunc ad plene non erit, cum corruptibile hoc induerit inmortalitatem et mortale hoc induerit inmortalitatem.

Quae cum ita sint, peregrinatur anima in corpore, cuius corruptione, debilitate atque indigentia a patria, hoc est a deo separatur. puto autem substantiam, cuius peregrinatio locale est atque corporeum et cuius patria incorporeum et inlocale, non ueraciter dici uel corpoream uel localem. in illo autem peregrinatio non erit, cuius nullo adpetitu prolicietur, nullo renisu occupabitur, nullo pondere praepedietur. patet, ut arbitror, animam non in omni corpore, sed in carnali tantum corpore peregrinari, quia carnale corpus obuiat et spiritale proximat incorporeis. ergo, ut aliquando de nostra tantum, sicut praelocuti sumus, substantia disseramus, quis potest memoriae solius abyssos intueri et antra penetrare ? in [*]( 18 ICor. 15, 53 sq. ) [*]( 1 effectu BDEFR 2 locabilem libri praeter GMb et Schot- tum 4 si om. ABH est enim S 5 non ante esse om. G laoaliter R 9 ista ABDEFp* 10 aolontatem HLBS, uoluntates G hac B doloris ABH1R 12 plenum p* 18 incorruptionem G 14 hoc Mb, om. rell. et SeA. 15 quaecumque ita sit RT Bit H1 M R Tb 19 inlocale] est add. М\'b 20 illo] loco G 23 carnaii R 24 in corporeis b 25 prolocuti D, prolocuti R editores fuimus G 26 abyasos memoriae Boliua b Sch. )

81
ista mihi est quidquid usquam colorum formarumque uidi, in hac quidquid uerborum uel sonorum per aures accepi, in hac quidquid odorum per nares adtraxi, in hac quidquid saporum diuersitate cognoui, in hac quidquid tactu nuntiante discreui, in hac mihi reposita quodam modo sunt et grammatica, cum de dialecticis dissero, et rhetorica, cum de geometricis, et astrologica, cum de musicis, et hae simul omnes, cum de arithmeticis: iuxta formas partium mundi, quas uideo, de his quas non uideo adminiculante ratione cognoscens incorporea mundum capacitate conplector.

XXIII. QVOD ANIMA INCORPOREA INCORPORALITER VIDEAT PER SE, CORPOREA VERO PER CORPVS.

Sed dicis mihi: non mundum memoria conplecteris, sed figuram mundi. uel ex hoc intellege animam non esse corpoream, quia uides eandem nec corporalia corporaliter posse conspicere. huic ergo superpositus est non loco, sed ui ac potentia oculus quidam, qui siue spiritus siue mens siue intellectus unum atque idem est, etsi diuerso nomine dicitur. ergo quod est lapis ad inanimum uiuens, hoc inanimum uiuens ad animatum uiuens, et quod est inanimum uiuens ad [*]( 1 lInquam Barthius calorum R 4 nuntiate R 6 rethorica BS 7 astrologia ABDEF, astrologicam R bae DG, he F, haec rell. et edttores, quae nomine plur. femin. forma nescio an retinenda sit omnes (ac. ars grammatica, rhetorica, astrologica, cf. pag. 87, 11) ABCDFGMRS, os EHL, omnia editores 8 patram M 9 complector mundum capacitate incorporea M* literis O wperscriptis et b 10 conpector H 16 qua ABCR, q M, quo 6, quod p nec corporalia] incorporea G corporalia] nec add. % p 18 quidem S 19 unus Barthius uerso Mb 20 ad animum ABC1F1HLR1S, ad inanimatum DR* hoc] est add. B Galland. 21 est om. libri praeter CGM et Sch. inanimum] inanimatum DR1, animum B ) [*]( XI. ) [*]( 6 )

82
animatum uiuens, hoc est animatum uiuens ad uiuentem et intellegentem. administrat inrationalis anima corpus animale in salutem scilicet eius, et administrat. animam rationalem intellectus rationis capax in salutem uidelicet animae rationalis operante atque administrante deo principali potestate et stabili motione atque ininitiato substantiarum cardine primum ut sint, deinceps ut pro modo uel merito taliter sint qualiter esse debere ille constituit, qui non nisi iuste uniuersa disponit. nam sicut de corporibus ibi uel ibi esse propter localitatis necessitatem congrue dicitur, ita de animabus propter inlocalitatem uel qualitatem taliter esse uel taliter iure pronuntiatur, quia sicut uiuenti corpori iucundum est luculentus locus uel temperatus aer, ita uiuificanti animo tranquillitas in cogitatione et securitas a timore. itidem, sicut poenalia sunt corpori tenebrosus locus et asper adtactus, sic animo cogitandi instabilitas et angustiae formidandi. agitur ergo anima non per loca, sed pro adfectuum diuersitate et delecta-. biliter et poenaliter. illud tamen liquet animam sine corpore incorporaliter per adfectus p(ropr)ie uel mulceri uel adfligi posse, corpus sine anima uel suauia uel poenalia sentire non posse. animae igitur corporatae est per corpus sentire corporea eidemque sine corpore uidere incorporea. ergo ut corpus inanimum nihil sentit, ita animus sine corpore corporea uniuersa non sentit. hinc est quod etiam dum corpus administrat atque sentificat, si quando in summa eademque semper [*]( 6 ininitiato Barthius, in initiato GEOHLMSb, initiato rell. et Sch. 7 primus B sl/int 8 11 nelut qualitatem Barthius talis esse ABDF Sch., tales esse p* esse om. b tiiliter esse uel om. p 12 incondus p 13 ninificandi p e anima p\' 14 id idem B 15 attattns S animo// B 16 cogitanti M editores (cogitandi Sch. in notis) angustia p* l ormidanti Barthius, formidandae Galland. agit p 17 pro ilLSp2 loca CMb, loco BHXB, locos G, locum ADEF Sch., locorum HLSp* pro] ipso ABt ipsa DEF 18 poenaliter] agit add. p licet C 19 incorporabiliter AB Sch. proprie scripri, pie E, om. G et Barthius, pie rell. et editorea 20 animae BH, animam d 22 eiusdemque p, eiusdem p* )
83
adtollitur, ita quodam modo corporeos deserit sensus ab hisdemque inlocaliter abscedit, ut coram posita non uideat, ut iuxta sonantia non audiat, ut percursam legendo paginam non intellegat. adest anima ut per oculum literarum signa colligat eademque in syllabas sociata coniungat ac per uerba distinguat, et non adest ut quid per haec fecerit sciat. lego clare aliquid, pronuntiantem me alter intellegit, qui in id mentis oculum figit, ego uero ipse quid legerim nescio, quia in aliud anima inlocaliter intenta discessit. denique cum ad memet ipsum uel admonitus redeo, ego ipse sum, qui utique redeo, et ego ipse sum, ad quem redeo, et mecum non fui, quia ad me per interuallum non loci, sed temporis redii, et extra me non fui, quia sine me esse non potui. ipsa istic est anima, ut per oculum quae leguntur uideat, et ipsa istic non est, ut quae leguntur intellegat. aut non saepe usu euenit, ut sine cuiusce modi lectionibus adcommodantes uisum sine relationi cuiuspiam adhibentes auditum, cum haec eadem non minus intellegi quam uideri atque audiri facillimum sit, utroque tamen sensu sonos ac signa capiamus, cum quid haec eadem significent non intellegamus? et tamen rursum in id quod intellectum non erat animi referentes obtutum absque ulla hoc idem difficultate conprehendimus. [*]( 1 hisdemque A CGHMES (cfindicem), isdemque BL, eisdemqpe DEF, iisdemque editores 2 abscidit BHLBS ut] et p* 4 ut] et p\' collegat R 6 defecerit p 7 pronuntiante p In intelleget S quid S, in om. HL 8 legerem A 13 ista AВDFp\' 14 ista ABDFp* 15 non ante intellegat inserunt codices praeter OS et editores, non E aut] ad GHB, at 8, o fortasse an scribendum saepius Sch. uso CHLB, usu S, hoc Sch. uenit p 16 sibe CHR huiusce modi Dp t cui\' i dilectionibufl B 17 cuiuspiam Mb, cuipiam D, cupiam F, cuipkm rell. et Sch. auditum om. Mb non minus] comminus M in marg., cominus tam b 19 sonus RS , ) [*]( 6* )
84

XXIIII. QVIA NON EST ALIVD ANIMA ALIVD MEMORIA COGITATIO VEL VOLVNTAS, CVM HAEC EADEM VNA SIT ANIMA.

Sed subiungis ac dicis: aliud est animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magiscum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. istud naturam tu putas eius esse, non poenam, idcircoque anima tua in recognitione sui fallitur, quia sibi aduersantia pro se amplectitur et per sensus corporis fallaciarum adfecta. ludibriis eotenus inplicatur errore, ut tamquam absens sibi se quaerat, cum ipsa sit quaerens se. non enim illud est anima quod q guaeritur, sed quo quaeritur: quidquid enim quaerit, extra se est, nec quaerere illi opus est, nisi quod secum non est. ipsa autem secum est, quia sine se nihil est, quaerere se ergo non debuit, quae sine se esse non potuit. quapropter cum se non sine se quaerit, necessario in aliud incurrit, quia non potest se inuenire sine se. haec est illa inlusio, quam qui intellegit dolet ac dolens gemit et cum propheta plangit ac dicit: tota die contristatus ingredior, quoniam anima mea conpleta est inlusionibus. sed istius modi [*]( 4 cf. pag. 11, 7 23 Psalm. 37, 7 sq. ) [*]( 2 memoria om. M in capitvlorum indice cum ABBS 3 cum — anima] sed utrumque uita est et anima M in capit. indice, sed utrumque una est anima ABJRS 5 his CHlB 6 haud Mb 8 ipsum ABDFGHB Sch. 9 magis uidetur G 10 ei] et G discribatur HlB 11 idcirco quae R, idcirco quia S, idcirco p I 12 recognatione S,\' recordatione G 14 eatenus DEF*p 16 quo quaeritur] quod quaerit PT Sch. quic quaerit A, quid quaerit B, quod quaerit DEF 17 nec] non p1 19 quae] quia Sch. sc om. A 20 incurrat HLBS Sch. 21 se innenire] in se uenire Mb 23 ingrediebar Sch )

85
inlusiones in memoria patitur anima, ex qua nihil phantasiarum reuentilare ac proferre posset, nisi easdem a formis corporum per corporeos sensus hausisset, siue enim eadem quae per corpus adtraxit sibimet imaginatur siue ex his quae.uidit illa quae non uidit coniectat atque confingit, certum tamen est imaginari illam intra quendam uentrem memoriae nequaquam posse nisi ea, quae per corpus accepit. et haec illi non naturalia, sed poenalia sunt, ut, quoniam a summo bono quod ei deus est inlecebris pellecta corporeis defluxit in corpus,\\, persuasa patiatur illud intra semet ipsam iuste, quod extra se dilexit iniuste. non ergo mihi tu illud esse animam persuadere uelis, quo perturbari potius eandem uides. illa namque si in status pristini sublimitate mansisset, a quo sponte dilapsa est, numquam contra spiritum caro, nec contra carnem spirtusconcupisset, et si homo uerus, hoc est anima rationalis honorem suum, imaginem scilicet dei intellexisset, numquam insipientibus fuisset conparata iumentis, uidelicet ut animaliter uiueret. hinc est ille prae oculis eius imaginum corporearum tumultus se semper obiectans, ut si quando uel ad se uel ad deum suum ratiocinando nititur, semper ad corporea phantasiis corporis auocetur.

Tu enim cum dicis aliud esse animam, aliud animae cogitationem, melius fortasse dixisses illa, de quibus cogitat, cum de se non cogitat, non esse animam, ipsam uero cogitationem non esse nisi animam, quia illud, quod subiciendum esse dixisti, eatenus animam solere requiescere, ut prorsus cogitet [*]( 17 Pealm. 48, 13 et 21 ) [*]( 2 posset IPLS, possit rell. et editores 3 aasisset B, habuisset G 4 per om. A 10 petBnasa Mb, om, rell. et Sch. ipsum A1BF1H1B Sch. quod-iniuste om. BPb 12 quod ABDE1F eadem Mb illam R 15 concupiacet Gb, concupisceret jp, concupiscere p* 16 suumllll B dei om. G 17 fecisset p, 18 imaginem BFP 19 se om. G 20 nutritur R 21 corporeis libri praeter CE2GM et Sch. euocetur Mb, seuocetnr Barthius 23 anima ante cum inserit Sch. 25 quia illud M quod B duxisti ACHLB 26 adsolere G quiescere G cogitat ABL1RS1 )

86
nihil, caret uero. anima nempe uariare cogitata potest, non cogitare non potest. quid autem illud est quod somniare dicimus, nisi quod ne defesso quidem corpore in somnosque resoluto animae uis a cogitationibus uacat? tota uero ibi est ubi cogitat, quia tota cogitat. uerum tu idcirco uel maxime de animae statu falleris, quia aliud animam, aliud esse animae potentias credis. quod enim cogitat accidens eius est, substantia uero qua cogitat. hoc equidem de uolentate oportet agnoscas. nam sicut tota anima cogitatio est, ita anima tota uoluntas est et quae perfecte uult tota uult, et ut supra dictum est, quaecumque illi uelle accidentia est, ipsum uero uelle substantia est. hinc etiam in sacris literis uoluntatis perfectae definitio, prout illud est, quod ita uel ita uoluit, damnabilis laudabilisue censetur. sic in euangelio dominus: qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. et in bonam partem loco alio angelorum uocibus dicitur: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. ecce dilectio, ut tu arbitraris, animi quaedam portio est, ut ratio docet, animus totus est. si quid ergo toto amore amo, non id ipsum toto animo diligo? et ubi uacat illud quod dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, si animae pars putatur esse dilectio? si enim parte sui diligit anima, non utique tota diligit. sin uero tota diligit, tota absque [*]( 15 Matth. 5, 28 18 Luc. 2, 14 22 Matth. 22, 37 ) [*]( 1 anime B non om. Mb 2 gitare A 8 dieimar CBS editores nec. Mb fesso libri praeter CGM et Sch. sonosque p* 6 anime de B animam) et add. B eese om. Mb 8 substantiae AB quae BDFSch., quo E ; «t put illud - 12 aere S est CM, om. reD. et Sch. 13 pro ut illud est quod ita nelit noluit S uel ita CGMb Sch., nelit ABLBS, uellit; H, nelit uel DE1Fp2, uelit vel ita E*, uelit aut P 14 laudabilisne scripsi, laudabilisque libri Bie M, sicut b 19 arbitrare G 22 diligis OHIMR 24 diliga S 25 si M b )
87
ambiguitate dilectio est. dicitur enim uereque dicitur, quon- \' iam deus dilectio est sed dilectio illa talis est, ut nec ipsa diligere nisi bonum nec per eam diligi possit nisi bene. haec autem dilectio, quod est anima humana, propter adfectuum mutabilitatem potest et in superiora, quod ei solus deus est, caelesti cartate flagrare et in inferiora damnabili amore diffluere. quodlibet tamen diligat, si toto amore diligit, tota diligit et, cum tota diligit, tota dilectio est, quae unitas in corpore scilicet non est.

XXV. EXEMPLVM DE GEOMETRICA ARITHMETICA ATQVE DIALECTICA AD ERVDIENDVM LECTOREM IN EA QVAE OBSCVRA SVNT, QVID VIDEAT ANIMA PER SE, QVID PER CORPVS.

Sed dicis: quando absentem carum suum cogitat, numquid uelut ipso conspecto desideriis satisfecit? ista, ut ego conicio atque ut plane probo, potissima admodum causa est, quae temet ignarum perpulit animam referre corpoream. a sensibus quaeso corporis paulisper adtollere ac si uales perspice, quae uel quanta uis uidendi sit animo, et si quid potes animi uisum corporisque discerne. corpus certe [*]( 2 I Ioann. 4, 8 14 cf. pag. 11, 12 ) [*]( 8 ipse p* posBet ACHlR, posle Mb 4 ppt H, pro LS affectum BM 5 mutabilitate BCHLES 6 claritate B lf in om. B damnabilia Galland. defloere S, defluere p 8 tota diligit om. p 11 hic diligenter uisionem animi lector adtende M pro titulo et hic et ita capitul. indice habet, ea quae exarauimus M praebet in marg., exemplum de geometrica quo facilius lector intellegat, quid uideat anima pro se, quid pro corpus ABR 15 numquid] iam add. Faustus desiderio Faustus 16 coniceo HLMR autque B 17 timet BН\'B, te tuimet DEF Sch. pepulit D EF perpulit] ut add. DEFG referre Mb, reari Ls, reare reU., reri eese Sch. localem uel ante corpoream add. p* 18 corporeis b 19 ualis HI, uelis R perapioere BF1, percipe D 20 potest ACMb, potis ea G discernere C )

88
nihil uidet, quia nihil utique sentit absque anima, ac per hoc animus corporea per corpus uidet, incorporea per se. haec ipsa nunc, quantum in praesentiarum res postulat, sequestremus, ut quae sint animi uisa per corpus, quae sine corpore euidenter adpareat. nam qui uel aliquid eruditus est, credo nouerit in geometrica disciplina quid sit punctum quidue linea, sed quia inter eos, qui ista dignabuntur legere, potest esse qui nesciat, de hoc ipso paululum dissertando quaeramus. linea est, ut doctissimi atque excellentes uiri non dixere solum, sed ratiocinando probauere, longitudo simplex, quae in corpore prorsus nequeat inueniri eo quod omne corpus longitudine longum sit, non tamen ipsa sit longitudo neque possit sic esse longum, ut non latum simul altumque sit. quocirca sicut aiunt etiam si araneae filum cogitaueris, quia utique corpus est, non solum longitudinem cogitasti, habet enim pro modo suo indissociabilem longitudinis suae latitudinem atque altitudinem. igitur si, ut fateri ueritas cogit, aliud est longitudo quam latitudo, seposita latitudine solam longitudinem cogitemus. scio autem hanc eandem liquido conspici non esse multorum, quam cum Marcius quoque philosophus negaret mathematico Adrasto se uidere, cum lineas fabrorum nimie uideret: utique non mirum est, inquit Adrastus, quod habes [*]( 3 soqttestramus ABDE\'FIPR 4 sunt 8 5 adpareant libri praeter EM et p* Sch. qui uel GLS"T, qui uelut ABCDFMS jB51, qui aelllll EH, uelut qui p Sch., uelut qui uel p* aliqui b, alioqui p 6 geometria Sch. quid uel S 7 quia om. lilri praeter DEG et Sch. isti A 8 esse om. M, esae poteat editores quia ABCH1МR1S1 nec sciat B hoc ipsa Mb, corr. M* ita marg., hac ipsa re p disserando BHLS1, dissereodo ADEFBS* Sch. 9 excellectes B 10 rationando B, a rationando S 11 corpore] sola add. b 15 solam DEF Sch. 16 modo suae longitudinis indissociabilem latitudinem Barthius indissonabilem M corr. ita marg. 18 altitudo M editores praeter I p\' 20 marcus S, nomen genuinum esse negat Barthius 21 ae] posse M man. rec. svperscr. et b nimie (= optime) Harieliw, minime Mb, om. rål. et Sch., maxime Barthius, ipse olim minimas conieceram )
89
oculos similes fabrorum, ingenium dissimile, Pythagorae. sed non idcirco tardioribus desperandum est, modo ut auctoritati cedamus qui rationem forte non capimus.

Haec ergo de qua loqui institueram longitudo cum fuerit puncto inchoata punctoque finita, a Graecis γραμμή, a nostris linea dicitur. iam nunc si quid sit longitudo sine latitudine congnoscere ualuisti et lineam longitudine finita formasti, duas aequales lineas sibimet άντιστάας e regione constitue, quod cum feceris, intellege te figuram duabus lineis paribus non fecisse. figura enim dicitur, cum paribus inparibusue lineis capitibus sese contingentibus locus ambitur. duabus ergo paribus lineis sine auersim positis sine capite contingentibus figura non clauditur, tribus uero aequalibus lineis figura fit trigona, et hoc aeterna atque indemutabilis ratio est omni humanae menti uel non admonitae clarens liquido. numquid ergo tribus lineis paribus quae semet mutuo capitibus tangunt fieri umquam nisi trigona poterit? aut istud magis nunc uerum est, quam fuit, aut esse hoc uerum aliquando coepit aut aliquando desinet, aut non est facilius corporeum interire mundum, cuius utique tumidae localesque formae istarum inlocalium incorporaliumque sunt imago formarum, quam ut aliquid ex his uel uariari specie uel transmoueri loco uel senio ueterescere uel quoquo pacto mutari queat? ne ergo per omnes te [*]( 1 diMimile] simile ABElFP, non simile D 2 disperandum B 3 nt acripsi, vel libri et editores auotoritate ABHLRS1 5 grama M, gramma rell. 6 lineis A latitndine] longitudine Qailand. 7 noluisti R finitam Mb Schottua in textu, finita idem in notis 8 antistatas libri e om. p* 9 intellegite B partibus ABB1 11 sese] esse BCl2, 6 se G ambitus B 12 auersim Mb, aduersim rell. et Sch. sine] se add. G a ante capite add. libri praeter Mb et Sch. 14 haec p indemutalibis Sl, immntabilis Mb 15 ammonite E, admonito C 16 tangant DGHLBS 17 umquam] figura add. Sch. stud B mage G 19 desinet DEFGP, desiit Mb Sch., desinit rell. 20 starum Hx incorporaliumq//// S 21 sunt] et add. M editores, nt add. Barthius aliquid GMb Sch., aliqui ABCHLRS, aliqua DEF 22 neterascere DEF Sch. 23 non Mb i )

90
disciplinae istius minutias traham neue intentionem tuam in adspectandis planarum figurarum uel cuborum uel pyramidarum rationibus teneam, propter circuli perfectionem de una tantum figura, ut adhuc fecimus, breuiter conloquamur.

Circulus fit ex una linea. sed iure nunc illud admoneberis, quod linea sine latitudine atque altitudine perfectior est, quae tamen habet aliquid se ipsa perfectius. punctum nempe principaliter est origo lineae, ab ipso incipitur ipsoque finitur, cum punctum nec oriri a quoquam pateat nec finiri. hoc namque continet in figuris punctum, quod unus in numeris. ista ergo linea, quae transuersim secari potest, scindi per longum. non potest, quia utique si scinditur, habet latitudinem, cum secanda est, puncto caeditur, cum punctum scilicet non caedatur. perfectior ergo longitudo latitudine, quia latitudo et transuersim et directim recipit sectionem. perfectior latitudo altitudine, quia altitudo non solum findi ac secari, uerum et a latere caedi potest. ergo altitudo sine latitudine et longitudine esse non potest, et ubi haec tria sunt, haud dubie corpus est. latitudo sine longitudine esse non potest, longitudo sine his omnibus esse potest, sed sine puncto esse non. potest. sine his uero punctum semper est nec cuiuspiam ut sit indiget, quia unius nullum potest esse principium. circulus igitur una eademque circumflexa fit linea, sed sicut in [*]( 2 ciborum GLS1, cimborum M, cymborum BC, cy//borum AHB, cyborum S* pedamidarum M, pamidaram B 3 teneamas 8 perfectionem] et add. B 4 figurarum G collocamur M a 6 ex om. p 6 qao R sine] sic G altitudine atque latitadine editores, altitudine atque altitadine M quae Mb Sch., quod (quot A) reli. 7 tamen] non A ipsa// B 8 ipsoque Mb, ipso rell. et Sch. , 10 continent B, obtinet G 11 iscindi CHl 12 acinditarllll 8 13 ceditur et cedatur libri omnes, b et Sch., secatur utroque loco p1 15 direlictim A recepit AJSL BS1 perfectio B 16 altitudini BCHLBS altitudo] latitado ABDHLBS, //Ititudo C scindi ABDElF, scyndi B uerum] scindi etiam add. p* 17 cedi libri et b 18 and ABC Hl, aut B, haut 8 19 longitudone l sine latitudo 8 23 linea/I B )

91
trigonis et tetragonis per angulos puncta sunt, quibus figurarum ratio consistit, sic in circulo eius medium puncto possidebitur, ut circulus rata dimensione formetur. nam cum unum circini radium fixeris atque alium a centro extrinsecus circumflexa, adtende quantum potes centri potentiam ab stabili radio illum qui circumagitur radium regere et illic, ubi localiter non est, potentialiter circulum figurare.

Hic si purgata mentis intendas acie, subrutilare tibi iam debet quid sit anima. illud etiam quale est quod, si sensum corporis consulamus, per medium circulum duae pares lineae iuxtim duci posse credantur, cum ratio manifesta conuincat nequaquam per eundem medium duci duas posse nisi una sit breuior? uidetur mihi, sicut superius de trigona patuit, istic quoque circuli ratio insolubilibus atque aeternis manere legibus stabilis. tu mihi nunc dicas uelim, si ista localiter conspicit anima, quid causae est, ut mihi aliquid rotundum, trigonum uel tetragonum in occidente de corporibus formare molienti eadem sine tumore uel motu ratio rotundi uel quadri non desit, cum eodem temporis puncto secundum eandem rotundi et quadrati legem in oriente alius paria de corporibus ualeat fabricare? uidesne uel de his, quae conspicatur anima, quid sit uisus animi? intellegisne intellegibile et intellegens nequaquam posse seiungi? animaduertisne etiam quid intersit inter illas formas, quas corpore cernimus, et istas, quas mente conspicimus? istas esse sempiternum mundum, cuius hic mundus imago sit, unde diuinitus dictum est: [*]( 2 constitit Mb 5 potis es G ad A, ab rtll., a p 6 radio] radia M ullum R 8 aciue S 9 si otn. 3 10 consolaoms BCHlR 11 non ante iuitim inserit Mb iunctim Q D2E Sch., iuxtim F creduntur G 12 enndem] futidum coni. Barthius 13 trigono p 14 isti AB 15 illocaliter Mb 16 aliquod editores 18 eodem 81 rotnndi] uel trigoni add. G 19 dedit B, dederit DEF pnnctu ACBI, punctum R 20 paries G 21 naleat] nolnerit male suadet Barthius iis b 22 nis"* C, nis A intellegesne ABF\'H\'B 23 iungi G, se subiungi R animadnirtisne S 24 illa R )

92
praeterit enim figura huius mundi. uides etiam quod cum longitudines, latitudines et altitudines corporum scire nullius propemodum sit momenti, satis esse aliud, unde dicit apostolus oportere nos nosse quid sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum? quid enim mihi proderit uspiam altitudinem corporei caeli quaerere, planorum siderum diastemata uel circulorum uias uel singulorum interualla rimari, quid spatia terrae cognoscere uel abyssi profunda penetrare? non de his me, ut reor, apostolus commonitum uoluit, quae non solum laboriosa sunt, sed etiam noxia si, cum per haec ad aeterna semperque manentia transeundum sit, in his haereatur atque remaneatur.

Reuertere nunc atque intuere omne longum longitudine longum fieri, ipsam uero longitudinem longam dici non posse, ut omne castum castitate castum fieri, ipsam uero castam non dici ullatenus castitatem. cum ergo meram longitudinem contemplari cupis aut cum in trigonum uel hexagonum mentis oculum figis, proice quantum uales ac refuge non solum omne corporeum, sed quidquid simile potest esse corporeo, et cum trigonam uel tribus punctis ac tribus lineis uel rotundam puncto uel linea conformari incorporaliter atque inlocaliter uideris, uim quoque ac supereminentiam conspice numerorum et intellege uniuersum corporeum numerabile per numeros fieri, ipsos uero numeros non posse numerari. nam quis non dicam eloqui, sed cogitare digne ualeat, quod numerus, cum ex uno et per unum et in uno sit, principium [*]( 1 I Cor. 7, 31 4 Ephes. 3, 18 ) [*]( 1 enim om. libri praeter M et Sch. 2 et om. R 3 satius coni. Barthius aliud unde DEFMb Seh., aliunde rell. 4 oporwt p et om. B 5 sublimitas om. B 6 planetarurn (uel planorum) et siderum Barthius διαστήματος b 7 interulllli a ri mari 8 9 commoratum B 11 pro C 12 inbereatur HLS atque M editores, ac ràl. 15 omnem S ipsum AH2LS castum AIPLS 17 exagonum EG, srzagonum ABCHLMRS Sch. 18 refugere M 19 esse potest editores 21 eonformare p, confortare p\' 26 in unum ABDE1FH1R 4 )

93
tamen ac finis illius non sit? si enim dixerimus unum numeri esse principium, ipsius unius quod dicemus esse principium P ecce habes principium numeri in principio, ut ex ipsa sit numerus. iam uero si numerare uelimus, adicimus unum uni ut fiant, duo, et unum duobus ut fiant tria, et unum tribus ut fiant quattuor, et deinceps quotiens unum multiplicauerimus, totiens quasi multi singuli in summa ducuntur, ut decies ducti decem et uicies uiginti et centies centum et millies mille nominentur, ut agnoscas omnem numerum ita per unum esse, sicut ex uno procedere. illud uero patet ad finem numeri, qui nullus est prorsus, ueniri non posse, quia trans omnem numerum, qui ex uno et per unum et in uno est, semper est unus. tria tamen ista sunt, cum dicimus ex uno et per unum et in uno, pariter aeterna, perinde inlocalia ubique tota, eidem infinito semper aequalia, quia nullum uere unum maius unumue minus est. haec sunt numerorum inchoantia ducentia perficientia: ipsa nec inchoata nec numerata nec finita, credo, quia sapientiae dei non est numerus. nam cum ex uno et per unum et in uno sit numerus, nec numerari nisi trifariam possit, ut per eundem numerum ordiamur numeremus finiamus, ipse est ternarius totus, per quem omnis est numerus. ecce quod habitat in [*]( 18 Psalm. 146, 5 ) [*]( 2 dicimus libri praeter OE\'GMb et Sch. 3 numeri in GL\'Μό Sch., numeri eine DEFp* Barthius, numeris ee in R, numeris in ti rell. 4 numeros S neros innumerare B adicimns b, ac, dicimus M, adicis reU. et Sch. 6 fiant ante quattuor om. libri praeter M quotiens om. ABDF 7 quasi] quia si F, quia \' vel sic D multi scripsi cum EL, qui multi// habent, multis rell. et editores ainguli// F, singulis Mb dicuntur B 8 uicea M, utties B nigintim M 10 producere p* 11 inneniri b, inde ueniri Barthius 13 est semper - et in uno om. B 14 proinde p2 Sch. 15 eidem p, eodem libri et b, eadem Hartelius 16 unumue] uno 1 G 17 perficientia b, pfigentii M, pfigentia rell. et Sch. 18 sapientia Mb 21 ordinamus CLIMb, ordinem G nnmeremus GMb, numeremus et 0, numeros AS, numerus HLB, numeros. numeros BDEF, numeros et PT Sch. i 22 quid CM editores, qdS G )
94
anima humana: ecce quod oculo cordis uidere concessum est. quo diffugimus, quo distrahimur, cur in nobismet ipsis extra nos sumus? cur patriam nostram localiter quaerimus, de qua utique non ambulando, sed peccando discessimus? cur tenebras splendere credimus, quas uidere ipsum est utique non uidere? ueritatem certe quaerimus: non illam per spatia locorum oportere quaeri, non per corporeum aliquid aestimes inueniri..satis ei corpore non solum tangendo, sed etiam cogitando se separabit qui huic adhaerebit. inlocale certe quaerimus, non illud quaeso per locale quaeramus. fecit sibi ipsa ueritas sui compotem similitudinem. hoc in nobis adferamus illi quod fecit, non conuiciemur deum nostrum dicentes illi: non potuisti facere aliquid simile tui, quia, si corpus sum, similis tui non sum, quia de nobismet ipsis nos ille conuincet.

XXVI. SECRETA DEI LOCVTIO AD ANIMAM, QVALITER SE DEBEAT SCISCITARI.

Loquitur enim silentio mihi ueritas et dicit mihi: tu certe qui corpus esse te credis, unde incorporeo uerbo uteris? aliud credo est uerbum tuum, id est consilium tuum, aliud uox uerbi, aliud quod sonat, aliud quod intellegitur. nam sicut uox potest esse sine uerbo, ita est uerbum sine uoce. utitur tamen quodam indumento uocis uerbum tuum, ut insonet auribus, sicut ego indumento carnis, ut uiderer hominibus, et [*]( 1 quo] quod C 2 diffigimus B quod B quar H saepius nobismet R ó uideri b ipsnd B 6 quaerimus) credimas BDEPFP Sch., quaeramus b 7 oportet Mb ezeatimea C, estimemus E 8 ex] se a G 9 se om. G 11 in ante similitudinem add. p* offeramus Sch. 12 conuincemur * d . M, coDuiDcemus 6, conueniemur A, conuiemur B, conuiemur B dam B 14 conaincit EBS1 19 enim] in add. libri praeter Mb mihi] ipsa p* 24 insonat BIPB 25 ego om. pi, ergo p uidear b )

95
cum loqueris, obsequium uocis aurem tenus meat, uerbum uero inlocaliter ad animam permeat, quia, sicut ad illum cui loqueris accedit, ita a te utique non recedit, et si loquentem te unus audierit, totum uerbum tuum penes te est, totum penes illum, et si duo audierint, totum audiunt, et si multi, totum, et omnibus totum et singulis totum et tibi totum est noli in te perdere tam magnum munus meum, similitudinem meam, quam tibi benignissime tribui, ut qualiter ad me tenderes, non extra te quaereres. nemo uenit adpatrem, nisi per me, et nemo ad me, nisi quem pater meus adtraxerit, et nemo ad me uel ad patrem uenit, nisi caritas diffundatur in corde eius per spiritum sanctum, qui non nisi bene credenti, bene speranti et bene quaerenti dabitur. ad istam, quod unus deus sumus, tu homo factus es trinitatem, cum dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. introinspice te de te ipsa, o humana anima, et te memineris. uide mentem tuam, uide uerbum tuum, uide uoluntatem tuam. nam totum est in mente quod cogitas, et quod totum simul meministi, totum simul cogitas et uis cogitare atque meminisse, hoc est, amas habere mentem et cogitationem. cogitationem ergo tuam cum mente conplecteris, hoc est, cum cogitare te memineris, totam certe [*]( 9 Io. 14, 6 10 Io. 6, 44 15 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 aure AWEFMb 2 permeatur AB, promeat D2HRS, permereat F sicut Mb, sic reU. et Sch. cui] qui p* 3 ita Mb, quod rell. et Sch. ita—recedit bis exstat in M 4 adierit B 5 duo si S 6 singuli\' B 7 est om. B 9 tenderis BHB quereris B 12 cor p 13 niti om. B 14 qua p* deus] eet add. DEFp, post sumus add. G Bummus libri praeter GMb et Schottwm, cf. pag. 96, 20 es] ad add. p* 16 introspice E*0 Sch., introspicite B te de delet Barthius 17 anima humana S te Mb et lJch. ita textu, de te Barthiwl, tni p, om. reU. memineris p, meminere Mb, quae imperatiui for. ma nescio an a seriptore ipso profecta sit et a uerbo * meminor deriuanda, ad me nitere rell. et Sch. 19 mente] me HL 20 amas om. B, post memini.se transponendum censet Barthius 22 memineris DEF* Sch., cf. lin. 17, meminia ABCF1HLMPRST b Sch. in notis, meministi Op )
96
cogitationem tuam tota mente conprehendis et totum amorem tuum uel mentem tuam tota cogitatione tua cogitas, cum amare uel meminisse te cogitas, et toto amore tuo eandem totam mentem atque eandem totam cogitationem tuam diligis, cum meminisse et cogitare te diligis. nullus est tamen, qui meminisse et cogitare et hoc ipsum amare non diligat: cum autem tibi in mente est cogitationis et amoris tui, si tanta illa meministi quanta sunt, tanta est mens tua quanta sunt illa, et cum dilectionem uel mentem tuam cogitas, si tanta ea quanta sunt cogitas, tanta est cogitatio tua quanta illa sunt, et si mentem uel cogitationem tuam pro sui modo diligis, haec et amor tuus aequalia certe sunt, et si se singula tota simul uel ament uel cogitent uel meminerint, non maiora erant tota simul tria, quam uel mens tota pariter recolens uel cogitatio tota cognoscens uel amor tota diligens. haec et in te esse ac potius ista te esse me tibi radiante cognosces, si illos mihi oculos quibus me uideri dignor adtuleris. nequaquam me uel incorporeus nisi purgatus uidet, quo minus uideri me a te putes posse, si corpus es? ego et pater et caritas nostra unus deus sumus: tu, mens rationalis et uerbum uel dilectio tua unus es homo ad similitudinem auctoris tui factus, non ad aequalitatem, creatus nempe, non genitus, formatus es ipse, non formator. recede ab his quae infra te sunt minus utique formata, hoc est minus formosa quam tu es, accede formatrici formae, quo possis esse [*]( 1 tuam M b, om. redi. et Seh. 2 uel] et R 3 amare] te add. RS Sch. tegitas B 4 totam ante mentem om. Mb 7 es G est] memoria add. DEFp* Sch. 10 quanta] quae tanta B 12 amorl}ll S certe om. Mb 13 uel post simul om. Mb non om. R 15 et cogitatio Mb agnoscens LS totus post amor G2p2 16 et om. libri praeter M ita Mb radiente BF\'R, irradiante coni. Barthius 17 cognosces (?, cognoscis rell. et editores dignos B 19 a te om. Mb posse delet Barthius es om. Mb, sis Barthius 20 rationabilis ABHLBS 21 uel) et coni. Barthius (also, potius et post tu inserendum erat delectatio B est ABDFHLBSp*, 8 es E 23 formator] formatur Ay forma G 24 intra M b formosam B )
97
formosior, eidemque semper adiungere, quia. tanto ab illa speciei amplius capies, quanto te illi caritatis pondere magis inpresseris: ab illa scilicet obtinebis imaginis huius indemutabilem statum, a qua sumpsisti principium. haec et talia loquitur ueritas ad aurem cordis intrinsecus admonens nos, ut quoniam ad similitudinem incorporei dei, non ad similitudinem corporei mundi facti sumus, incorporeos nos esse noscamus non solum quia deo incorporeo similes sumus, sed etiam quia corporeo mundo dissimiles. \'

XXVII. QVOD ANIMA CARO SVO ABSENTE ETIAM CORPORE SPIRITV PRAESENS POTERIT ESSE.

Ecce de statu uel uisione rationalis animae infinitarum pro quaestionis magnitudine rationum tactis breuiter potius causis quam satis usque discussis arbitror me de inlocalitate atque incorporalitate animae sufficiens dedisse responsum. tu nunc ita longe disparilem infraque positam euidenter intellegens corpoream uisionem non ulterius isto iacteris incerto, ut si carum tuum, sicut ipse dicis, absentem cogitas, idcirco eundem quia tibi corporaliter non adparet credas absentem, quia si tibi in illa sui parte carus est, qua uterque homines estis et qua uosmet uicario amore diligitis, ita tibi ille praesens est, ut tu ipse tibi. quidquid enim tu es substantialiter, hoc [*]( 1 specie Bp 2 capias ABDElFHlB illa B 4 a om. HLS quia H talia M editores, alia rell. 5 arem B quod BDEF SeA. 7 cognoscamus Bch. 8 incorporeos B 11 caro suo scripsi, caram suum libri 18 uel] et Barthius 14 quaestiones BHlB magnitudine] magnitudinis add. F\' ScK, magnitudine magnitudine// E, magnitudines add. reU. ptaeter OM potius] pro tuis B 16 res possum B 17 positum ABH1R 18 alterius p\' iacterius BBIB 19 suum B 20 adpareret ABDEXF 21 si tibi] sibi CH, tibi omisso si LS quia ante uterque COMb 22 quia Bb 23 tuII ipse S hoc] et add. 0 ) [*]( XI. ) [*]( 7 )

98
ille est. uisio uero intellectus est animae: si te uides, illum uides qui nihil est aliud quam tu, qui si corporaliter adsisteret, per signa certe corporis agnitionem sui tibi faceret. per quae si illud forte cepisses indicium, quo eundem tibi inimicum potius esse cognosceres, reuerberata utique adfectuum disparilitate anima tua ab eius anima quodam modo resiliret, et in uno corporaliter loco atque in eodem, si potest dici, uestigio satis scilicet essetis uoluntatum diuersitate seiuncti. quod cum ita sit, non arbitror animos sequestratione disici, quos uidemus iunctis corporibus posse separari. ac perinde parum est, quod officiunt corpora mutuis animorum repraesentationibus, si non aut per eadem in se imago dei quaeratur aut ipsa quaerantur. miserum namque est multumque uero contrarium, ut imago dei, id est uerus homo per corpus potius quam per se quaeratur. per se autem quaeritur atque agnoscitur, si per imaginem dei quaeritur, imago autem dei omnis anima rationalis est, proinde qui in se imaginem dei quaerit, tam se quam proximum quaerit, et qui illam in se quaerendo cognouerit, in omni eandem homine recognoscit. tu autem non inmerito carum tuum absentem te habere causaris, in quo corpus diligis, nec aliud quam corpus diligere in illo potes, quem non credis esse nisi corpus. dilige deum tuum, dilige in deo tuo carum tuum, imaginem dei tui. ille te perinde diligendo deum in deo diligat. si uterque unum\' quaeritis, ad unum tenditis, semper apud inuicem eritis, quia in uno consistitis. non autem uideo quod fieri queat, ut [*]( 2 quia Mb Ó cognosceris AВH1RS1 6 disparilitatem AB H1 8 aolnmptatum M, uoluptatum b seiungi AB, seiunti B 9 disici AG*, dissici reU. cum pT et Sch., cf. pag. 66, 19 10 proinde Barthius 11 efficiunt B Sch. mortuis S 12 easdem G in se—quaeratur om. libri praeter M, quaeratur scripsi, quaeritur M 14 ut] aut R dei om. M b 15 quam pro se B atque aut HLS 16 cognoscitur G Sch., ignoscitur HLS1 imago-quaerit om. R, uncis inclusit Sch. 17 in om. GMb Sch. 19 hominem Mb 25 apud] ad S 26 qui G, qui id Barthius- )
99
corpora in unum posita praesentia sibi esse possint et animi in uno praesentes sibi esse non possint. sed quoniam liber iste finem flagitat eo quod aliquibus superficie tenus adtactis, quamlibet multa breuitatis studio omissa fecerim, non tamen omnibus pro causae excellentia supersedi, quae post hinc disputanda sunt, principio secundi uoluminis ordiamur. [*]( 1 sibi - praesentes add. C* in marg. et animi—possint om. M1 2 praesentis BHlR 3 sub efficie M 4 ommissa B, missa Sch. 5 haec p* 6 principia 82 ) [*]( T )