Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens monet eos, ut ante aduentum suum conlationem, quam ad usus eorum mittere disponebant, sollicitius praepararent: de collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. unusquisque uestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum uenero tunc collectae fiant. cum autem uenero, quoscumque probaueritis per epistulas, hos transmittam perferre gratiam nestram in Hierusalem. et ut eos ad largiorem prouocaret conlationem, infert: quodsi dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt, id est si talis fuerit oblatio uestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri.

ad Galatas quoque, cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depectum cum Iacobo, Petro et Iohanne testatur, ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen qui erant [*]( 5] Bom. 15,25-87. 13J I Cor. 16,1-3. 21] 1. c. 4. ) [*]( 8 spoatoloa H1 4 ac om. L 5 autem Ac rcm Å hierosolimam L 6 nuchedoniae HL 8 JD Å in hierusalem H conplacuit enim OHLT: placnit enim eis Å d Uulg. 9 spiritaliter L 10 facti L factae sunt gentes participes H 11 corintheos G1H1 12 in usus H 13 eorum] sanctorum L diaponebat Hc 14 sanctos År et Uulg. eclesiis Å 18 thesaurisat L\' apnt Å 17 conplacnerit H1 18 quos AC d Uvlg. 19 epistolas G2L 20 m Å 21 conlationem prouocaret Av et om. A 23 mereatur om. H proeeqnntione G1 galathas HL 25 depectum AG1: depictam LIT depactum Hv depactn L\' ad hoc idem se deleotam G2 scilicet H 26 susceperint L qui tamen L ) [*]( XVII. Cess. 1. ) [*]( 17 )

142
Hierosolymis nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum uniuersis rebus suis renuntiantes spontaneam subierant egestatem: et cum uidissent, inquit, gratiam dei quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes, qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisionem: tantum ut pauperum memores essemus.

quam rem omni sollicitudine se testatur inplesse dicens: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. qui igitur sunt beatiores? utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati nec praeualentes euangelicam perfectionem conscendere adhuc suis substantiis inhaerebant., in quibus magnus fructus apostolo ducebatur, si saltim ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine reuocati fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent, an illi qui euangelicae satisfacientes sententiae crucem domini cotidie portantes nihil sibi de propriis