De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quomodo sine genealogia dominum fuisse dicit, cum euangelium Matthaei a genealogia coeperit saluatoris dicens: liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham? ergo et iuxta euangelistam habet genealogiam et iuxta apostolum non habet, quia iuxta euangelium ex matre habet, iuxta apostolum ex patre non habet. et ideo bene apostolus dicens sine patre, sine matre, sine genealogia ubi eum sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse memorauit. ac per hoc in utraque domini natiuitate et euangelica sibi et apostolica simul scripta conueniunt, quia et iuxta euangelistam habet genealogiam sine patre incarnatus, et iuxta apostolum non habet sine matre dominus in deitate generatus, Esaia dicente: generationem autem eius quis enarrabit?

Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae legeras integra et incorrupta posuisti? uides itaque apostolum hac ratione, qua natum dominum sine patre posuit, hac etiam sine matre posuisse, ut et qua ratione intellegeretur esse sine patre, hac nosceretur esse sine matre, et sicut non posset utique sine patre credi, ita sine matre quoque non posset intellegi.

cur ergo, haeretice, non hoc modo quae in apostolo legeras incolumia et inuiolata posuisti, sed partem ingeris, partem subtrahis, et ut astruere falsitatem per scelus possis, ueritatis uerba furais? uideo a quo ductus. illius enim habere [*]( — 6] Matth. 1,1. 16] Esai. 53, 8. ) [*]( ..1 utraque Np: utroque Mv 3 sino alogia M 5 euuangelium Np mathei Np mattbei euangelistae M(v) 6 habraam N abraam p 7 euunageliaUm Np euaugt M 8 euaugł M euuangelium p 10 dicit p patre] matre p eum] enim p 11 ubi M 12 euuangelica Np 13 scribta N 14 euuangelistam Np euatigt M gfnealogin Nt in carne natus v 16 ysaia p autem om Mp 17 ennarrabit M 18 herutioae N 21 et om. Np intellegetur Nl hac noscereturJ agnosooretur M 22 posset scripsi : posdit NMpo 23 possit Mv intelligi Mp 24 hereticae N incolomia M 27 ductus ea M )

372
credendus es institutionem cuius sequeris exemplum. sic enim diabolus in euangelio temptans dominum si filius, inquit, dei es, mitte te deorsum. scriptum est enim: quia angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. et cum hoc dixisset, cohaerentia et subiecta subtraxit, id est: super aspidem et basiliscum ambo.

labis et c-onculcabis leonem et draconem. callide utique superiora posuit, inferiora subtraxit: illud enim posuit at circumscriberet, hoc reticuit ne se ipse damnaret. sciebat enim se aspidem et basiliscum, se leonem et draconem prophetica uoce signari. ita ergo et tu partem obiciens, partem subtrahens illud scilicet ponis ut circumuenias, hoc subtrahis, ne, si totum utique posueris, circumscriptionem tuam ipse condemnes. sed tempus tandem est ad ulteriora transire. nimis enim diu in singulis commorantes, dum affectu copiosae responsionis ducimur, modum libri etiam longioris excedimus.

Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia tua: et spiritum de diuina natura separauit, qui humanitatem eius creauit. ait enim quia, quod ex Maria natum est, de spiritu sancto est. qui et iustitia repleuit quod creatum est. ait enim: apparuit in carne, iustificatus est in spiritu. item qui eum fecit et daemoniis metuendum. ego enim, ait, in spiritu dei eicio daemones. qui et carnem eius fecit templum: uidi enim spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum. item qui ei donauit eleuationem in caelum. ait enim: dans mandatum apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est. hunc denique qui tantam gloriam Christo [*]( 2] Luc. 4, 9-10. 8] Ps. 90,11. 6] Ps. 90,13. 19] Matth. 1, 20. 21] I Tim. 3,16. 23] Matth. 12, 28. 25] Ioh. 1, 32. 27] Act. 1, 2. ) [*]( 1 es] est N exempla M 2 euuangelio Np deum Mv 4 mandabit scripsi: mandauit NMpv cf. Conl. 1, 20, 4 9 dampnaret NMp 11 et] ut px 18 si om. M 14 condempnes NMp 18 separauit (scil. scriptura) p: separant N separas M separans t? 19 qui] quia M ei p 24 ecio p 26 et om. N )

373
donauit ......

omnis ergo in his blasphemia tua haec est, ut nihil Christus per se habuerit, sed nec ipse, ut tu ais, solitarius homo aliquid a uerbo, id est a filio dei ceperit, sed totum in eo donum spiritus fuerit. si ergo omne id, quod tu ad spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum est nisi ut, quem tu ideo hominem uis intellegi, quia ut ais totum habuerit alienum, nos ideo probemus deum, quia habuerit totum suum? et quidem hoc non disputationibus tantum aut argumentis, sed uoce ipsius diuinitatis probabimus, quia nulla de deo rectius quam diuina testantur: et quia nulla se melius quam ipsa maiestas dei nouit, nullis de deo dignius creditur quam his, in quibus deus ipse est testis suus.