De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque, idem inquit apostolus, nos ex hoc neminem nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. bene sibi cuncta sacri sermonis scripta conueniunt et in omni penitus sui parte, etiam ubi uerborum specie non consonant, rerum tamen uirtute concordant, sicut in hoc quod ait: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus: testimonium enim dicti praesentis confirmatio superioris est quod dixit: ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

illic enim posuit: ex quibus Christus secundum carnem, hic autem: et si cognouimus Christum secundum carnem, illic: qui est super omnia deus, hic autem: Christum secundum carnem nunc iam non nouimus. species uerborum est alia, sed rei uirtus una. eundem- Idem enim, quem illic secundum carnem natum deum super omnia praedicat, eundem hic secundum carnem se iam non nosse confirmat, ideo scilicet, quia eundem, quem natum in carne nouerat, deum in saecula. confitetur, et ideo a se eum ignorari secundum carnem, quia sit super omnia deus [*]( 8] Rom. 0, 5. 12] 11 Cor. 5,16. 20] Rom. 9, 5. ) [*]( 1 cum] cum hoc M 2 dicit] dixit M 4 diuinitate N 6 naturamN 1 accipit NMp 12 inquit idem Mv neminem ex hoc Mv 15 sacris N 16 poeuitus N speciae N 18 Christum secundum carnem Mv 20 quo Mv 22 secundum carnem xps p1 25 secundum carnem xp̃m p1 tunc Ml non om. M 30 ignorari eum M )

264
benedictus in saecula. ac per hoc et illud ibi: qui est super omnia deus, hoc dicit: non nouimus iam Christum secundum carnem, et hic: non nouimus iam Christum secundum carnem, hoc ait: qui est deus benedictus in saecula.