De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed dicis forsitan gratiam hanc domini nostri Iesu Christi, de qua apostolus scribit, non cum ipso natam, sed postea ei inlapsu diuinitatis infusam, quia et homo ipse a te dominus Iesus Christus, quem solitarium dicis, non cum deo natus, sed postea a deo dicatur assumptus, ac per hoc tum homini illi gratiam quando et diuinitatem datam. neque nos aliud dicimus quam quod diuina gratia cum diuinitate descenderit, quia et diuina gratia dei sit et largitio quodammodo ipsius diuinitatis [*]( 2 scit] scilioet M 4 hereticae N 5 quid] quia N quid his] qtdbns hec p 8 obtat M 11 quur M gratia N 12 gratia N 14 substaotia N 16 poenitus N inmo N flenda M 22 spuali M 24 dicas Mv 25 ei om. M 26 a te om. Mp dominus noster o 28 tum p: totam Nv tunc M 29 quando] quam deo M 30 cum ... 31 gratia om. M ̅ diuinitatem N 31 sit om. p )

259
ac donum munificentiae gratiarum.

temporia ergo inter nos forsan putetur magis quam rei esse distantia, quia diuinitatem, quam nos cum domino Iesu natam, tu postea dicas infusam. sed illud est quod natam cum domino diuinitatem negans nec postea fideliter confiteri potes, quia non potest una eademque res in parte esse impia et in parte probari pia, et eadem in portione fidei et in portione esse perfidiae. primum ergo illud a te requiro, dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, hominis tantum filium an etiam dei filium dicas?

nos enim, id est catholicorum omnium fides, nos, inquam, omnes utrumque hoc et credimus et intellegimus et scimus et confitemur, quod et hominis est filius, quia ei homine natus est, et dei filius, quia ex diuinitate conceptus. tu ergo utrumque hoc, id est dei filium atque hominis, an tantum hominis esse asseris? si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant prophetae, reclamat denique ipse, per quem est facta conceptio, spiritus sanctus.