De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Iste ergo de quo propheta dicit: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, qui ia terris utique postea uisus est, et cum hominibus conuersatus est de quo etiam dauid propheta ex persona ipsius dicit: de uentre matris meae deus meus es tu, ostendens utique quod numquam homo ille dominicus sine unitate dei fuerit, in quo in ipso statim uirginis utero plenitudo diuinitatis habitant, sicut et alibi idem propheta ueritas, inquit , de terra orta est et iustitia de caelo prospexit, at intellegeremus scilicet prospiciente de caelis filio dei, id est adueniente ac descendente iustitia natam esse de carne uirginis non phantasiam corporis, sed ueritatem.

ipse est erum aentas secundum illud ipsius testimonium ueritatis: ego sum ueritas et uita, ergo quia anterioribus libris ueritatem hanc, id est dominum Iesum Christum natum ex uirgine deum probauimus, nunc, at libello abhinc proximo instituimus, eum, qui ei uirgine nasciturus esset, semper deum praenuntiatum esse doceamus. ait itaque Esaias propheta: quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius: quia in quo reputatus est ipse? uel, at uerius atque euidentius in Hebraeo est, quia excelsus reputatus est ipse. pulchre autem dicens quiescite uerbo uim prohibentis inquietudinem persecutionis expressit. quiescite, inquit, ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse.

numquid non una eademque sententia et humani corporis susceptionem et dei locutus est ueritatem? quiescite, inquit, ab ab homine, quia excelsus reputatus est ipse. nonne [*](1] Esai. 45, 14—15. 3] Baruch 3, 38. 6] Ps. 21, 11. 9] Ps. 84,12 14] lob. 14, 8. 19] Esai. 2, 22. ) [*]( 2 deus praeter te Np 3 isri N israel Mp 4 est om. Np 8 ia ante ipso om. M 9 habitaret Mv 10 intelligeremus Mp 11 dej e Mv 12 iustitiam e de om. M: e p 13 (antaaiam M per fantasiam p Miim est p 17 libellum M et] de M 19 ysMM p 21 ud ut ... j22 est ipsa om M 21 haebraeo N qua p 22 pulcre Mp 23 persooutioaes (sic) N 25 ipse est Mv 28 post homine addunt Mv: cuias spi- Lritiu ia naribus eius (in naribus bis scriptum in M): om. Np recU, ttam hic de Christo dto, infra dc Christo homine disputatur )

308
tibi, quaeso, palam alloqui persecutores domini uidetur, dicens: quiescite ab homine quem persequimini, quia hic homo deus est, et licet in humilitate humanae carnis appareat, in celsitudine tamen diuinae magnificentiae perseuerat? bene autem dicens propheta quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius certissima humani corporis significatione hominem demonstrauit, intrepide utique ac fiducialiter, utpote qui tam constanter ueritatem hominis assereret quam dei, quia haec fides uera est et catholica, credere dominum Iesum ita substantiam ueri corporis sicut ueritatem perfectae diuinitatis habuisse.

nisi forte in illo aliquid ambigendum putes, quia excelsum pro deo posuit: cum utique hic mos scripturae sacrae sit excelsum pro deo dicere, sicut illud prophetae: dedit uocem suam excelsus, et mota est terra, et: tu solus excelsus super omnem terram, Esaias quoque: quia haec, inquit, dicit excelsus et sublimis, habitans aeternitatem: in quo manifeste intellegendum est, cum illic excelsum sine ulla adiectione dei posuerit, quod etiam hic deum in excelsi nomine nuncuparit. ergo quia euidenter per prophetam sermo diuinus dominum Iesum Christum et hominem et deum praenuntiauit, uideamus an ueteribus testimoniis etiam nunc conueniant et concordent noua.

Quod fuit, inquit, a principio, apostolus Iohannes, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae: et uita manifestata est, et uidimus, et testamur, et annuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat, apud patrem, et apparuit nobis. uides quemadmodum uetera recentibus roborentur et antiquam praenuntiationem nouae praedicationis confirmatio consequatur. Esaias dixit: [*](13] Ps. 45, 7. 14] Ps. 82,19. 15] Esai 57, 15. 23] I Ioh. 1,1-2. ) [*]( 9 Iesum Christum Mpv: cf. VI, 23,1. VII, 8,1 15 Maias p qui Mpv 16 inquit om. Mv 17 manifestum N intelligendum Mp 19 propheta N1 22 concordant Nl 23 inquit apostolus Ioanncs, a prinoipio s: sed cf. quae adnotaui ad ConZ. XXIII!, 19,2 28 quemammodum N 30 ysaias p )

309
quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse, Iohannes autem quod fuit, inquit, a principio, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt.

ille persequendum a Iudaeis hominem esse dixit, hic palpatum hominem humanis manibus praedicauit: ille eundem, quem hominem adnuntiauerat, deum excelsum esse praedixit, hic eum, quem palpatum ab hominibus esse docuit, deum in principio semper fuisse memorauit. ergo euidentissimum est quod ambo dominum Iesum Christum et hominem manifestarunt et deum, quia eundem postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem et deum, quia hominem ipsum deum. quod fuit ergo inquit a principio, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae: et uita manifestata eat, et uidimus, et testamur, et adnuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et apparuit nobis.