De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

tu ergo, qui idem uis dominum fuisse quod unum ex seruis suis (quia, sicut apostoli nihil utique habuerant nisi a domino suo accepissent, ita tu nihil uis dominum ipsum habuisse nisi quod a spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit non ut dominum uis habuisse sed ut seruum accepisse.), dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa ut sua, non ut accepta utebatur? quid enim de eo legimus? surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. et iterum supplicanti pro filio patri uade, inquit, filius tuus uiuit. et illud ubi unicus matris ad sepulchrum deferebatur, adulescens, inquit, tibi dico, surge.

numquid ergo, ut mos eorum erat qui potestatem a deo accipiebant, potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum inuocatione diuini nominis postulabat? cur non, sicut apostoli in nomine ipsius, ita quoque ipse in nomine spiritus operabatur? denique quid de ipso euangelium protestatur? erat, inquit, docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. aut superbum et arrogantem forsitan uis fuisse, qui potestatem, quam a deo ut ais accepisset, suae potentiae deputaret? sed quid facimus quod potestas numquam est obsecuta famulis nisi per nomen auctoris nec habere efficientiam potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputauit.

Sed quid tamdiu euidentibus quidem, sed tamen minoribus argumentis contra furentem blasphemiam agimus? audiamus ipsum ad discipulos loquentem deum: infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, [*]( 9] Matth. 9, 6. 11] loh. 4, 50. 13] Lao. 7, 14. 18] MattL 7, 29. 27] Matth. 10, 8. ) [*]( 2 actore M 3 uis om. Npa dominum fubse dicis ab 6 ab 11 et OM. p 7 quod et Np deum M 9 legitimus N 10 paralitico NMp tolle inquit M tuum et ambula et p 12 sepalcram p 18 adolescens Mp 17 illius M ipse quoque Mv 18 euuant gelio N euuan.gelium p inquid N 20 aut N f2 nuaquam M 24 aliquit M 25 qui tandiu M si tamen pt )

378
daemones eicite. et iterum in nomine, inquit, meo daemonia--, monia eicietis. numquid ad potestatem exercendam alterius nomine eguit qui ipsum nomen suum potestatem esse fecit? sed quid adhuc additur? ecce, inquit, dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. ipse certe mitem, ut uere erat, et humilem corde se esse dicit.