De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Dicis quoque quod spiritus eum fecerit daemonibus metuendum. ad quod quidem respuendum ac refutandum etiamsi ipsa dicti execrabilitas satis sufficit, tamen adhibemus exempla. dic mihi, quaeso, tu, qui hoc quod eum daemones metuerint non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc uis fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen eius potestatem habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine eius daemones eiecti, debiles curati, mortui suscitati sunt? Petrus enim apostolus claudo illi, qui sedebat ad speciosam portam templi, in nomine, inquit, Iesu Christi surge et ambula.

et iterum in cinitate Ioppe ad eum, qui ab annis octo paralyticus iacebat in lectulo, Aeneas, sanat te, inquit, Iesus Christus: surge et sterne tibi. Paulus quoque praecipio, inquit, tibi, ad spiritum Pythonis, in nomine Iesu Christi exi ab ea: et exiit ab ea daemonium. sed quam longe haec inbecillitas a domino nostro fuerit, hinc intellege, quod ego ne illos quidem imbecillos fuisse dico quos ille per nomen suum potentes fecerit, siquidem nulli umquam apostolorum post domini resurrectionem uel daemonem uel ullam infirmitatem obstitisse cognouimus.

quomodo ergo metuendum eum spiritus reddidit qui alios fecit esse metuendos, aut in se ipso infirmus fuit cuius fides etiam per alios super uniuersa regnauit? postremo hi qui potestatem a deo acceperunt numquam potestate ipsa ut sua usi sunt, sed potestatem ipsam ad eum a quo acceperant retulerunt, quia nec potestas ipsa uim ullam umquam habere potuit nisi per nomen ipsius qui dedit. ideoque et apostoli et omnes ministri dei nihil in suo umquam, sed in Christi nomine atque inuocatione fecerunt, [*](10] Act. 3, 6. 12] Act. 9, 34. 14] Act. 16,18. ) [*]( 1 quoque ergo quod M 3 exsecrabilitas M 5 Umuerint M nec] ñ p potestates M hoc uis ... 6 potestatem om. M 7 qua] quia M tu om. M 9 enim] inquit M 12 paraliticus Mp lecto Mv aenea N\'M: cf. Satanas Conl. XXII, 10, 2 sanet N2pv 14 tibi inquit M phithonis N phitonis p fitonis M pythonem av 15 exire Mv d Uulg. 17 intellige Mp ne in illis quidem imbecillis M quo M 24 nunquam M 25 ad eum] a deo N ad deum p acceperunt M 26 umquam om. p 27 ministeri N )

377
quia potestas ipsa inde accipiebat uirtutem unde habebat exordium, et dari per ministros nequaquam poterat nisi ab auctore uenisset.