De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sufficere quidem fidelibus ad indicandum maiestatem diuinitatis nomen dei abunde potuit: sed addendo super omnia deus benedictus blasphemiam perfidae assertionis exclusit, ne quis scilicet impiorum uocabulum dei interdum etiam hominibus temporarie dono diuinae dispensationis indultum ad iniuriam summae diuinitatis assumeret et contumeliosis deo comparationibus coaptaret, sicut utique illud quod ad Moysen dicit deus: dedi te deum Pharaoni, aut illud: ego dixi: [*]( 2] 1. 0. 5. 10] 1. 0. 17] II Cor. 5,19. 20] Rom. 9, 5. 23] L o. 29] Ex. 7,1. PB. 81, 6. ) [*]( 1 ifrf N israel p non om. M intelligerent Mp 2 quibus enim M 5 benedictuB in saecula om. M 7 circuis M 8 isrl Np israeI M 12 omnino deus a christo Mp omnino non potest deus a Christo e 14 confirmat ne utrumque M 19 nega M 22 indicandam Mv 28 patuit N 24 excludit N 26 temporariae N temporali M 28 quod om. M: ubi v mosen N moisen p )

263
dii estis, eum utique euidentissimam indulti nominis habeat significationem.

nam ubi dicit ego diii, non tam nomen est potestatis quam sermo dicentis. sed et illud ubi dicit dedi te deum Pharaoni, non diuinitatem accipientis, sed potestatem dantis exposuit. nam cum dixerit dedi, in illo utique significata est dei potestas qui dedit, non diuinitatis natura in eo qui accepit. de deo autem ac domino nostro Iesu Christo cum dicitur qui est super omnia deus benedictus in saecula, et res statim probatur in uerbo et uerbi res demonstratur in nomine, quia dei nomen in dei filio non significatio est adoptionis indultae, sed ueritas proprietasque naturae.