De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

obruitur inpudentissimum os tuum cunctis diuinorum apicum testimoniis, obruitur sacri uoluminis sanctis testibus, obruitur denique ipso dei euangelio quasi diuina manu, et Gabrihel ille magnus, qui in Zaccharia uocem incredulam uirtute uerbi sui cohercuit, multo magis in te blasphemam atque inpiam suo ipso ore damnauit dicens ad Mariam uirginem dei matrem: spiritus, inquit, sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. uides quod, ut secundum carnem hominis filius fieret Iesus Christus, ante est dei filius praedicatus: paritura enim dominum uirgo Maria sancto in se spiritu descendente et uirtute [*]( 20] cf. Luc. 1,19-20. 23] Luc. 1, 36. ) [*]( w 1 munificentia v 2 fors amputetur N distantiã Np 3 lesu Christo n 5 poteat] potes N 6 imparte esse N 7 fidei et in portione om M portione esse N 8 dotniutun nostrum 11 9 filiiun dei M 11 utrumque omnes p et post hoc om. a intolligimus Mp 13 qui M 18 sacri uoluminisscripsi: sacris uoluminibus codd. p cf. VII, 14, 4 reserata sacri uoluminis serie et IIII, 1, 1-2 20 gabriel p zacharia Mpv 21 coercnit M blasphcmiam M 22 dampnauit NMp 23 ueniet Mv 27 filius dei Mv )

260
altissimi cooperante concepit.

ac per lioc intellegis quod domini saluatorisque nostri inde est origo, unde conceptus: et cum descendente uirginem totius diuinitatis plenitudine natus sit, filius hominis esse non potuerat, nisi prius dei filius fuisset, et ideo missus ad adnuntiandam sacri ortus natiuitatem angelus dei, cum sacramentum conceptionis ante dixisset, partui ipsi nomen inposuit dicens: ideo et quod nascetur ei te sanetum uocabitur filius dei.

dei ergo filius Iesus Christus, I quia et a diuinitate genitus et a diuinitate conceptus. si autem dei filius, ergo indubitanter deus. si autem deus, ergo gratia dei non carens: neque enim ea re umquam caruit quam ipse fecit gratia enim et ueritas per legum Christum facta est.