Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Apud senem Paesium in heremo uastissima commorantem cum senex Iohannes magno coenobio ac multitudini fratrum praepositus aduenisset, et ab eodem uelut antiquissimo sodali perquireret, quidnam per omnes quadraginta annos, quibus ab eodem separatus in solitudine minime a fratribus interpellatus est, egisset, numquam me sol, ait, reficientem uidit. et ille, nec me, inquit, iratum.

Eundem senem cum alacrem tamquam ad propria transmigrantem in extremo iam anhelitu positum anxii fratres circumuallantes suppliciter precarentur, ut aliquod eis memoriale mandatum uelut hereditarium quoddam legatum relinqueret, per quod possent ad perfectionis culmen praecepti conpendio facilius peruenire, ingemescens ille: numquam, ait, meam feci uoluntatem nec quemquam docui quod prius ipse non feci.

Uidimus senem Macheten nomine a turbis fratrum eminus commorantem hanc a domino gratiam diuturnis precibus inpetrasse, ut, quotquot diebus ac noctibus agitaretur conlatio spiritalis, numquam somni torpore penitus laxaretur. si quis uero detractationis uerbum seu otiosum temptasset [*]( 1 reperisBct L 2 cellulam Gv corpori AGT: corporis HLv A adoentus LI in aduentu Av 5 discendentibus Lx 6 maiori H 7 paruissimi cibi A acriori II 8 summa H diminutione GH 9 XXVI H aput A pessium H pelusium L tO iohannis Hl coesubio H1 multitudine Hl 12 sodale v 13 seperatus LI spparatus e G2 14 est H: om. AGLc 15 iuquid A 16 XXVII H 17 in om. A ancxii H 20 possint G 21 mgemesceus SL1: ingemiscens AGHL2v ait numquam L 22 quicquam H3 ipse prius noo fecerim L 23 XXVIII H h machetea A: machetem GHTo macentem L 24 commanentem A 25 quodquod AHl ageretur L 26 laieretur H] 27 uero quis A detractationis AG1H1: detrectotionis H2 detractionis G2LTv 4 )

104
inferre, in somnum protinus concidebat, ac ne usque ad aurium 1 quidem eius pollutionem uirus obloquii poterat peruenire.