De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uteris ergo aduersus deum scripturis sacris et suos I ipsos in ipsum testes agere conaris. sed quomodo? uere, ut non solum dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praeuaricator sis. nec mirum utique si, quia id quod uis non potes, id facis solum quod potes: quia uertere in deum testimonia sacra non uales, quod uales, ipsa peruertis. dicis enim: ergo et Paulus mentitur de Christo dicens: sine matre, sine genealogia. interrogo te de quo hoc uelis dixisse Paulum?

de filio et uerbo dei an de Christo, quem tu a filio dei separas et hominem tantum esse blasphemas? si de Christo, utique quem hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre, sine genealogia maternae originis potuit? sin autem de dei uerbo ac dei filio, quid facimus quod idem apostolus, ut tu, sacrilege, aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse testatur dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia? ergo superest ut apostoli testimonio utens, quia filium dei sine matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes.

uides ergo peruersitatis ac nequitiae tuae studio in quod te impietatis [*]( 17] Hebr. 7, 8. ) [*]( 1 ioquit om. M 2 dissereret M 3 imsccretur in iniuria M 4 hoe scripsi : hic Np id Mv 5 nomiuat M 7 daemoniticam N: scrib. fon. daemonicam, cum forma daemoniacus nusquam nisi hoc loco occurrat 8 morte M 10 occultanit M 12 ipsos om. Mv 14 si] sed M. facius M 16 peruertes N1 17 mentitu* N 21 matre et aiDe Mv 22 ai autem M 24 extimas M 26 sine patre om. p sine matre om. M 27 ut om. M 28 blaphemas M )

370
praeruptum ieceris, ut, quod nemo adhuc a saeculis nisi in- sanus fortasse dixit, dum filium dei matrem non habuisse dicis, etiam patrem ipsius denegares. et hoc tamen nescio impietate maiore an ineptia, quia quid stultius, quid ineptius quam filii nomen ponere et patris nomen uelle reticere? sed dicis: non reticeo nec nego. et quis ergo te furor conpulit testimonium illud ponere, ubi, dum matrem eum non habuisse dicis, etiam patrem eius negasse uidearis?

nam cum in eodem testimonio sicut sine matre, ita etiam sine patre esse dicatur, necesse est ut, si sine matre ibi intellegi potest, eodem modo, quo sine matre esse ibi intellegitur, etiam sine patre esse credatur. sed hoc praerupta illa ad negandum deum insania non intellexit, quae, cum id truncum poneret quod integrum scriptum esset, non uidit reserata sacri uoluminis serie redargui impudens atque apertum posse mendacium.

o stulta blasphemiae amentia, quae, dum ipsa non uidet quid sequi debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit: quasi uero, quia auferebat sibi intellegentiam, auferre posset omnibus lectionem, aut ideo perdituri omnes ad legendum oculos capitis sui essent, quia ipse iam mentis oculos perdidisset. audi ergo, haeretice, quod furatus es: audi plena et integra, quae debilia ac truncata posuisti. apostolus duplicem dei natiuitatem insinuare omnibus cupiens, ut et in deitate natum dominum et in carne monstraret, ait: sine patre, sine matre.

alterum enim proprium est diuinitatis natiuitati, alterum carnis, et sicut in deitate est sine matre, ita in corpore est sine patre generatus. ac sic, cum nec sine patre nec sine matre sit, et! sine patre tamen et sine matre credendus est, quia, si dum ex patre nascitur respicis, sine matre est, si dum ei matre, sine patre. ac sic in singulis natiuitatibus alterum habens [*]( 1 iaceris M seculis M sctis p 2 forte M 5 nomen post patris om. M reticeri M 7 ponere illud p eum] illum M 8 in om. M I 10 si om. p intelligi Mp 11 intelligitur Mp 13 truncum] erunt. cum N 14 Bcribtum N esse M 16 blasphemia M montia N męntio p amenciaq; M blasphemia et ameutia v quae om. M 17 quod I legi N1 18 intelligenciam M poasit M 21 hereticae N 22 truo- j cata N] et trunca M dupplicem p 28 deum M 25 et] quia Mv 27 generatua om. M i )

371
alterum in utraque non habuit, quia nec diuinitatis natiuitas matre eguit et ad natiuitatem corporis sibi ipse suffecit. sine patre ergo inquit apostolus, sine matre, sine genealogia.