de raptu Proserpinae
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- “excidium ? cui praeda feror ? regnatne maritus
- an caelum Titanes habent ? quae talia vivo
- ausa Tonante manus ? rupitne Typhoia cervix
- Inarimen ? fractane iugi compage Vesevi
- Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit ?
- an vicina mihi quassatis faucibus Aetna
- protulit Enceladum ? nostros an forte penates
- adpetiit centum Briareia turba lacertis ?
- heu, ubi nunc es, nata, mihi ? quo, mille ministrae,
- quo, Cyane ? volucres quae vis Sirenas abegit ?
- haecine vestra fides ? sic fas aliena tueri
- pignora ?” Contremuit nutrix, maerorque pudori
- cedit, et adspectus miserae non ferre parentis
- emptum morte velit longumque inmota moratur
- auctorem dubium certumque expromere funus.
- vix tamen haec : “Acies utinam vesana Gigantum
- hanc dederit cladem ! levius communia tangunt.
- sed divae, multoque minus quod rere, sorores
- in nostras (nimium !) coniuravere ruinas.
- insidias superum, cognatae vulnera cernis