de raptu Proserpinae
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- cuncta pavet speratque nihil, sic aestuat ales,
- quae teneros humili fetus commiserit orno
- adlatura cibos, et plurima cogitat absens :
- ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,
- ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
- Ut domus excubiis incustodita remotis
- et resupinati neglecto cardine postes
- flebilis et tacitae species adparuit aulae,
- non expectato respectu cladis amictus
- conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
- haeserunt lacrimae ; nec vox aut spiritus oris
- redditur, atque imis vibrat tremor ossa medullis ;
- succidui titubant gressus ; foribusque reclusis,
- dum vacuas sedes et desolata pererrat
- atria, semirutas confuso stamine telas
- atque interceptas agnoscit pectinis artes.
- divinus perit ille labor, spatiumque relictum
- audax sacrilego supplebat aranea textu.
- Nee deflet plangitve malum ; tantum oscula telae
- figit et abrumpit mutas in fila querellas :
v.2.p.356