De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides quot indiciis, quot modis, quam uariis, quam multiplicibus dilectissimus ille ac deuinctissimus deo apostolus sacramentum diuinae incarnationis insinuet: iam primum quod eum, qui in principio semper fuerit, uisum in carne esse testatur: deinde ne id, quod auditum ac uisum dixerat, parum incredulis uideretur, palpatum quoque, id est tactum atque tractatum tam suis quam ceterorum manibus confirmauit, bene utique per manifestationem assumptae carnis opinionem Marcionitici ac Manichaei erroris excludens, ne qui phantasiam ab hominibus uisam crederet, cum palpatam corporis ueritatem a se apostolus praedicasset.

deinde addidit uerbum uitae et uitam manifestam, hoc se uidisse, hoc adnuntiare, hoc protestari, simul scilicet et exsequens officium fidei et ingerens [*]( 1] Esai. 2, 22. ) [*]( 7 annunoiarat Mpv 8 esse ante praedixit om. M 15 persspeximus N 18 rt 19 quod Nlp quot modis quot indiciis M 20 deulctissimus (~ add. m. 2) N deuotissimus a 26 marchiouitici M 27 inanichei NMp qui N1p: quia N2Mv cf. 1, 6,2 fantasiam M 31 exequens Mp )

310
terrorem incredulitati, ut, cum ille utique protestaretur se praedicare, sibi imputaret periculum suum qui noluisset audire, annuntiamus, inquit, uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et apparuit nobis: hoc, quod apud patrem semper fuit, hominibus apparuisse, hoc, quod in principio semper fuit, ab hominibus uisum esse, hoc, quod uerbum uitae sine exordio erat, palpatum humanis manibus esse docuit.

uides quot modis, quam uariis, quam multiplicibus, quam indiuiduis, quam apertis ita sacramentum unitae cum deo carnis exposuit, ut nemo alterutrum dicere omnino possit, qui non utrumque memorant, quod ipse quoque apostolus alibi euidentissime: losus enim, inquit, Christus heri et hodie, ipse et in saecula.

hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpauerunt: non quia palpari per se spiritus posset, sed quia uerbum scilicet caro factum in homine quodammodo, cui unitum fuerat, palpabatur, et ideo idem Iesus heri et hodie, id est idem ante exordium mundi qui in carne, idem in praeterito qui in praesenti, idem quoque etiam in saecula, quia idem per omnia, qui ante omnia, et hoc totum dominus Iesus Christus.\t

Et quomodo idem ante mundi ortum, qui nuper ortus? scilicet quia idem in homine nuper ortus, qui ante ortum omnium deus, et ideo Christus totum nominatur quod deus, quia tanta est Christi et dei unitas, ut nemo utique iam omnino possit uel Christum dicens non deum in Christi nomine dicere ts uel deum dicens non Christum in, dei nomine nuncupare, ac sic unito sibi penitus per maiestatem sacrae natiuitatis utrius-que substantiae sacramento, quidquid erat, scilicet homo et deus, factum est totum deus.

unde apostolus Paulus uidens [*](12]\tHebr. 13, 8. 1 errorem Mp1\t3 uobis inquit Mv 7 erat] fuit uel erat p docuit esse pv 8 quod N1 9 unitate N1 11 memorarit M: memoraret Npv euidentissime declarauit p 13 quo N1 superiori p 14 a] in M 15 palpari xps per se possit M spiritus per se pv 16 cui] cum p 17 iesus christus p 23 nominatus Np 27 sic] si p 28 quicquid p)

311
reuelatis fidei oculis totum in Christo inexplicabilis maiestatis arcanum ita locutus est, inuitans ad referendam deo gratiam agnoscentes beneficia dei populos: gratias, inquit, agentes patri, qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum: qui est imago dei inuisibilis) primogenitus uniuersae creaturae: quia in ipso condita sunt uniuersa in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. et ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae in terris sunt.