De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uox quoque eum non per aenigmata nec per figuras a deo missa permouerat dicens: tu es filius meus dilectus: in te conplacui. et ideo, licet hominem extrinsecus in Iesu uideret, filium dei inuestigabat dicens: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. numquid diabolo contemplatio hominis suspicionem diuinitatis eripuit, ut per hoc, quod hominem uidebat, crederet deum esse non posse? non utique: sed quid ait? si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. non ambigebat utique esse posse quod an esset perscrutabatur: de ueritate ei erat sollicitudo, non de impossibilitate securitas.

Atqui sciebat utique dominum Iesum Christum ex Maria natum esse, sciebat pannis obuolutum in praesepio positum, pauperem eius inter humana exordia paruitatem fuisse et egenam etiam legitimis incunabulorum ministeriis infantiam: non dubitabat quoque eum ueram carnem habere, uere hominem natum esse. et cur ei hoc ad securitatem parum uisum est? cur eum, quem uere hominem esse nouerat, deum posse esse credebat? disce ergo, infelix furor, disce, insana et crudelis impietas, disce tandem uel a diabolo minoris esse perfidiae.. ille dixit: si filius dei es, tu dicis: filius dei non 88. quod [*]( 5] loh. 1, 29. 6] Uatth. 8,14. 10] Lac. 3, 22. 12] Matth. 4, 8. ) [*]( 2 sed magis Np magis bis a 3 inquiaioionem N 4 utpote om. M\' a Mv 5 peccata Mp 6 iterum] item M 7 super M 8 capud M columbam N1 coluba M euidenter M declaritati M 12 ifim p 16 qui ait Nl 20 ut qui Np atquin M 21 inuolutum M 23 egenum Np legitimis] legixnua N1 24 dubitAt M 28 diabulo N1 29 non est M ) [*]( 31* )

368
ille interrogauit, tu negas. nemo adhuc inuentus est praeter te qui diabolicam impietatem fuerit supergressus. quod ille in domino confessus est esse posse, tu non credis esse potuisse.

Sed cessauit postea forsitan et conquieuit cassatisque temptationibus suis deposuit suspicionem, quia non inueniebat effectum? mansit quin immo in eo semper et usque ad ipsam domini crucem suspicio in eo per formidines proprias cumulata peruenit. quid plura? ne tunc quidem opinari de eo filium dei desiit, postquam tantum in eum persecutoribus suis licere cognouit.

sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas passiones signa diuinitatis aspiciens, etiamsi esse eum malebat hominem, suspicari tamen conpellebatur deum, quia, licet hoc mallet credere quod uolebat, cogebatur tamen ad id certis rerum indiciis quod timebat. nec mirum. quamuis enim eum et consputatum et flagellatum et contumeliis affectum et in crucem actum uideret, cernebat tamen inter ipsas iniuriarum indignitates diuinas exabundare uirtutes, dum uelum templi scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis uirtutem omnia sentiunt et cuncta etiam quae deum nesciunt opus diuinitatis agnoscunt.

et ideo hoc uidens diabolus ac tremens omni modo peruenire ad dei agnitionem etiam in ipsa hominis consummatione temptauit., dicens per eos qui crucifixerant: si filius dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. sensit utique dominum deum nostrum passione corporis redemptionem humanae salutis operari, simulque per eam et se destrui ac subiugari et nos redimi atque saluari, et ideo hostis generis humani omni modo et omni dolo cassari ea uoluit quae agi pro omnium redemptione cognouit.

si filius [*]( 23] Matth. 27, 42. j ) [*]( 4 et] ac Mx coequeoit p et cassatis (quass. M) Mv 5 temtationibus N 6 et om. Np 7 supplicio p iu eum v cum multa p 8 quidam M fllio M 11 suspiciens M eum om. M 13 cogitabatur N1 15 eum et] eum M consputum Mv 16 crnce mactatum M 17 eihabundare p 19 deum] domini p 20 uidens hoc Mpr 22 cousummatione M consumatione p qui eum cruciferant M 24 sentit p nostrum om. Np 25 redemptione NM per eant] ea r, om M 27 cassare M J )

369
dei, inquit, est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, scilicet ut motus uerborum contumelia dominus desereret sacramentum, dum ulcisceretur iniuriam. uides ergo dominum etiam in cruce positum filium dei appellari, uides eos hoc quod nominant suspicari. disce itaque, ut superius dixi, uel a persecutoribus ipsis uel a diabolo filium dei credere. quis umquam aequauit daemoniacam infidelitatem? quis supergressus est? ille eum filium dei esse suspicatus est etiam cum mortem pertulit, tu negas etiam cum resurrexit: ille eum deum suspicatus est cui se occuluit, tu negas cui probauit.