De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hoc ergo sacramentum, quod et manifestatum est in I carne et apparuit in mundo et gentibus praedicatur, multi sanctorum ueterum, sicut praeuidebant in spiritu, ita uidere etiam in carne uoluerunt. amen enim inquit dominus dico uobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uos uidetis, et non uiderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, domine, disrumperes caelos et descenderes, sed et Dauid: domine, inclina caelos et descende, Moyses quoque ostende, inquit, mihi te ipsum, ut manifeste uideam te.

nemo admodum propius quam Moyses legem capiens ad loquentem de nubibus deum atque ad ipsam admodum praesentiam maiestatis accessit, et quomodo, cum . nemo propiora quam ille de deo cerneret, adhuc manifestiora poscebat dicens; ostende mihi te ipsum, ut manifeste uideam te? scilicet quia hoc ille fieri precabatur quod isdem admodum uerbis apostolus factum esse dicebat, id est ut palam dominus manifestaretur in carne, palam appareret in mundo, palam assumeretur in gloria, at omnia oculis tandem carnalibus sancti cernerent quae spiritalibus pracuidebant. [*]( 4] Eph. 5, 32. 12] Matth. 18,17. 15] Esai. 64,1. 17] Pe. 143, S. 18] Ei. 33, 13 (LXX). ) [*]( 1 deuin M est illud Mv 2 ad om. M ammiratio N 5 et ante ecclesine eras. in N ecclesiae caro p 6 si N1 ac sic ... 8 continetur om. M 9 ergo] onim M et om. M 10 multis M 12 dominus om. N 14 audietis p* 15 ysaias p 17 caelos tuos M 18 ost.endit M mihi iuquit p 19 ammodum proprius N 20 aceipions M cupiens p1 de] e Mv aq; M ammodiun N 22 propriora p manifcstaciora M 23 manifeste ut M fort. recle 25 atmnodum N 26 in ante mundo om. Nav 27 gloriam M 28 spualibus M 1 )

323