De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ac sicut eiectis quondam idolorum cultibus exterminatisque simulacris fecisti ex fanis daemonum templa !uirtutum, inserens in cauernas serpentium et scorpionum fulgentes luminis tui radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti, ita in omnibus, quorum oculos caligo haereticae peruersitatis obsedit, lucem misericordiae tuae ac ueritatis infunde, ut incarnationis tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato tandem ac puro lumine contuentes ita te ex sacrosancto illo inmaculatae uirginis utero editum in mundo uerum hominem esse intellegant, ut uerum tamen deum semper fuisse cognoscant.

Ac priusquam de his rebus loqui incipio quas necdum libris superioribus praelibaui, aequum arbitror ut ea nitar [*]( | 9] cf. Luc, 3, 17. 11] cf. aai. 34.\' 13 sqq. ) [*]( I foramina M foramine v 2 cauernam Mv 3 mittit M et om. M cauernis p ac] et p 4 sceleratissimi M 5 quibusdam iam Mv latrebris N1 6 aut et squamosi M 7 huius om. M 9 ceuo Mp 10 orationiB M 11 ericii Mv 12 diuersarum M 13 respondeant et ticut M 14 condara M ydolorump 15 fecistis p1 16 serpentum av CuJgentis Mv 17 ouilibus M 18 puleritudimum p 20 lumen p ut] ot. Np 21 reseruato N 22 puro] aperto M 24 intelligant Mp fuisse semper M 26 incipiam Mp 27 ut om. M ea nitar] annitar M enitar at) exoluere an )

354
exsoluere quae iam ante promisi, ut expleta. penitus sponsione liberius de intactis dicere ordiar cum de pollicitis satisfecero. ait ergo ad destruendam sacrae natiuitatis fidem sibilans in dei ecclesia nouus coluber: nemo anteriorem se parit.

primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas nescire arbitror. si enim scires aut intellegeres unde diceres, nequaquam unigeniti dei natiuitatem mortalis opiniunculae ratione censeres neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est humanis definitiunculis praeiudicare temptares aut terrenas impossibilitates omnipotentiae diuinitatis obiceres, si deo inpossibile nihil esse cognosses. nemo ergo inquis anteriorem se parit. dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, auibus an pecudibus legem putas ponere? ista enim sunt et alia huiuscemodi de quibus haec dici possunt.

nemo enim ex his anteriorem se gignere praeualet, quia quae orta iam fuerint redire in id rursum nequeunt ut noua creatione generentur: et ideo nemo anteriorem se parere, quia nec anteriorem gignere potest, quia non uenit causa pariendi nisi ex possibilitate generandi. tu ergo id in na.tiuitate omnipotentis dei quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas, et ei naturam humanae condicionis obicis qui est auctor ipse naturae? uides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo dicas, qui facturam factori conparas et ad aestimandam dei omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique non essent, nisi id ipsum ex deo essent quod sunt. deus ergo ut uoluit, quando uoluit et ex qua uoluit aduenit.

nec tempus ei nec persona nec consuetudo hominum nec exempla rerum praeiudicarunt, quia obsistere ei lex non potuit creaturarum [*]( 4 Becolesia N 6 intelligeres Mp 9 defitiioiumculis M 10 diuinae omnipotenciae Mv inpossibile] impossibilitate M 11 nichel p cognosoeres M ergo] enim M 13 amanicium extimas M diflnire p te otn, M 14 sute N fort. scrtb. anne: cf. 1111, 13, 1 peccoribus M ponere putas Mv 15 possint M 16 ualet M quia ea quae Mv iam orta p 17 non queunt Mv 18 se anteriorem M parere , .. anteriorcm om. M 22 etj ut p conditiones N1 conditionis MN1 autor N 24 facturas Mx et om, p extimandam M 25 potenciam M 26 sunt om. M 27 et quando Mv et ex qua uoluit om. p j )

355
qui est creator ipse cunctorum, et posse ei quod uoluit promptum fuit, quia potestas affuit uoluntati. uis scire aliquatenus quanta sit omnipotentia dei? ego id deum etiam de creaturis suis facere posse credo quod tu eum de se ipso facere potuisse non credis. omnia enim animantia quae posteriora se pariunt, si modo id deus iubeat, anteriora multo parere se facilius possunt. nam et cibi ipsi et pocula, si ea diuinitatis uoluntas sit, in conceptus quosdam et progenies uerti possunt.

aquae denique ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus aeque admodum omnia animantia utuntur, corporari, si id deus iubeat, in uisceribus et gigni possunt. quis enim sacris operibus modum statuit aut diuinam potentiam circumscripsit, aut quis, ut scriptum est, dicet ei: quid fecisti? si negas omnia deum posse, nega anteriorem nasci ex Maria deo nascente potuisse. si autem impossibile deo nihil est, cur ei impossibilitatem in suo ipso aduentu obicis cui impossibile in omnibus nihil esse cognoscis?