De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ascendit orgo quodammodo «uasi in altiorem gradum doctrinae apostolicae praedicatio, et licet sensu sibi in utroque conueniat, sacramentum tamen perfectae fidei quasi sententia expressiore confirmat dicens: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus, uidelicet quia prius eum et hominem scimus et deum, nunc tantum deum. cessante enim infirmitate carnis nihil in eo iam nouimus nisi uirtutem diuinitatis, quia totum in eo uirtus est maiestatis diuinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae. omne ergo penitus hoc testimonio mysterium et sumptae carnis et perfectae diuinitatis exposuit.

dicens eum et si cognouimus Christum secundum carnem sacramentum nati in carne dei locutus est, adiciens autem nunc iam non nouimus uim depositae infirmitatis explicuit. ac per hoc cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio autem ad honorem diuinitatis. hoc est enim dicere: cognouimus Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum carnem agnosceretur fuit: nunc iam non nouimus, postquam esse desiuit.