Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hi ergo occasionem auaritiae pristinae sibimet intromittere quadam scripturae sanctae auctoritate conantur, quam uitiosiore intellectu interpretantes apostoli, immo domini sententiam corrumpere atque ad suum desiderium gestiunt deprauare. non suam uitam uel intellectum scripturarum sensui coaptantes, sed uim scripturis pro desiderio suae libidinis [*]( 6] lac. 1, 8. 8] cf. Luc. 14, 31-32. 12] Eccles. 5, 4 (LXX). 16] Matth. G, 24. 17] Lao. 9, 62. ) [*]( 1 scribtura AG 3 euuangelica L 4 discidentes A discendontes HP descendentesLI descedentes L1 6 inconstans est H2L2vet Uulg. 7enuangelii L SXG decim H1L progreditur ... 9 milibus om. H _ G 10 postulant H postolat L 11 exequentos AG (non S) 12 malore T mmet ipsos HLTc iuuoluuant G1 14 hie cum cum L\' X G k decim HL XX G niginti milibus H 15 inpugnantiuin nos uitiorum GHLT : nos inpugnantium (om. nitiorum) A 16 enim L 17 mamonne A: mammonae rea. quis AHT 18 dei regno L 19 bii H1 hic L o*casione (c eras.) L 20 scribturae AG* 21 uitiosiori H 22 adquo A ad om. H auum ad suum L 23 non suam ... pag. 140,15 ei eis quae rp desunttn A scribturarum G1 24 cooptantes H scribturis G1 scripturae L )

140
inferentes consentire eas suis opinionibus uolunt aiuntque scriptum esse: beatius est magis dare quam accipere. cuius interpretatione prauissima eneruatam domini putant illam esse sententiam qua dicitur: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, et hoc arbitrantur colore diuitias suas se abicere non debere, beatiores scilicet semet ipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis aliis quoque de earum superabundantia largiantur, dum erubescunt pro Christo gloriosam cum apostolo suscipere nuditatem nec opere manuum nec monasterii parsimonia uolunt esse contenti. quibus superest ut se aut circumuenire nouerint semet ipsos et nequaquam renuntiasse huic mundo diuitiis pristinis incubantes, aut si professionem monachi re atque opere cupiunt experiri, dispersis abiectisque omnibus nihilque ex eis quae renuntiauerant reseruantes cum apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.

Quasi uero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in huius mundi ordine fuisse testatur, cum se adserit a natiuitate ciuis Romani dignitate praelatum, si hoc esse ad perfectionem commodius iudicauisset, et illi qui Hierosolymis, cum essent possessores agrorum aut domorum, uendentes omnia nihilque sibi ex his penitus reseruantes adferebant pretia eorum et ponebant ante pedes apostolorum, non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustinere, si hoc perfectius fuisset ab apostolis iudicatum uel ipsi esse utilius probauissent: [*]( 2] Act. 20, 35. 4] Matth. 19, 21. 10] II Cor. 11,27. 20] cf. Act. 22, 28. 22] 1. c. 4, 34—35. ) [*]( 1 scribtum G1 2 ost oin. IILc 3 esse illam L 5 quaecumque H G caelu L 7 abiecere 01 8 sustontiis H 9 dum GHLT: dumquc p 10 apostolis L 12 ne om. Gc 13 renunciasse so L 16 gloriantur G1H gloriauces L et in siti H 17 in] ct L 18 non distinguit H 19 modi L 20 ordinem A1H1L a om. H 21 cummodius H1 22 iudicauisset AGLc: iudicasset SHTr post hoc uerbum in II cap. 17 incipit ierosolymis A hierosolimis IIL 23 ant] uel Ar 2.1 pretia praediorum eorumH 25 apostolonlm] discipulomm Ac potuerint S2H: potuerunt AGS1LT 26 sustentare ΗΤτ )

141
sed uniuersas simul abicientes substantias maluerunt labore proprio uel conlatione gentium sustentari.

de quorum sumptu sanctus apostolus ad Romanos scribens suumque eis in hoc ministerium praedicans ac subtiliter eos ad hanc conlationem prouocans ait: nunc uero proficiscar Hierusalem ministrare sanctis. conplacuit enim Macedoniae et Achaiae conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt Hierusalem. conplacuit enim, et debitores sunt eorum: quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.