Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

De his igitur, qui dicentes renuntiasse se huic mundo rursus incredulitate fracti nudari terrenis opibus timent, in Deuteronomio mystice praecipitur: si quis est homo formidolosus, et corde pauido, non egrediatur ad bellum: uadat, et reuertatur in domum suam, ne pauere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. hoc testimonio quid euidentius quaeso? nonne manifeste mauult [*]( 9] cf. IIII Reg. 5, 27. 13] cf. Matth. 27, 5. 17] of. Act. 5, 5 et 10. 22] Dent. 20, 8. ) [*]( 1 rursus HL 3 tempore WL inficerit A inficeret H1 perter» ritua H1 4 sinet A1H1 eas qui H 5 abiecore G1H1 7 contendit G 8 scribturis AG 0 possiderat AG1 10 profetiae AG non meruit, possidere Av quem L 11 heredit. G 12 lepra act«rna AHT helisej GHL 13 maledictionem Hl autem om. A 14 sequutus G1 ob traditionem H 15 labsus Å gradum perdidit, apostolatus A/IT 1C ipaam] suam II camque] sod cam A: om. T 17 more L ananias GT saffira G saffyra HL 18 possiderant AG1HL1 morte om, A 19 mulcantur A* 20 se om. AT 21 in incrcdnlitate L 22 homo om. H 25 et ipae] ipse A et Uvlg. 26 maoifestpm G1 I )

139
eos scriptura professionis huius nec initium sibimet usurpare nec nomen, quam exhortatione exemploque corrupto etiam alios ab euangelica perfectione reuocare et infideli infirmare terrore?

inbetur itaque eis ut discedentes e pugna reuertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella domini proeliari (uir enim duplex animo inconstans in omnibus uiis suis), et cogitantes secundum illam euangelii parabolam cum, qui cum decem milibus progreditur, contra regem cum uiginti milibus uenientem non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem id est ut ue initium quidem renuntiationis arripiant potius quam tepide eam post exsequentes maiori discrimine semet inuoluant. melius est enim non mouere, quam uouere et non reddere.

pulchre autem hic cum decem milibus et ille cum uiginti uenire describitur. amplior enim inpugnantium nos uitiorum numerus est quam uirtutum pro nobis dimicantium. nemo autem potest deo seruire et mamonae, nec ponens quisquam manum suam super aratrum et respiciens retro aptus est regno dei.