De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

hoc ergo magnum est sacramentum de quo ipse ait: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. qui fuerunt duo in carne una? deus scilicet atque anima. in una enim ea quae unita est deo carne hominis deus est atque anima. secundum illud ipsius domini: nemo potest a me tollere animam meam, sed ego pono eam a me ipso. potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

tria ergo nunc in hoc uides, deum, carnem et animam: deus est qui loquitur, caro in qua loquitur, anima de qua loquitur. propterea ergo homo ille de quo propheta dicit: frater non redimit, redimet homo, qui ut dictum est ascendit ubi erat prius et de quo legimus: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, propter hoc, inquam, reliquit patrem suum et matrem, id est deum ex quo natus est et Hierusalem illam, quae est mater omnium nostrum, et adhaesit humanae carni quasi uxori suae.