De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

neque enim circumscripta est in persona sui potestas dei, ut, quod ei in omnibus licet, non liceat in se, et qui utique in natura deitatis ipsius id habet ut omnia possit deus, in sua tantum persona id non habeat ut sit in homine deus. sequestratis ergo ac repudiatis friuolis et caducis terrenarum argumentationum stoliditatibus simplici tantummodo testificationi ac nudae credendum est ueritati et his tantum de deo testibus fides accommodanda, quos deus misit et in quibus ipse de se ut ita dixerim praedicauit.

aequum est enim at de agnitione illius ipsi credamus, cuius scilicet totum est quod de eo [*]( 1 qui negare M 3 ex filio] hinc autem (t. t. incaute) propter fllium debuisti dicere uon ex filio margo N 6 siu utique M suum ut] filium ut av oerbi N 14 filia∗ (e ut uid. eras.) N filie p filio M filia υ: cf. VII, 6, 6 15 ipse M 19 parientis N1parans bts scriptum m M 22 sua v 23 omnibus Npav: hominibus M 25 habet Np dtus in honuue Mv ) [*]( 26* ) [*]( I2r)

288
nouimus, quia agnosci utique deus ab homine non potuit, nisi agnitionem sui ipse tribuisset. et ideo iustum est ut ei totum credamus de eo quod scimus, cuius est omne quod scimus, quia, si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.

Itaque quia superiore testimonio patuit, quod deus filium suum miserit et is filius hominis factus sit qui semper dei filius fuit, uideamus an idem apostolus alibi simile aliquid testimonio huic dixerit, ut lucens iam per se ueritas duplicata testimoniorum luce plus luceat, ait ergo idem apostolus: misit deus filium suum in similitudine carnis peccati.