De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Tradunt fabulae poetarum desectis quondam hydram capitibus numerosius renascentem per sua. damna creuisse, ita ut nouo inauditoque miraculo multiplicato mortibus suis monstro lucri genus esset amissio, scilicet dum, quidquid ferrum secantis abscideret, totum id fecunditas prodigiosa geminaret, donec laborans atque aestuans coeptae illius desectionis industrius appetitor cassatis totiens inefficaci opere uirtutibus fortitudinem belli armaret arte consilii et admotis, ut aiunt, ignibus multiplicem portentuosi corporis prolem feruenti gladio desecaret, ac sic ambustis intrinsecus medullis, cum rebelles uenas improbae fecunditatis exureret, tandem parturitio monstruosa cessaret.

ita ergo etiam haereses in ecclesiis illius quam poearum commenta. finxerunt hydrae similitudinem gerunt. et istae enim aduersum nos linguis feralibus sibilant, et istae uirus letale iaciunt, et istae sectis capitibus renascuntur. sed quia resurgente morbo non debet cessare medicina, et quanto maior fuerit aegritudo, tanto instantior debet esse curatio, potens est dominus deus noster, ut, quod de morte hydrae illius gentilium falsitas finxit, hoc in ecclesiarum bellis ueritas peragat, et ignitus sancti spiritus gladius ita in extinguenda nonella haeresi omnes penitus medullas perniciosae generationis exurat, ut tandem prodigiosa fecunditas emorientibus uenis parere desistat.

Non noua enim sunt haec in ecclesiis monstruosi seminis germina. semper has dominici agri seges lappas sentesque tolerauit et assiduum in ea suffocatricis zizaniae germen emersit. hinc enim Hebionitae, hinc Sa.belliani, hinc Arriani, hinc [*]( 2 condam M ydram M hydrae Np 3 dampna Mp 5 amiaio N* quicquid Mp 6 generaret M 9 ammotis Nlp 10 porfentosi N (non p) 12 cessaret monstmosa p 13 hereses NMp 14 comenta Nl ft antf istae ter om. M 15 iita enim N 17 et om. M 19 est enim Mv 20 libellis M 22 heresi N Mp poenitus N pernitiosae N geuerationis om. M 25 moustrosi N 26 lapsas M 27 lizanii N 28 hinc denique Eunomiani om. M ) [*]( IVII Cass. 1. ) [*]( 23 )

238
denique Eunomiani et Macedoniani, hinc Photiniaci et Apol?? ceterique ecclesiarum uepres et enecantes bonae frugem tribuli pullularunt.