de raptu Proserpinae
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- attritosque manu radios proiectaque pensa
- cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
- ceu natam pressat gremio ; castumque cubile
- desertosque toros et, sicubi sederat olim,
- perlegit : attonitus stabulo ceu pastor inani,
- cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
- aut populatrices infestavere catervae ;
- serus at ille redit vastataque pascua lustrans
- non responsuros ciet imploratque iuvencos.
- Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
- conspicit Electram, natae quae sedula nutrix
- Oceani priscas inter notissima Nymphas.
- par Cereri pietas ; haec post cunabula dulci
- ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
- sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
- haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
- tunc laceras effusa comas et pulvere cano
- sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
- Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem
- laxavit frenosque dolor : quod cernimus inquit
v.2.p.358