Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes Aegypti prouinciam petissemus ibique tanta cordis [*]( 1 excolentioribus ALX 3 ubsolutionis tempus Å eispectet H 4 escU om. A contentis G1 5 quicquid AH2L aotem] euioi Âr: om. T consuitudinem A1 ti uauitatis et] uanae Hr 10 aput A 11 habeatur G1 habeatur H sustinuisse L 12 praetermissos panes L1 13 refectione L 17 uidellicet A 18 coenodoiiae GH cęnod. L 19 quidem AG: quoque HLTv 20 uerum] sed A 22 lutern] ducem A humilitatis A 23 destrictionem G1 praepositi L 28 XXIII H sIriM G1H 29 Mgyptii H prouintiam L petissimus H1 ubique L )

102
alacritate nos suscipi miraremur. ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam ieiunii horam refectionis regula seruaretur, sed absque legitimis quartae sextaeque feriae, quocumque perrexissemus, cotidiana, statio solueretur, quidam seniorum percontantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur cotidiana ieiunia, respondit: ieiunium semper est mecum, uos autem continuo dimissurus mecum iugiter tenere non potero. et ieiunium, licet utile sit ac necessarium, tamen uoluntarii muneris est ablatio,I opus autem caritatis inpleri exigit praecepti necessitas. itaque suscipiens in uobis Christum reficere eum debeo, deducens autem nos humanitatem eius obtentu praebitam districtiore ieiunio in memet potero conpensare. non enim possunt filii sponsi ieiunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licito ieiunabunt.

Quidam seniorum, cum reficientem me ut adhuc paululum quid ederem hortaretur, iamque me dixissem non posse, respondit: ego iam sexies diuersis aduenientibus fratribus mensam posui hortansque singulos cum omnibus cibum sumpsi, et adhuc esurio, et tu primitus nunc reficiens iam te dicis non posse?

Uidimus alium in solitudine commorantem, qui numquam se soli sibi cibum indulsisse testatus est, sed etiam si per totos quinque dies ad eius cellam nullus e fratribus aduenisset, refectionem iugiter distulisse, donec sabbatorum uel dominico die deuotae congregationis obtentu procedens ad [*]( 11] cf, Matth. 10, 40. 13] Matth. 9,15. ) [*]( 2 palestinae codd. 3 regula Lx 4 porreximus H 5 percoDtantibus AGS2: percunctantibus S1HL 6 indeterenter H1 aput A 7 mecum est Å dimissiirus LI 9 uoluntali G1 10 inplere II impleri rell. 12 autem om. H uos deducere pum debeo humanitatem A humanitatis H eius om. W diBtrictioue G1 districtiori G\' districtionem ieiunii H 13 miinet H1 memet ipso Lo fili G1 14 lugero H cum Uulg. 15 ieiunabunt GHLv: iciunabo AST 16 XXIIII H reficiente L pauloluin G1 17 dixisse G1 dixisse non possem LI 19 adposui L Kutusi A 21 XXV H et alium H 22 aolo (o alt. in ras ) 1x cibum aibi. L indulsisae cibum H 23 totus H1 24 detullisse H1 sabbato GILc 25 dominica L deuote defectae H eclesiam A )

103
ecclesiam peregrinorum quempiam repperisset, quem exinde reducens ad cellam consorte eo refect.ionem corpori non tam suae necessitatis obtentu quam humanitatis gratia causaque fratris adsumeret. itaque ut norunt aduentu fratrum indifferenter soluere cotidiana ieiunia, ita discedentibus eis refectionem ob illos indultam continentia maiore conpensant, perceptionem cibi paruissimi acriore castigatione nec sola panis, sed etiam somni ipsius deminutione durius exigentes.