De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et quomodo pro summa utique potestate in nomine suo operari alios praecepit, si ipse in nomine operabatur alieno, aut aliis dabat quasi suum, quod ipse, ut tu uis, non habuerat, nisi accepisset alienum? dic mihi autem: qui sanctorum potestatem a deo accipientes sic operati sunt? aut numquid non insanus Petrus creditus fuerat aut furiosus Iohannes aut amens Paulus, si quibuscumque aut aegris dixissent \'in nomine nostro surgite\' aut claudis \'in nomine nostro ambulate\' aut mortuis \'in nomine nostro uiuite\' aut illud ad aliquos \'damus uobis potestatem calcandi super serpentes

et scorpiones et super omnem potestatem inimici?\' intellege ergo ex hoc ipso insaniam tuam, quia, sicut haec uerba insana sunt si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus qui diuinae haec non intellegis potestatis. ex duobus enim alterum confitearis necesse est, aut posse hominem diuinam potestatem et habere et dare, aut certe, si nullus omnino hominum id potest, deum fuisse qui potuit. nemo enim diuinam uirtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit in natura.

Sequitur autem in blasphemia tua quod caro eius templum a spiritu facta sit, ideo quia Iohannes dixerit: uidi enim spiritum descendentem de caelo et manentem super eum. quia furiosam assertionem tuam etiam diuinis testimoniis confirmare conaris, uideamus quam ob causam hoc quod tu ais testimonium sacrum dixerit uidi enim inquit [*]( 1] Marc. 16,17. 4] Luc. 10,19. 6] cf. Matth. 11, 29. 27] Iob. 1, 32. ) [*]( 6 item Np 8 post alios p repetii in suo nomine 10 ais Mc 13 quibuscuaque M 17 intellige Mp 20 intelligis Mp 24 masificenciS M 27 sit] est Np 28 manente N 29 etiam om. Np 30 qausam N 31 inquid M )

379
spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum.