De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et idcirco de patre expresse dixit relinquet homo patrem suum, de matre autem non dixit suam, sed tantummodo matrem posuit, quia non tam ipsius erat mater quam uniuersorum credentium, id est omnium nostrum. et adiunctus est uxori suae, quia, sicut uir et mulier unum corpus sunt, ita maiestas diuinitatis et caro hominis uniuntur, et facti sunt duo, id est deus atque anima, in carne una, quia, sicut caro illa habitatorem habuit in se deum, ita animam quoque [*]( 14] Eph. 5, 31. 9] Ioh, 10,18. 15] Ps. 48, 8. 16] loh. 6, 63 et 3,13. ) [*]( I 1 natus est p natus est e M 2 in] e JV1 quia M 4 pro- pterea Mv 6 qai ... carne una om. M fueruut ergo dao c 8 deo test M 0 tollere a me M 11 et] atque p potestAttm habeo om. Np 12 et um. Mo 15 uon redimet M non redemit p 17 desccndit de caelo N 18 relinquet No homo patrem Mx 19 iherusalem M iertm p 20 nostrorum M: om. Np 21 expressit dicens p 24 nostrorum M 27 atque] et p 28 anima M )

322
in se cohabitantem deo.

hoc ergo magnum illud est sacramentum ad quod inquirendum nos admiratio apostoli uocat et adhortatio diuinitatis inuitat, non alienum utique etiam a Christo et ah ecclesia, ut ipse ait: ego autem dico in Christo et in ecclesia, quia et caro ecclesiae caro Christi est et in carne Christi deus est atque anima, ac sic idem in Christo quod in ecclesia., quia sacramentum quod in carne Christi creditur etiam fide in ecclesia continetur.