De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Secunda autem peruersitatis tuae uel calumnia blasphematrix uel blasphemia calumniatrix est qua ais: homousios parienti debet esse natiuitas, non dissimilis superiori: uerbis enim magis quam re et genere diuersa est. cum enim de natiuitate agitur dei, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. et ideo uel id quod supra dictum est etiam de hoc responsum puta, uel id quod nunc dicendum est etiam de illo responderi existima.

ais ergo: homousios parienti [*]( 13J Esai. 45, 9. Eom. 9, 20. ) [*]( 1 coniunctorum M prumptum N 2 affluit p uiscire Nl 3 id deum scripsi: in deum N idem M deum p id etiam dominum av 6 se parere Mpx facilius om. Mv 7 et post nam om. Np ea est diuinitatis M (om. sit) uolutas p 8 et in proienies M 9 manentibus N ammodum N 12 statuat M circumscribsit N circumsoribat M 13 scribtuin N dicit Mv posse deum oinuta M 16 cui] cum p 18 secundum NM peruersitate tuaiu M 19 blatiphemiA] calamnia N blasphema av blasphematrix uel blasphemia orn. p qua a: qui N quiu Mp omousion p omousius M 20 parenti p 22 dei agatur (agitur p) Mpx 23 nasci... non potuisse om. M 24 et 25 id] in p 26 omousios Np omousius M )

356
debet esse natiuitas. si ad t.errenas creationes respicis, uel maxime ita euenit: sin autem ad ortum dei, quid in natiuitate eius naturae exempla consideras, quia constitutiones constitutori sunt obnoxiae, non constitutionibus constitutor? uis autem plenius scire quam non solum impiae, sed etiam ineptae sint hae calumniae tuae et non uidentis penitus dei omnipotentiam cantilenae? dic mihi, quaeso, tu, qui non nisi ex paribus paria nasci putas, unde inexplicabilis illa quondam in heremo coturnicum innumerositas ad pastum Israheliticae plebis repente nata sit. non enim eas ante in aliquo loco a genetricibus suis editas, sed subito aduentu legimus illatas.

cibus denique ipse ille caelestis unde per quadraginta annos in Hebraeorum castra defluxit? numquid mannam manna generauit? sed haec de uetustis rerum miraculis. quid de nouis? paucis panibus ac pisciculis innumeras populorum sequentium turbas dominus Iesus Christus in heremo non semel pauit. satietatis ratio in Cibis non fuit. quae esurientes causa inuisibilis et arcana saturauit, praesertim cum plus multo superfuerit satietati quam appositum fuerat esuritioni?

qua ratione hoc totam, qua causa actum est, ut, cum satietatem edentes caperent, etiam aug- mentis ineffabilibus cibus ipse ditesceret? natum in Galilaea uinum de aquis legimus. dic mihi: quomodo disparem a sui qualitate substantiam dispar natura generauit, praesertim cum, id quod dominicae natiuitati maxime conuenit, nobilioris ad-

modum rei ortus ei mteriore processerit t dic mihi ergo [*]( 8] ef. NUID. 11, 81. 13] cf. Ex. 16, 13. 14] cf. Matth. 14,16 sqq.I et 15, 32 sqq. 21] cf. Ioh. 2, 3 sqq. ) [*]( 2 uenit si M quid] qui M 3 constitutori] constituto M 4 obnixiae N* 5 heͅeͅ M 6 uidentes Np (non a) pocnitus N potenciam M 7 cantilena M 8 condam M 9 israeliticae M 10 sint N a om. M genitricibus Mp 11 llatas M 12 haebreorum N 13 manDA manna Mp 15 piscibus M dominus Iesus Christus om. M 16 Cbristu* om. p 17 inuisibili p archana NMp 18 praesertim om. M multa superfuerit satis etiam fuerat esuricioni M saturitati av 19 quit causa om, Max 20 factum ar, om. M etiam om. M 21 cibis N1. om. M ipsi discerent M Datum om. M 22 unum M 24 id om. p nobiliores N1 ammodum N 25 ergo om. M )

357
quomodo ei illa aquae simplicitate egregior uini et admirabilis sapor natus sit? quomodo aliud sit haustum, aliud infusum? numquid cisterna illa uel puteus hanc naturam habuit, ut aquas ei se sumptas in optima uina mutaret? aut numquid uasorum id qualitas aut ministrorum egit industria? nihil utique ipsorum. et quomodo facti ratio cogitatione cordis non conprehenditur, cum facti tamen ueritas conscientiae firmitate seruetur? caeco super oculos in euangelio lutum positum est et oculi abluto eo nati sunt.

numquid aut aqua hanc naturam habuit ut oculos pareret, aut lutum ut lucem crearet? nihil utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum autem uidentibus etiam obesse possit. et quomodo res nocendi uim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit, et quae obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? dicis itaque dei hoc tribuisse uirtutem, dei praestitisse medicinam, et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse diuinam, qui potens sit utique et ex insolitis noua condere et ex contrariis salubria constituere et ea, quae in impossibilitatibus atque inefficientiis sita sint, in rerum possibilitates effectusque mutare.