Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ab his itaque, quanta nobis est uirtus, sacratissimo ieiunio continentes utilem ^ habebimus commodamque obseruantiam ieiunii corporalis. labor enim carnalis spiritus contritioni coniunctus acceptissimum deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit ceterum si corporaliter ieiunantes perniciosissimis animae uitiis inplicemur, nihil nobis proderit carnalis adflictio pretiosiore parte pollutis, per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum spiritus sancti.

non enim tam corruptibilis caro quam cor mundum habitaculum deo templumque spiritus sancti perficitur. oportet ergo exteriore homine ieiunante interiorem quoque similiter cibis noxiis temperare, quem praecipue exhiberi mundum deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus apostolus monet his uerbis: in interiorem, inquiens, hominem habitare- I tare Christum per fidem in cordibus uestris. [*]( 25] Eph. 3,16—17. ) [*]( 1 letalis opere H 3 desiiiit H eoenod. G 4 tabili eam esca ... pag. 100, 11 beatus lob extant in C 5 expoliatam L 6 cunctisque H 7 demittens C inanium C faciet Hl 9 quidem L 10 eam escis Å II panis om. A 14 contri∗∗tioni (ti eras.) Å 16 secessibuB LI 18 praetiosiori H poUutus GlHl polluta. H2r 19 quae efficitur A 20 non enim ... 21 spiritus sancti om, C corruptibilis] corporalis A 21 perficitur (t in ras. m. 2) L efficitur Av 22 exberiorein hominS ieiunante L ieiunantes C interiore CA cibis L: cibiis uel cibus C a cibis AGHTc cf. cap. 8 et 22 23 exhibere H 25 in ow. STc uerbis inquiens in interiori homine A (Cassianus uel ea tramlatio quam sequitur uerba εὶς τὸν ὲσω α̌νθρωπον iunxit cum sequentibus) 26 nostris AS1T )

100

Nouerimus itaque nos idcirco laborem continentiae corporalis inpendere, ut ad puritatem cordis hoc possimus ie-iunio peruenire. ceterum labor nobis inpenditur in cassam, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustentemus, finem uero, propter quem tolerauimus adtlictiones tantas, obtinere nequeamus, meliusque fuit interdictis escis animae temperasse quam uoluntariis minusque noxiis corporaliter ieiunasse. in his enim simplex et innoxia creaturae dei perceptio est, nihil per semet ipsam habens peccati, in illo uero primitus fratrum perniciosa deuoratio, de qua dicitur: noli diligere detrahere, ne ceris ?, et de ira atque inuidia beatus Iob: etenim stultum interficit iracundia, et paruulum occidit inuidia. simulque notandum, quod qui irascitur stultus, et qui inuidet paruulus iudicetur. ille namque non inmerito stultus pronuntiatur, uoluntarie sibi mortem hae stimulis incitatus inducens, et hic, dum liuet, paruulum minoremque se probat, dum enim inuidet, testatur maiorem esse eum, cuius prosperitate cruciatur.