De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Iam primum enim hoc, quod ais quia iustitia repleuerit quod creatum est, et hoc apostolico uis testimonio conprobare quo dicit: apparuit in carne, iustificatus est in spiritu, utrumque insano sensu et furioso spiritu loqueris, quia et hoc, quod a spiritu uis eum repletum esse iustitia, ideo ponis, ut ostendas eius uacuitatem cui praestitam esse asseras iustitiae adimpletionem, et hoc, quod super hac re apostolico testimonio uteris, diuini testimonii ordinem rationemque furaris.

non enim ita ab apostolo positum est ut tu id truncum uitiatumque posuisti. quid enim apostolus ait? et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu. uides ergo quod mysterium pietatis uel sacramentum iustificatum apostolus praedicauit. non enim tam inmemor ipse dictorum suorum ac doctrinae erat, ut eum iustitia eguisse diceret quem ipse semper iustitiam praedicarat dicens: qui factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio. alibi quoque sed abluti, inquit, estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi.

quam longe ergo ab eo est ut adimpletione iustitiae indiguerit qui iustitia uniuersa conpleuit, et ut maiestas eius usam non habuerit cuius etiam nomen cuncta iustificet. uides ergo uel quam inepta blasphemia tua uel quam insana sit, quia id auferre domino deo nostro niteris, quod ita ab eo in omnes credentes large semper effunditur, ut numquam in ipso tamen iugi largitate minuatur. [*]( 6] I Tim. 3,16. 13] 1. c. 19] I Cor. 1, 30. 81] I Cor. 6,11. ) [*]( 1 ammiscere N perorrescit M 2 demoniaci p(v) intelligencia M 5 hoc om. M 6 quod dicat Mv 8 ab. spu M 14 est pietati» est p1 16 mistflrium NMp est pietatis p 18 doctrinae suae Mv 20 ac redempcio M alii N 21 inquid M sed iustifieati estis om. M 22 nostri om. M 23 abimpletiooe N 24 et om. M 25 iustificat v 26 quia id] quod M 27 deo om. Mav 28 nunquam M )

376