De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides utique apostolum non casu aliquid aut inconsiderata uoce dixisse, ut id quod semel dixerat praeteriret, quia scilicet nec cadere in eum casus aut inconsiderantia poterat, in quo plenitudo diuini consilii et sermonis habitabat, quid ergo ait? misit deus filium suum in similitudine carnis peccati, idem iterat, idem inculcat dicens: misit deus filium suum, eximius utique et admirabilis magister, sciens in hoc totum penitus catholicae sacramentum fidei contineri, ut natus in carne dominus et missus esse in hunc mundum dei filius crederetur, hoc etiam atque etiam clamitat dicens: misit deus filium suum.

nec mirum si id ille ad euangelizandum dei aduentum peculiariter missus sic praedicauit, cum id etiam ante legem lator legis ipse clamauerit dicens: obsecro, domine, prouide alium quem mittas, quod in Hebraeorum uoluminibus multo euidentius legitur: obsecro, domine, mitte quem missurus es. pius utique propheta et totius in se generis humani affectum habens eum, qui mittendus a patre ad redemptionem ac salutem omnium erat, ut quam celerrime mitteretur, quasi totius a deo patre humanae carnis uocibus [*](super se M 11 similitudinem Np 13 praeteriraet M qui Nx 15 quid] qui av 16 similitudinem Mp 16 et 17 item M 17 itte-rat N 18 ammirabilis Np totum] tantum p 19 poenitus N 23 sic] sit N ut missus sit p 25 ebreorum M 27 misurus N sciamus, dum ei non credimus per quem scimus. 5 10] Rom. 8, 3.\t24]\tEx.\t4,\t13\t(LXX). 4 nihil] non M 7 misit et est Mv his Np 9 huic testimonio p)

289
postulabat dicens: obsecro, domine, mitte quem missurus es. misit ergo inquit deus filium suum in similitudine carnis peccati.

bene, cum missum eum in carne diceret, peccatum ab eo carnis exclusit. misit enim inquit deus filium suum in similitudine carnis peccati, hoc est, ut in uera carnis susceptione agnosceretur ueritas non fuisse peccati, et quantum ad corpus ueritas intellegeretur, tantum ad peccatum similitudo peccati, quia, cum omnis caro peccatrix sit, ille autem sine peccato carnem habuerit, similitudinem peceatricis carnis in se habuit, dum in carne esset, ueritate autem peccati caruit, quia sine peccato fuit. misit ergo inquit deus filium suum in similitudine carnis peccati.