De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Omnis ergo in eo gratia, omnis uirtus, omnis potentia., omnis diuinitas, omnis denique diuinitatis ac maiestatis ipsius plenitudo cum eo atque in eo semper fuerunt: sine in caelo, sine in terra, siue in utero, siue in ortu nihil umquam deo de deo defuit. semper enim cum deo deitas, non loco umquam ab eo, non tempore separata. ubique enim deus totus, ubique perfectus, non diuisus, non demutatus, non imminutus est, quia nec addi umquam deo nec detrahi quicquam potest: sic enim imminutionem deitas non habet. sicut nec augmentum.

idem ergo in terris fuit qui et in caelis, idem in humilibus qui in excelsis, idem in hominis exiguitate qui in dei maiestate. et ideo bene apostolus Christi gratiam nominans dei gratiam nominabat, quia Christus totum erat quod deus: omnis in ipsa. statim hominis conceptione dei uirtus, omnis diuinitas, omnis diuinitatis uenerat plenitudo. inde enim illi omnis diuinitatis perfectio, unde et origo. neque enim umquam homo ille sine\' deo fuerat, qui utique hoc ipsum, quod erat, a deo ceperat., [*]( 7) Lnc. 1, 35. 12] Ioh. 1, 17. 24] cf. I Cor. 16,23. I ) [*]( 1 intelligis Mp 2 est conceptus p 3 diuinitatis] uirginitatis M 4 sit filius enim Np esae hominii Mv 5 hortus N 6 partu N 8 post filius dci cxhibent Mp ct v uncis adiutis: hoc eat, illius filius nuncupabitur, quo generante et (et om. p) generatur (est generatus e) christus est M 10 filius ego M lti numquam NI 21 enim om. M deitatis Mv 22 et in humilibos p 24 gratia nominns M 29 erat esse a M coepuat Nv acc?perat a )

261
hoc itaque primum, uelis nolis, negare non potes, quod dominus Iesus Christus filius dei sit, archangelo utique clamante in euangeliis: quod er te nascetur sanctum uocabitur i filius dei.

hoc autem posito scito te, quidquid de Christo legeris, de dei filio legere, quidquid de domino aut Iesu legeris, ad dei filium pertinere. omnia enim haec illius nomina dei filium nominant, omnia haec eius uocabula filium dei clamant. et ideo tu in his omnibus, quaecumque audieris, nomen diuinitatis agnoscens, cum in omnibus uideas te dei filium intellegere debere, argumentare, si placet, quomodo deum ualeas a dei filio separare.