De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quorum primus Hebion, dum incarnationem dominicam nimis asserit, diuinitatis eam coniunctione nudauit. Sabelli autem post hunc ex dissimilitudine haereseos superioris schisma prorumpens dum in patre ac filio et spiritu sancto distantiam nullam esse contendit, sacram et ineffabilem trinitatem, quantum in ipso fuit, blasphema confusione permiscuit. secuta est deinde hunc quem diximus Arrianae peruersitatis impietas, quae, ne uideretur sacras miscere personas, diuersas esse dixit atque dissimiles in trinitate substantias. Eunomius autem post hunc quidem, sed eiusdem admodum prauitatis, licet similem sibi diuinam esse asseruerit trinitatem, diuersam tamen a se contendit, admittens similitudinem, excludens parilitatem.

Macedonius quoque inremediabili in spiritum sanctum impietate blasphemans, licet eiusdem substantiae patrem et filium dixerit, sanctum tamen spiritum creaturam uocans reus totius diuinitatis fuit, quia laedi in trinitate aliquid non potest sine totius trinitatis iniuria. Photinus autem quamuis Iesum qui ex uirgine natus est deum dixerit, male tamen cum principio hominis principium dei esse confinxit. Apollinaris uero hominem unitum deo inconsiderate intellegens humanam eum non habuisse animam male credidit, quia non minoris erroris est domino Iesu Christo inpropria addere quam propria derogare. quidquid enim de illo non ita dicitur ut est, etiamsi honor uideatur, iniuria est.

ita singuli ex dissimilitudine haereseon haeresin procreantes omnes quidem a se diuersa, sed omnes tamen fidei aduersa senserunt. nuper quoque, id est in diebus nostris, emersisse haeresim uene- [*]( 1 machedoniani N Photiniaci scripsi: phitoniaci N fatiniani M photiniani pv 3 pulularunt p 5 sahellii Mp similitudine N 6 here- seos NMp scisma Mp et filio M 8 hlasphemia p 9 est om. p 12 eonomius M 13 ammodum Na sibi trinitatem in diuinitate esse concedat equalem tamen non esse contendit M 14 ammittens Na 15 machedonius N 19 fotinus Mv phatinus pa 23 intelligens Mp credit N 25 quicquid Mp 27 similitudine Nav (non p) hereseon NMp heresin Np heresim M 29 heresim NMp )

239
nosam ex maxima Belgarum urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis, quia, cum recenti capite ex antiqua Hebionitarum stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis dici an recens debeat. noua enim assertoribus, sed uetusta erroribus fuit.

solitarium quippe hominem dominum nostrum Iesum Christum natum esse blasphemans hoc, quod ad dei postea honorem potestatemque peruenerit, humani meriti, non diuinae asseruit fuisse naturae, ac per hoc eum deitatem ipsam non ex proprietate unitae sibi diuinitatis semper habuisse, sed postea pro praemio laboris passionisque meruisse, cum utique dominum saluatoremque nostrum non deum natum, sed a deo blasphemaret adsumptum, confinis scilicet huic haeresi quae nunc extitit et quasi germana et consanguinea, quaeque tam Hebionitis quam his recentibus consentanea tempore quidem fuit inter utrosque media, sed utrisque tamen peruersitate coniuncta. sint quamuis eius nonnulla alia his, quae iam diximus, consimilia: sed longum est uniuersa memorare. neque enim nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem nouorum sumpsimus.